Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER SECUNDUS., CAPUT XIV.
1 | Et vidi, et ecce Agnus stabat super montem Sion. |
2 | Id est, Dominus Iesus Christus, Ecclesiae suae certaminum fasce desudanti exemplo virtutis et protectionis munimine praestabat. |
3 | Ostenso enim corpore, quod draconis et virtute confusum, et notatum est cauterio, ne corpus Agni bestiae timeres succubuisse furori, ostendit Ecclesiam solito fulgore numeroque gaudentem. |
4 | Notaque bestiam in arena maris Agnum in monte Sion consistere. |
5 | Et cum illo centum quadraginta quatuor millia. |
6 | Numerus hic finitus pro infinito debet intelligi, et secreti significatione mysterii, virginali aptus examini, quod Deum ex toto corde, tota anima, totaque mente diligens (Matth. XXII), corpori quoque quod ex quatuor qualitatibus subsistit, illi est integritate sacratum. |
7 | Ter enim terni novem, et quater quaterni sedecim. |
8 | Sedecies autem noveni centum quadraginta quatuor adimplent. |
9 | Ut cum de his qui in carnalis vitae constituti merito in monte Sion cum Agno videntur, tam perfecta multitudo cernatur, de caeteris Ecclesiae membris non dubitetur. |
10 | Habentia nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis. |
11 | Ostendit quae sit imitatio notae in fronte corporis bestiae, dum Deum et Christum dicit scriptos in frontibus Ecclesiae. |
12 | Et audivi vocem de coelo, tanquam vocem aquarum multarum. |
13 | Magna vox sanctorum, magna est devotio charitatis, quam se de coelo audisse refert, cum eos qui vocem ediderunt in Sion monte stare praediceret. |
14 | Ut ostendat se montem Sion non aliud dixisse quam Ecclesiam, quae, ad devincenda gravamina pressurarum, sublimi contemplationis erecta gaudio, Regis sui certamina laude simul et imitatione concelebrat. |
15 | Hoc est enim veraciter Agno stanti psallere. |
16 | Et vox quam audivi sicut citharaedorum citharizantium in citharis. |
17 | Cum citharistae Dei omnes sancti sint, qui carnem suam crucifigentes cum vitiis et concupiscentiis (Galat. V), laudant eum in psalterio et cithara (Psal. CL), quanto amplius illi qui evangelicae privilegio castitatis totos se Domino faciunt holocaustum, singulariter abnegantes semetipsos, et tollentes crucem suam (Luc. IX) sequuntur Agnum quocunque vadit (Apoc. XIV)! Et cantaban quasi canticum novum ante sedem. |
18 | Vetus erat canticum: Beatus qui sedem in Sion et domesticos in Ierusalem habet. |
19 | Novum vero est: Laetare, sterilis quae non paris (Galat. IV). |
20 | Et item, Dabo, inquit, eunuchis, dicit Dominus, in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus (Isai. LVI). |
21 | Et nemo poterat dicere canticum, nisi, etc. Singulariter canticum Agno cantare est, cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus etiam de carnis incorruptione gaudere. |
22 | Quod tamen electi caeteri canticum audire possunt, licet dicere nequeunt, quia per charitatem quidem de illorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non assurgunt. |
23 | Virgines enim sunt, etc. Haec pulchre beatus Augustinus virgines admonendo exposuit. |
24 | « Pergite, inquiens, sancti Dei pueri et puellae, mares ac feminae, celibes et innuptae, pergite perseveranter in finem. |
25 | Laudate Dominum dulcius, quem cogitatis uberius. |
26 | Sperate felicius, cui servitis instantius. |
27 | Amate ardentius, cui placetis attentius. |
28 | Lumbis accinctis et lucernis ardentibus exspectate Dominum, quando veniat a nuptiis. |
29 | Vos afferetis ad nuptias Agni canticum novum, quod cantabitis in citharis vestris, utique tale, quale nemo poterit dicere nisi vos. |
