Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER SECUNDUS., CAPUT XII.
1 | Et signum magnum apparuit in coelo. |
2 | Quod nunc quoque apparet in Ecclesia, Deum ex homine fieri. |
3 | Mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius. |
4 | Ecclesia Christi lumine cincta, gloriam calcat temporalem: Orietur, inquit, in diebus eius iustitia, et abundantia pacis donec extollatur vel interficiatur luna (Psal. LXXI). |
5 | Id est, abundantia pacis in tantum crescet, donec omnem mutabilitatem mortalitatis absumet, cum novissima inimica destruetur mors (I Cor. XV). |
6 | Sive quia eadem Ecclesia partim in coelo, sole Christo fruitur, partim in corpore peregrinatur a Domino. |
7 | Potest hic intelligi quod ait: Laeva eius sub capite meo, et dextera eius amplexabitur me (Cant. VIII). |
8 | In capite eius corona stellarum duodecim. |
9 | Duodenario apostolorum numero caput ornatur Ecclesia, sive Christum intelligas, sive ipsum primordium eiusdem Ecclesiae nascentis, capitis nomine designatum. |
10 | Posuisti, inquit, in capite eius coronam de lapide pretioso (Psal. XX). |
11 | Et in utero habens, et clamavit parturiens. |
12 | Ecclesia spiritualiter et quos parturit parit, et iam genitos parturire non desinit. |
13 | Sicut ipsa dicit: Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis (Galat. IV). |
14 | Et cruciabatur ut pariat. |
15 | Sic Dominus in Evangelio: Mulier, inquit, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem peperit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium (Ioan. XVI). |
16 | Quod ipse discipulis exponens adiunxit: Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum (Ibid.). |
17 | Et ecce draco magnus rufus, etc. Diabolus saevitia cruentus contra Ecclesiam potentia terreni regni armatur. |
18 | In septem enim capitibus omnes reges suos, et in decem cornibus omne regnum dicit. |
19 | Et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum coeli, etc. Vires et malitiam hostis indicat, quem Ecclesia Domino iuvante devincit, qui innumeram partem angelorum, vel hominum, dolo fallente quasi cauda deiecerit. |
20 | Cauda enim est pars caeca, pars immunda, suique velamine contegens immunda ne appareant. |
21 | Tychonius more suo tertiam partem stellarum quae cecidit falsos fratres interpretatur, quod altera tertia Ecclesia sit, et hostes forinseci tertia. |
22 | Et draco stetit ante mulierem, ut cum peperisset, filium eius devoraret. |
23 | Insidiatur Ecclesiae diabolus, fidem Christi contendens in cordibus exstinguere credentium, ut quem illa docendo genuit ipse quasi occidat doctum. |
24 | Cuius in Herode doli figura ostensa est, qui, sicut hostes intestini, Dominum ut perimat, adorare se velle simulat. |
25 | Et peperit puerum masculum. |
26 | Semper Ecclesia, dracone licet adversante, Christum parit. |
27 | Masculum autem dixit victorem diaboli qui feminam vicerat. |
28 | Nam quis filius nisi masculus? Qui recturus est omnes gentes in virga ferrea (Psal. II), inflexibili iustitia regit bonos, confringit malos. |
29 | Quod in superioribus etiam Ecclesiae promittitur: Dabo ei potestatem super gentes, et reget eas in virga ferrea (Apoc. II). |
30 | Nam et Ecclesia quotidie gignit Ecclesiam, mundum in Christo regentem. |
31 | Et raptus est filius eius ad Deum, etc. Ideo Christum spiritualiter in auditorum mente nascentem apprehendere non potest impietas, quia idem cum Patre regnat in coelis, qui nos quoque resuscitavit, et consedere fecit in coelestibus in Christo. |
32 | Et mulier fugit in solitudinem. |
33 | Ecclesia sub spe vivens aeternorum peregrinatione praesentis eremi gaudet, accepta potestate calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem draconis rufi instar Israeliticae plebis, quae pane coelesti pasta in eremo, visu aenei serpentis, serpentes vicit ignitos. |
34 | Ubi habet locum paratum a Deo. |
35 | Esto mihi, inquit, in Deum protectorem, et in locum refugii, ut salvum me facias. |
36 | Ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta. |
37 | Isto dierum numero, qui tres semis annos facit, omnia Christianitatis tempora complectitur, quia Christus, cuius haec corpus est, tantum in carne temporis praedicaverit. |
38 | Et factum est praelium magnum in coelo. |
39 | Michael et angeli eius, etc. Coelum Ecclesiam significat, in qua Michaelem cum angelis suis contra diabolum dicit pugnare, quia secundum Dei voluntatem pro peregrinante Ecclesia orando, et adiutoria ministrando, confligit. |
40 | Quem et Daniel in novissima gravissimaque pressura in auxilium dixit Ecclesiae venturum, unde ab eo putant Antichristum esse perimendum. |
41 | Ita vero angeli eius esse dicuntur, quemadmodum et angeli nostri. |
