Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER SECUNDUS., CAPUT XIII.
1 | Et vidi de mari bestiam ascendentem. |
2 | Varias habet bestia pro ratione locorum intelligentias. |
3 | Hic ergo corpus diaboli de populo nascens impiorum significat. |
4 | Hoc etenim mare quod supra abyssus intelligitur. |
5 | Unde et draco rex dicitur omnium quae in aquis sunt, et cuius in mari secundum David confringuntur capita. |
6 | Habentem capita septem et cornua decem, etc. Ostendit id esse septem capita quod decem cornua. |
7 | Dixerat enim draconem septem diademata super septem capita gestare; nunc dicit bestiam decem diademata super decem habere cornua. |
8 | Septem namque et decem, idem est sicuti septupla accipiet in isto saeculo. Et alius evangelista, centupla (Matth. XIX). |
9 | Et super capita eius nomina blasphemiae. |
10 | Reges enim suos deos appellant, tam mortuos, et velut in coelum atque inter deos translatos, quam etiam in terris Augustos, quod est nomen (ut volunt) deitatis. |
11 | Alio autem loco totam ipsam bestiam plenam dicit nominibus blasphemiae. |
12 | Et bestia quam vidi, similis erat pardo, etc. Pardo, propter varietatem gentium; urso, propter malitiam et vesaniam; leoni, propter virtutem corporis et linguae superbiam similatur. |
13 | Legimus in Daniele regnum Chaldaeorum leaenae, Persarum urso, Macedonum pardo comparatum. |
14 | Et dedit illi draco virtutem suam. |
15 | Sic Apostolus, de diaboli corpore loquens: Cuius est, inquit, adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, signis, et prodigiis mendacii his qui pereunt (II Thess. II). |
16 | Et vidi unum de capitibus eius quasi occisum in mortem, etc. Antichristus, ad capita regni terreni pertinens, imitatione veri capitis nostri se quasi occisum resurrexisse, et pro Christo qui hoc vere perfecit, se suscipiendum audet exhibere. |
17 | Cuius commenti dicitur in Simone Mago praecessisse fallacia. |
18 | Et admirata est universa terra post eam. |
19 | Genus ponit pro specie, dicens adorari bestiam, cum ipsum caput simulatitium sub nomine capitis vere occisi et viventis, terreni sint homines adoraturi. |
20 | Et adoraverunt draconem qui dedit potestatem bestiae. |
21 | Illi dicunt adorare se Deum, qui dedit potestatem Christo. |
22 | Et adoraverunt bestiam dicentes: Quis similis bestiae? Ipsi dicunt: Quis similis Christo? Aut quis illum potest vincere? Et datum est ei os, loquens magna et blaphemias. |
23 | Qui extollitur, inquit, super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II). |
24 | Et data est illi potestas facere menses quadraginta duos, etc. Ante enim tres semis annos non aperto ore blasphemat, sed in mysterio facinoris, quod facta dissensione, et revelato homine peccati, nudabitur. |
25 | Tunc enim dicet: Ego sum Christus (Matth. XXIV); nunc vero: Ecce hic Christus, et ecce illic (Ibid.). |
26 | Ad Deum autem significat, adversus Deum. |
27 | Blasphemare nomen eius, et tabernaculum eius. |
28 | Dignitatem sibi nominis Dei impius usurpans, ecclesiam quoque suam nominare praesumet. |
29 | Et datum est illi bellum facere cum sanctis, etc. A toto partem. |
30 | Quae vinci potest, cum violentia temporis, si fieri potest, etiam electi quatientur. |
31 | Ut condemnentur Iudaei, qui, non credentes veritati, susceperunt mendacium Et adoraverunt eam omnes qui habitant terram. |
32 | Omnes dixit, sed habitantes terram. |
33 | Recedentes enim, inquit, a te, in terra scribentur (Ierem. XVII). |
34 | Quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni. |
35 | Iustum est eos qui mortis auctori serviunt in libro vitae non scribi, et qui simulatoria nece bestiae deluduntur Agni qui abstulit peccata mundi carere consortio. |