30 | Sic enim vos vidit in Apocalypsi quidam prae caeteris dilectus Agno, qui discumbere super pectus eius solitus erat, ipse vos vidit duodecies duodena millia sanctorum citharoedorum illibatae virginitatis in corpore, inviolatae veritatis in corde. |
31 | Sequimini Agnum, quia et Agni caro utique virgo. |
32 | Sequimini eum virginitate cordis et carnis quocunque ierit. |
33 | Quid est enim sequi, nisi imitari? quia Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius » (I Petr. II). |
34 | Hi empti sunt ex omnibus primitiae Deo et Agno. |
35 | De illo sancto et immaculato Ecclesiae grege quasi sanctiores purioresque hostiae pro voluntatis suae meritis a Spiritu sancto eliguntur: quod Apostolus de eis praeceptum Domini non habens (I Cor. VII), obsecrat ut exhibeant corpora sua hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII). |
36 | Et in ore ipsorum non est inventum mendacium. |
37 | Non solius pudicitiae merito, divino comitatui virgines copulantur, nisi et ab omni contagione peccati immaculatam gesserint vitam. |
38 | Hanc visionem Tychonius non de virginibus specialiter, sed de tota generaliter interpretatur Ecclesia, quam despondit apostolus uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI), ita concludens: Non dixit, Non fuit in ore eorum mendacium, sed non est inventum. |
39 | Sicut Apostolus dicit: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis (I Cor. VI). |
40 | Et iniquitas iniusti non nocebit ei, qua die conversus fuerit ab iniquitate sua (Ezech. XXXIII), et poterit esse virgo, et dolus in ore eius non inveniri. |
41 | Virgines enim castos dicit et pudicos. |
42 | Et vidi alterum angelum volantem per medium coelum, habentem evangelium aeternum. |
43 | Quoniam ecclesiae peregrinantis in saeculo ancipitem variamque cum dracone pugnam descripserat, restat utrique militiae dignam rependere mercedem, et quae vel malos poenae, vel praemia bonos sequantur, ostendere. |
44 | Praedicator ergo, per mediam discurrens Ecclesiam, Evangelium regni portat aeterni. |
45 | Ut evangelizaret sedentibus super terram. |
46 | Convenit eos qui coelesti attolluntur volatu, terrenas quoque mentes de sede sui torporis praedicando levare. |
47 | Et super omnem gentem, etc. Praedicabitur, inquit, hoc Evangelium in toto orbe, et tunc veniet consummatio. |
48 | Timete Deum, et date illi honorem, etc. Tanto magis, inquit, saluti vestrae prospicite, quanto vos citior exspectat retributio, quae in aeternum mutari non potest, Dominum mundi factorem, et non temporalem bestiae tyrannidem formidantes. |
49 | Et alius angelus secutus est, dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna. |
50 | Civitatem diaboli ruinosam iam cecidisse dicit. |
51 | Sive more Scripturae, quae solet praeteritum ponere, quod novit inevitabiliter adimplendum. |
52 | Sive quod superbi tunc a Domino deiecti, quando a diabolo sunt inflati, sicut Psalmista inquit: Deiecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII). |
53 | Quae a vino irae fornicationis suae potavit omnes gentes. |
54 | Civitas impiorum ex omnibus congregata gentibus, ipsa gentes, id est, sua membra vino debriat erroris. |
55 | Domini vero civitas vineam Sorec exercens non vult inebriari vino in quo est luxuria (Ephes. V), ne promisso vitae privetur denario. |
56 | Et angelus tertius: Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius. |
57 | Id est, diabolum, et caput vituli occisum. |