42 | Dominus ait: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei (Matth. XVIII), eorum scilicet quorum cives sunt. |
43 | Et draco pugnabat, et angeli eius. |
44 | Angeli Satanae non illi tantum qui ei natura sunt et voluntate similes, sed et homines eorum laqueis irretiti, sunt intelligendi. |
45 | Et non valuerunt. |
46 | Silicet, toto tempore. |
47 | Neque locus inventus est eorum amplius in coelo. |
48 | Id est, in hominibus sanctis, per eiectionem eius coelum iam factis, qui credentes semel expulsum eum amplius non recipiunt. |
49 | Et proiectus est draco ille magnus in terram. |
50 | Antiquus hostis de spiritualibus expulsus, arctius in terrenis includitur. |
51 | Hoc est de coelo praecipitari, et in terram mitti. |
52 | Cui dicitur: Terram comedes cunctis diebus (Gen. III). |
53 | In qua terra sanctorum pedibus conteritur, sicut scriptum est: Super aspidem et basiliscum ambulabis. |
54 | Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri, etc. Evidenter ostenditur in quo coelo ista fiant. |
55 | In Ecclesia namque factam novimus victoria Christi salutem. |
56 | Pro qua dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII). |
57 | Non quam semper ipse habuit, sed quam in Ecclesia ex tempore quo ipse voluit, tanquam caput in membris habere coepit. |
58 | Quia proiectus est accusator fratrum nostrorum. |
59 | Congratulantur angeli saluti fratrum suorum, id est, civium futurorum, nunc autem peregrinorum. |
60 | Qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. |
61 | Quos et prosperis male uti, et in adversis non habere patientiam suggillat. |
62 | Et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. |
63 | Merito animas pro Christo contemnunt, qui per sanguinem Christi tantum vicerunt adversarium. |
64 | Propterea laetamini, coeli, et qui habitatis in eis. |
65 | Hic habitatores coeli, et angelos, et homines sanctos oportet intelligi, et utriusque convenit in Domino gratulari, cum et homines angelis sociantur, et angeli humanae in Christo substantiae famulantur. |
66 | Vae terrae et mari, quia descendit diabolus, etc. Sicut gaudium redemptis, sic pereuntibus planctum docuit exspectandum. |
67 | Magnumque vae illis imminet, quos nequissimus hostis possidet iratus. |
68 | Et postquam vidit draco quod proiectus est in terram, etc. Inextricabili astu diabolus Ecclesiam impugnans, quanto plus deiicitur, tanto magis persequitur. |
69 | Et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, etc. Ecclesia duobus fulta testamentis, tumultuosa saeculi venena cavens, mentis affectu quotidie solitudinem quieti et modesti spiritus petit, ita gaudendo canens: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV). |
70 | Nec dissonat quod ibi columbae quaerit, hic vero aquilae percipit alas. |
71 | Sicut enim illa propter donum Spiritus sancti, sic et haec propter celsum volatum, aciemque sublimem, qua mundo corde Deum cernit, Ecclesia figurata est, cuius renovabitur sicut aquilae iuventus. |
72 | Ubi alitur per tempus, et tempora, et dimidium temporis. |
73 | Totum tempus Ecclesiae designatur, dierum numero superius comprehensum. |
74 | Tempus enim annum significat, tempora duos, dimidium temporis sex menses. |
75 | Et misit serpens ex ore suo aquam tanquam flumen post mulierem, etc. Impetum persecutorum aqua significat. |
76 | Unde dicitur: Forsitan velut aqua absorbuissent nos (Psal. CXXIII). |
77 | Ecclesia ergo non solum verbo Dei sublevata, sed et vi persecutionum propulsa, festinat evolare de mundo. |
78 | Et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen. |
79 | Terra haec sancta Domini caro est, quae susceptam deglutiens mortem temporaliter sibi praevalentem, nos quoque deglutire docuit. |
80 | Potest et Ecclesia intelligi, cuius monitis et precibus oris inimici caventur insidiae. |
81 | Et iratus est draco in mulierem, etc. Videns non posse continuari persecutiones quod ore sanctae terrae avertantur, magis se armavit mysterio facinoris insistere, quo possit iugiter insidiari. |
82 | Qui custodiunt mandata Dei, etc. Mandata Dei in fide Iesu Christi custodire, hoc est pugnare cum dracone, et ipsum provocare in praelium. |
83 | Et gratias Deo, qui saevi draconis evacuavit incoeptus. |
84 | Ecce enim, Dominum in carne natum exstinguere molitus, eius resurrectione frustratur. |
85 | Post apostolis fiduciam docendi refringere laborans, quasi mulierem, id est, totam Ecclesiam de rebus humanis auferre satagebat. |
86 | Sed et hoc frustra nisus passim nunc singulas fidelium impugnat aetates. |
87 | Unde et sequitur: Et stetit super arenam maris. |
88 | Id est, super multitudinem populi, quem proiicit ventus a facie terrae. |
89 | Illius, sine dubio, qui hostis machinas absorbere solet, idem hostis insidias et bella excitaturus insistit. |