36 | Agni, inquit, Qui occisus est ab origine mundi. |
37 | Agni, ut Petrus ait, immaculati, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus (I Petr. I). |
38 | Alia enim Editio Agnum signatum ab origine mundi transtulit. |
39 | Potest et per hyperbaton intelligi, quod sanctorum ab initio nomina sint in libro vitae conscripta. |
40 | Si quis habet aurem audiendi, audiat. |
41 | Quoties Scriptura hoc dictum interponit, intentum prae obscuritate rei quaerit auditorem. |
42 | Ne enim momentaneum diaboli regnum magni penderetur, cogitationibus humanis occurrit dicens: Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet, id est, diabolus et bestia, qui suis nunc retibus gentes captivare videtur, ipse erit cum suis cito captivus. |
43 | Qui gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. |
44 | Qui Ecclesiam nunc vel carnali vel etiam spirituali morte persequitur, hunc Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. |
45 | Hic est patientia et fides sanctorum. |
46 | Promiserat occidi homicidam, sed quia nemo coronatur nisi qui legitime certaverit, nunc animis opus esse dicit, nunc pectore firmo. |
47 | Descripta generaliter bestia primo in hypocrisi, deinde aperto ore blasphemante, describit eamdem in solis praepositis, similiter in hypocrisi, deinde revelatam. |
48 | Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra. |
49 | Aliam dixit de officio. |
50 | Alias una est. |
51 | Quod est autem mare, hoc, teste Daniele, est terra. |
52 | Cui quatuor bestias ascendere de mari cernenti per angelum dicitur: Hae quatuor bestiae magnae, quatuor regna consurgent de terra (Dan. VII). |
53 | Et habebat cornua duo similia agni, et loquebatur ut draco. |
54 | Agni cornua praefert, quo draconis venena latenter inserat. |
55 | Quia, per hypocrisin sanctitatis, eam quam in se veraciter habuit Dominus, singularem sibi inesse et sapientiam mentitur et vitam. |
56 | De hac bestia Dominus: Attendite, inquit, a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII). |
57 | Et omnem potestatem prioris bestiae faciebat. |
58 | Discipuli miseri magistrum sequuntur in omnibus. |
59 | Et fecit terram, et inhabitantes in ea, adorare bestiam primam. |
60 | Vim seductionis ostendit, et corpus sibi mancipasse, et animam quae habitat in ipso. |
61 | Cuius curata est plaga mortis. |
62 | Id est, quae se simulavit mortem resurgendo vicisse. |
63 | Hunc enim Scriptura non occisum, sed velut occisum, dixerat, sicut de Iudaeis dictum est: Ipsi autem non intraverunt in praetorium, ne contaminarentur. |
64 | Non enim affirmavit evangelista potuisse inquinatissimos inquinari, si praetorium intrassent; aut Iudaei tantorum scelerum conscii vere inquinati timuerunt, sed quid simulassent quasi affirmans retulit. |
65 | Et fecit signa magna, ita ut etiam ignem faceret de coelo descendere in terram. |
66 | Miraculum ignis, quasi maximum caeteris praetulit, ut quia Dominus Christus discipulis Spiritu sancto in igne veniente virtutum dedit gratiam, ipse quoque suos, quasi simili charismate, astu fallente decipiat. |
67 | Et seducit habitantes terram, etc. Adventus enim eius erit, sicut dictum est, secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacii (II Thess. II). |
68 | Quae solet ambigi utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit, facere videatur; an quia illa ipsa etiam, si erunt vera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi divinitus fieri, virtutem diaboli nescientes, qui non phantastico, sed vero igni et turbine tantam familiam sancti Iob cum tantis gregibus absumpsit. |