58 | Et acceperit characterem in fronte sua, etc. In fronte aut in manu dicens, significat diabolum quosdam professione nefanda, quosdam vero tantum operatione notare. |
59 | Et hic bibet de vino irae Dei, etc. Dum dicit: Et hic bibet, ostendit esse et alium qui biberit, ne separet eum qui licet gentibus visibiliter non miscetur, eamdem tamen sub Christi nomine adorat bestiam. |
60 | Iuste autem qui calicem irae fornicationis propinant calice Domini sternuntur, non ut, iuxta Ieremiam, malitiam cordis evomant mundandi, sed ut damnati pereant aeterna morte soporandi. |
61 | Et cruciabitur igni et sulphure, etc. Poenam malorum sancti cum Domino regnantes semper videre possunt, ut hinc maiores ereptori suo gratias agentes, misericordias Domini in aeternum cantent. |
62 | Non enim eos iusto iudici concordantes visa pravorum tormenta contristant, sicut nec divitem in flammis sepultum visa Lazari requies refrigerare valebat. |
63 | Nec habent requiem die ac nocte, etc. Leonem dicunt homini prostrato parcere, sed haec bestia leone ferocior, quo magis adoratur, eo maiores irrogat poenas. |
64 | Et si quis acceperit characterem nominis eius. |
65 | Bestiam sanctus Augustinus impiam civitatem, imaginem vero eius simulationem avis, id est, fallaci imagine Christianos, characterem autem notam criminis interpretatur, quam adorari, et subiici ei, et consentiri, dicit. |
66 | Hic patientia sanctorum est. |
67 | Licet bestia saevierit, non tamen sanctos passio contristet temporalis, quae aeterna beatitudine remuneranda est, cum e contrario persecutores suos temporaliter superbientes aeternas cum bestia viderint lucre poenas. |
68 | Et audivi vocem de coelo dicentem: Scribe. |
69 | Pulchra iam praedicatorum concordia. |
70 | Ecce enim Domini hic regnum venire, ille civitatem diaboli cecidisse; iste flammas impiorum, alius beatorum praedicat requiem, qui suam vocem et de coelo emittit, et dignam memoria aeterna litteris mandari praecipit. |
71 | Gaudent enim iusti, quia nomina eorum scripta sunt in coelo; delentur vero impii de libro viventium. |
72 | Beati mortui qui in Domino moriuntur. |
73 | Gratias tibi ago, Iesu, qui beatificas eos in coelo, qui in te moriuntur in terra. |
74 | Quanto magis illos qui et in tua et pro tua fide felices ponunt animas! Amodo iam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis, etc. Sicut impios dixerat perpetuo requiem non habere, sic e contrario fideles priscis adiutos operibus amodo iam, id est, a tempore mortis, requiescere docet. |
75 | Cum enim dederit dilectis suis somnum, haec est haereditas Domini (Psal. CXXVI). |
76 | Propter frigus autem piger arare noluit, mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei. |
77 | Et vidi, et ecce nubem candidam, etc. Hactenus praeconum voce praemissa, nunc personam restat ipsius demonstrare iudicis. |
78 | Qui ad iudicium veniens, gloriam divinitatis nube carnis obumbrat, ut videant impii quem compunxerunt (Ioan. XIX). |
79 | Habentem in capite suo coronam auream. |
80 | Qualis sit haec corona, superius in mulieris habitu descripsit: Et in capite eius corona stellarum duodecim (Apoc. XII). |
81 | Quamvis et victoriam possit significare regnantis. |
82 | Et in manu sua falcem acutam. |
83 | Iudicialem scilicet dirimendi sententiam, quae nullatenus evitatur. |
84 | Intra ipsam quippe sumus, quolibet fugere conemur. |
85 | In falce enim quidquid includitur, intus cadit. |
86 | Et aliter angelus exivit de templo, clamans, etc. Angeli, quos terrae messores in Evangelio legimus, et qui omnes sunt in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I), singula pensantes Ecclesiae merita, quotidie Domino renarrant. |
