Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER SECUNDUS., CAPUT XI.
1 | Et datus est mihi calamus similis virgae. |
2 | In calamo, ministerium scribendi Evangelii percepit, qui non inani nitore supervacuus, sed similis est virgae aequitatis, virgae regni Dei (Hebr. I). |
3 | Regnum enim Christi describit aeternum. |
4 | Surge et metire templum Dei et altare. |
5 | Surge dixit, non quia haec Ioannes sedibundus audiebat, sed quia hoc verbo excitantur corda singulorum evangelicam Scripturam actusque metiri. |
6 | Ibi enim quantum singuli proficiant, quantumque regulae divinae concordent, inveniunt. |
7 | Et adorantes in eo. |
8 | Quia non omnes qui videntur, in eo adorant, sicut qui confessus fuerit in me. |
9 | Partem denique iubet non recenseri, dicens: Atrium autem quod est extra templum, eiice foras, etc. Hi qui nomine tenus Ecclesiae iunguntur, et nec altari nec sanctis sanctorum appropiant, a regula Evangelii proiecti gentibus sociantur. |
10 | Omnis enim gloria eius filiae regum ab intus (Psal. XLIV). |
11 | Et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. |
12 | Non solum de Ecclesia pelluntur, sed et eamdem Ecclesiam sociis gentilibus tribus semis annis impugnant. |
13 | Non quod illo tantum hanc, id est, Antichristi tempore conculcent, sed quod omne malorum corpus illo quasi ad proprium caput pertineat, in quibus iam nunc ministerium operatur iniquitatis. |
14 | Et dabo duobus testibus meis, etc. Ne sevitia pravorum terreret audientem, Ecclesiam quoque duobus ex populis unitam, gratia commemorat illustrandam esse virtutum. |
15 | Quae et ipsa caput suum, Christum videlicet in carne docentem, semper intuens, tribus semis annis prophetatura narratur. |
16 | Menses enim trium semis annorum, id est, tricies quadrageni et bini, mille ducentos sexaginta dies efficiunt. |
17 | Daniel autem scribit dies mille ducentos nonaginta temporis eiusdem, quo ponenda sit abominatio in desolationem. |
18 | Saccis amicti. |
19 | Id est, in exomologesi constituti. |
20 | Sicut propheta: Ego autem, ait, dum mihi molesti essent, induebam me cilicio (Psal. XXXIV). |
21 | Hi sunt duae olivae, etc. Ecclesia duorum Testamentorum lumine radiata, Domini semper iussis assistit. |
22 | Nam et propheta Zacharias unum candelabrum vidit septiforme, et has duas olivas, id est, testamenta, infundere oleum candelabro. |
23 | Haec est Ecclesia cum oleo suo indeficiente, quod eam facit in lumine orbis ardere. |
24 | Et si quis eos voluerit nocere, ignis exiet de ore illorum, etc. Si quis Ecclesiam laedit, eiusdem laesionis reciprocante iudicio igne consumitur condemnatus. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt (Matth. XXVI). |
25 | Unde et Chaldaica flamma, quae pueris Dei ingerebatur, ipsos ministros impietatis absumpsit. |
26 | Sive in bono precibus oris Ecclesiae igne spiritualiter consumitur in melius cummutandus. |
27 | Carbones, inquit, ignis congeres super caput eius (Rom. XII). |
28 | Hi habent potestatem claudendi coelum, ne pluat, etc. Data est Ecclesiae in Christo omnis potestas in coelo et in terra, clavibus ei ligandi atque solvendi dimissis (Matth. XXVIII). |
29 | Sed et spiritualiter coelum clauditur, ne imbrem pluat, ne super terram sterilem de Ecclesia benedictio descendat. |
30 | Sicut Dominus de Patre vineae suae: Nubibus, inquit, mandabo, ne pluant super eam imbrem (Isai. V). |
31 | Et potestatem habent super aquas, etc. Non solum aquas suspendunt, sed etiam quae descenderant inutiles faciunt, quod est vertere aquas in sanguinem. |
32 | Bonus enim Christi odor de Ecclesia fragrans, aliis odor mortis in mortem, aliis odor est vitae in vitam (II Cor. XVI). |