69 | Sive autem hoc, sive illo modo signa mendacii dicantur, hoc est, sine dubio, in quo illa tentatio cunctis maior apparebit, quando pius martyr et corpus tormentis subiicit, et tamen ante eius oculos miracula tot facit. |
70 | Dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, etc. Id est, esse eius similes, et sic ei facere imaginem, ut alia Editio dicit: Sicut habet plagam de gladio et vixit. |
71 | Id est, ea falsitate se dicant commortuos, et consurrexisse Antichristo, quasi ille et Deum mediatorem inter se suosque constituat, non enim sicut Dominus noster Iesus Christus habet alterum, inter quem suosque mediator sit. |
72 | Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae. |
73 | Id est, ipsi populo qui hanc falsitatem impleverit bestiae se constituendo imaginem, spiritum veritatis se dare simulavit. |
74 | Et ut loquatur imago bestiae. |
75 | Non tantum vulgus miserum simulato per ignem spiritu deludet, verum etiam docendis aliis efficiet idoneum. |
76 | Et faciet ut quicunque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. |
77 | Non illam imaginem quam se dicunt fieri, sed illam cui similem populum faciunt. |
78 | Facit ergo ut imago bestiae adoret imaginem bestiae, id est, ut populus adoret diaboli inventionem. |
79 | Et faciet omnes pusillos et magnos, etc. Non omnes sine exceptione quasi et gentiles, sed qui ad hoc mysterium pertinent. |
80 | Habere characterem in dextera manu aut in frontibus. |
81 | Character est mysterium iniquitatis, quod hypocritae sub nomine Christi in opere et professione accipiunt. |
82 | Et ne quis possit emere aut vendere. |
83 | In hac vendendi et mercandi mentione docuit, quod sicut in bono symbolum Ecclesia tradidit profuturum nostrae saluti, ita illi in malo tali se definitione coarctent, ut nec mercandi aut vendendi licentia detur, sicut mercatores qui una navi portantur, uniformi signo tenentur. |
84 | Nisi qui habet characterem nominis bestiae, etc. Id est, qui communicat fraudi illius. |
85 | Character enim, id est, nota, et nomen bestiae, et numerus nominis eius unum est. |
86 | Numerus enim hominis est, ne eum putemus, iuxta quorumdam opinionem, vel diabolum esse vel daemonem, sed unum de hominibus, in quo totus Satanas habitaturus est corporaliter. |
87 | Est enim homo peccati, filius perditionis. |
88 | Hic sapientia est. |
89 | Qui habet intellectum, etc. Hic numerus apud Graecos in nomine Titanis, id est, gigantis, dicitur inveniri, hoc modo. |
90 | Τ enim CCC, Ε V, Ι X, Τ CCC, Α I, Ν L. Et hoc sibi nomen Antichristus, quasi omnibus potentia antecellat, usurpatum ire putatur, et ipsum se esse iactans de quo scriptum est: Exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo coelo egressio eius, etc. (Psal. XVIII). |
91 | Ponit autem Primasius et aliud nomen, eumdem numerum complectens, Α I, Ν L, Τ CCC, Ε V, Μ XL, Ο LXX, Σ CC, quod significat honori contrarium. |
92 | Sed et verbum Α I, Ρ C, Ν L, Ο LXX, Υ CCCC, Μ XL, Ε V, id est, nego. |
93 | Per quae et personae qualitas et operis Antichristi insinuetur asperitas. |
94 | Sed operosa expositione indiget, quomodo se tantus appetitor laudis, tali velit charactere notari. |
95 | Aliter senarium numerum, quo mundus factus est, perfectionem operis significare quis nesciat? Qui sive simplex, sive per decem centumve multiplicatus, eiusdem perfectionis, sexagesimum centesimumque fructum demonstrat. |
96 | Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos sexcentorum sexaginta sex millia talentorum. |
97 | Quod ergo vero regi iure munus et debetur et solvitur, hoc etiam sibi seductor ille tyrannus exigere praesumet. |