87 | Mitte falcem tuam, et mete, etc. Ecce, inquit, abundante iniquitate, refrixit charitas multorum (Matth. XXIV), et aestu malorum incumbente, messis mundi pene iam vivere cessavit. |
88 | Ne ergo grana iam matura decidant, propter electos breviantur dies (Ibid.), et zizania quidem paleasque flammis, fructum vero coelestem horreis reconde felicibus (Matth. XIII). |
89 | Et alius angelus, etc., habens et ipse falcem acutam. |
90 | Si Christus visus est in nube candida messor, quis est vindemiator, nisi idem propter geminum Ecclesiae fructum eleganter repetitus? Quia qui seminavit bonum semen in agro suo (Matth. XIII), ipse quoque vineam in loco uberi plantavit, sed utraque cultura custodum incuria degeneravit. |
91 | Et alius angelus exivit de altari, qui habet potestatem supra ignem, etc. Duplex est, ut Hieronymus ait, angelorum officium. |
92 | Aliorum qui praemia iustis tribuant, aliorum qui singulis praesunt cruciatibus. |
93 | Sicut dicitur: Qui facit angelos suos spiritus, etc. Possunt duo angeli, qui aridam messem et maturam praedicant vineam, Ecclesiae preces intelligi, quae magna voce, id est, magno quotidie desiderio regnum Domini advenire precatur, dicens Mitte falcem tuam acutam, etc. Sicut messis, sic et vindemia partim terrena, partim coelestis est. |
94 | Utriusque autem maturitas finem indicat saeculi. |
95 | Quoniam maturae sunt uvae eius. |
96 | Id est, consummata sunt peccata. |
97 | Quamvis et bonorum quoque perfectio maturitas dici possit. |
98 | Nam, ut sanctus papa Gregorius ait, « quamlibet mundi finis ex ipso suo ordine pendeat, perversiores tamen quosque inveniens, quia digne ruinis illius opprimantur, innotescit. |
99 | » Et misit angelus falcem suam in terram, etc. Qui habet falcem messoriam, ipse habet et vindemiatoriam. |
100 | Unum est enim iudicium et uno tempore fiet. |
101 | Sed in messe et vindemia, initium ostendit, et finem eiusdem pressurae. |
102 | Et misit in lacum irae Dei magnum, etc. Si ad malos tantum messis haec, et de vindemia pertinet, torcular poenam significat. |
103 | Si autem et ad bonos, calcatio torcularis et tribula areae inutilia conterit, utilia probat. |
104 | Sicut ait Apostolus, pretiosa metalla igne probari, lignum vero, fenum stipulamque consumi (I Cor. III). |
105 | Quod utrumque extra coelestem Ierusalem agitur. |
106 | Lacus autem irae eo loquendi genere nominatur quo dicitur: In die mala liberavit eum Dominus (Psal. XL). |
107 | Et exiit sanguis de lacu, etc. Exiit ultio usque ad rectores populorum. |
108 | Usque enim ad diabolum et eius angelos novissimo certamine exiit ultio sanguinis sanctorum effusi. |
109 | Sicut scriptum est: In sanguine peccasti, et sanguis te persequitur. |
110 | Dictum est supra de equis: Per stadia mille sexcenta. |
111 | Id est, per omnes quatuor mundi partes. |
112 | Quaternitas enim est conquaternata, sicut in quatuor faciebus quadriformibus et rotis. |
113 | Quater enim quadringenteni, mille sexcenti. |
114 | Tychonius messorem et vindemiatorem Ecclesiam interpretatur, post persecutionum flammas clarescentem, et potestatem ligandi solvendique tenentem. |
115 | Angelus de templo vel altari rubentis imperium dicens Domini, non perspicua voce, sed suggestione Spiritus sancti, qui operatur in suo corpore, docens iam tempus esse malorum anathematizandorum, habens potestatem super ignem, utique illum qui exiit ex ore testium, et comedit inimicos eorum. |
116 | Hucusque de conflictu Ecclesiae et utriusque maturo fine certaminis. |