33 | Et cum finierint testimonium suum, bestia, etc. Aperte ostendit omnia haec ante novissimam persecutionem fieri dicendo Cum finierint testimonium suum, utique illud quod perhibent usque ad revelationem bestiae, quae cordibus emersura est impiorum. |
34 | Non quod tunc eodem testimonio non nitantur hosti fortiter resistendo, sed quod tunc Ecclesia virtutum gratia destituenda credatur, adversario palam signis mendacii coruscante. |
35 | Nam faciem eius praecedet egestas, ut Dominus ait (Iob. XLI). |
36 | Et vincet eos, et occidet illos. |
37 | Vincet in eis qui succubuerint, occidet in eis qui pro Christi nomine laudabili patientia fuerint interempti. |
38 | Aut si spiritualiter vincet et occidet, partem testium accipiemus. |
39 | Sicut in Evangelio Dominus dicit: Tradent vos in pressuram, et occident vos (Matth. XXIV). |
40 | Quod Lucas evangelista pro parte dictum insinuat dicens: Occident ex vobis (Luc. XI). |
41 | Et iacebunt corpora eorum in plateis civitatis magnae. |
42 | Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur. |
43 | Non est ergo mirum si civitas impiorum, quae Dominum crucifigere non timuit, servos quoque ipsius ludibrio habeat etiam occisos. |
44 | Qualia saepe facta historia ecclesiastica refert. |
45 | Quae vocatur spiritualiter Sodoma, etc. Id est, muta et tenebrosa, nec lumen utique fidei, nec confessionis habens vocem. |
46 | Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X). |
47 | Hae provinciae in signum poenae spiritualis visibiliter his plagis, id est, igne devorante, et aqua in sanguinem versa, percussae sunt. |
48 | Et videbunt de populis et tribubus, etc. Non dixit: Videbunt populi et tribus, sed multi de populis, qui aliis credentibus, sanctos palam irrident. |
49 | Et corpora eorum non sinent poni in monumentis. |
50 | Votum eorum dixit et impugnationem. |
51 | Non quod valeant facere ne sit Ecclesia in memoriam. |
52 | Sicut: Nec vos intratis, nec alios sinitis intrare (Matth. XXIII), cum intrent, illis impugnantibus. |
53 | Facient autem perspicue de vivorum occisorumque corporibus, quia nec vivos sinent sacra celebrando in memoriam colligi, nec occisos in memoriam recitari, nec eorum corpora in memoriam Dei testium se peliri. |
54 | Et habitantes terram, gaudebunt super eos. |
55 | Quoties affliguntur iusti, exsultant iniusti, et epulantur, sicut, dum superbit impius, incenditur pauper. |
56 | Quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos. |
57 | Propter plagas quibus propter testamenta Dei humanum genus urgetur, etiam visus ipse iustorum gravat iniustos. |
58 | Sicut ipsi dicunt: Gravis est nobis etiam ad videndum (Sap. II). |
59 | Et post tres dies et dimidium, Spiritus vitae a Deo, etc. Hucusque angelus futurum narravit, et nunc inducit factum quod futurum audit, regno Antichristi perdito, sanctos resurrexisse in gloriam. |
60 | Et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos. |
61 | De omnibus vivis dixit, quia et iusti superstites pertimescent in resurrectione dormientium. |
62 | Et ascenderunt in coelum in nube. |
63 | Hoc est quod Apostolus dixit: Rapiemur in nubibus obviam Domino in aera (I Thess. IV). |
64 | Et viderunt illos inimici eorum. |
65 | Hic separavit iniustos ab his quos in commune dixerat timuisse. |
66 | Et illa hora factus est terrae motus magnus, etc. Incumbente terrore iudicii, omnis diaboli civitas super arenam condita cum omnibus aedificatoribus suis corruet. |
67 | Et denarius enim et septenarius numerus est perfectus. |
68 | Quod si non esset, a parte totum intelligendum erat. |
69 | Et caeteri in timore sunt missi. |
70 | Quis hominum gloriabitur castum se habere cor, cum virtutes coelorum commovebuntur? Et dederunt gloriam Deo coeli. |
71 | Isti sunt super petram aedificati, qui, aliis terrae motu ruentibus, de stabilitate sua, recta Dominum confessione clarificant. |
72 | Laetabitur enim iustus, cum viderit vindictam impiorum. |
73 | Quidam duos prophetas Enoch et Eliam interpretantur, qui, tribus semis annis praedicantes, contra mox secuturam Antichristi perfidiam fidelium corda confirment, illisque occisis, tantumdem temporis saevitiam eiusdem grassaturam, et, reinstaurato demum certamine, a sanctis, qui latebrarum praesidio velut mortui credebantur, esse superandam; qui pro unius compage corporis idem prophetae resurgere dicantur, acriusque illis visis qui iam mortui putabantur, exaggerata persecutione multos eorum qui vel septenario vel denario numero digni credebantur esse casuros, dicente Daniele: Confirmabit pactum multis hebdomada una et in dimidio hebdomadis deficiet hostia, et sacrificium, et in templo erit abominatio desolationis (Dan. IX). |
74 | Et in subsequentibus: Et cum posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta (Dan. XII). |
75 | Qui numerus circa trium annorum et sex mensium curricula diversatur. |
76 | Denique Elias igne quondam perdidit adversarios, et tres semis annos latitans imbres continuit, tandemque pseudoprophetis interfectis, per sacrificium quod ablatum fuerat convertit Israel ad Dominum. |
77 | Vae secundum abiit, et ecce vae tertium veniet cito. |
78 | Hoc vae secundum non ad recapitulationem, sed ad praelium equorum, quod tuba sexti angeli commotum est, pertinet. |
79 | Praedixerat enim aquila tria vae de trium voce ventura tubarum. |
80 | Sed ibi non dixit, ne statim tertium sequi putaretur quod ad septimum angelum et ad finem pertinet. |
81 | Et septimus angelus tuba cecinit, etc. Sex tubae priores saeculi praesentis aetatibus comparatae varios bellorum Ecclesiae denuntiavere concursus. |
82 | Septima vero, Sabbati aeterni nuntia, victoriam tantum et imperium veri regis indicat. |
83 | Et viginti quatuor seniores adoraverunt Deum, etc. Ecce, inquit, vae tertium veniet in voce septimi angeli. |
84 | Et cum cecinisset, non nisi Ecclesiam dixit laudantem Deum et gratias agentem. |
85 | Unde intelligimus bonorum retributionem non esse, nisi vae malorum. |
86 | Qui es, et qui eras, etc. Tu quidem, rebellantibus licet impiis, a saeculo regnasti, sed eorum nunc furor te iudice pressus peribit. |
87 | Dominus enim regnavit, irascantur populi (Psal. XCVIII). |
88 | Et tempus mortuorum iudicari, et reddere mercedem, etc. Ordini congruit evangelicae lectionis, primo quidem omnes gentes ante Iudicem congregandas, deinde dexteros in regno Patris per multas mansiones collocandos, impios vero extra terminos regni pulsos, flammis maledictionis esse torrendos. |
89 | Et exterminandi eos qui corruperunt terram. |
90 | Hoc est vae novissimum. |
91 | Hactenus de septem angelis tuba canentibus, nunc recapitulat a nativitate Domini, eadem aliter ac latius dicturus. |
92 | Et apertum est templum Dei in coelo, etc. Templum Domini quondam in terra positum, arcam testamenti sub velamine mystico clausam tegebat; nunc autem in Ecclesia, quae est templum Dei vivi, cuius conversatio in coelis est (Philipp. III), velo templi veteris et medio pariete maceriae Domini sanguine discisso, arca Incarnationis eius toto iam panditur orbi. |
93 | Quasi enim manna coelestis in auro mundo, divinitas est in corpore sancto. |
94 | Et facta sunt fulgura et voces, etc. Haec omnia virtutes sunt coruscationis, et praedicationis, et bellorum Ecclesiae. |
95 | Haec dixerat facta et in descriptione praedicationis septem angelorum ab adventu Domini, cum stetisset super aram, sed generaliter ab origine usque in finem. |
96 | Deinde descripsit per partes, quemadmodum facta sint: ita et nunc, ut templum Dei in coelo apertum sit, et pugnae secutae, dicens: |