Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER SECUNDUS., CAPUT X.
1 | Et vidi alium angelum fortem, descendentem de coelo, amictum nube. |
2 | Dominus magni consilii angelus descendit de coelo, nube carnis amictus. |
3 | Sicut et Isaias ait: Ecce Dominus ascendit super nubem levem, et ingredietur Aegyptum (Isai. XIX), et iris in capite eius. |
4 | Circa bonos propitiationis promissio perseverans. |
5 | Et facies eius erat ut sol, etc. Facie Domini clarescente, id est, eius notitia per resurrectionis gloriam manifestata, pedes illius super montes evangelizaturi et annuntiaturi pacem (Rom. X), igne sunt Spiritus sancti illustrati, et instar columnae firmati. |
6 | Iacobus enim et Cephas et Ioannes columnae videbantur Ecclesiae esse. |
7 | Et habebat in manu sua libellum apertum. |
8 | Hic est liber supra memoratus, quem, diutino tegmine clausum, Domini tandem gratia reseravit, ut, iuxta prophetam surdi etiam verba libri audirent (Isai. XXIX). |
9 | Et merito facies eius ut sol, quia librum iam gestat apertum. |
10 | Et posuit pedem suum dexterum super mare, sinistrum autem super terram. |
11 | Praedicatio fidei Christianae terra marique propagatur. |
12 | Sed, allegorice, fortiora membra in maioribus periculis, altera in competentibus sistuntur. |
13 | Non enim patitur nos Deus tentari super id quod possumus (I Cor. X). |
14 | Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. |
15 | Domino fortiter praedicante, Ecclesia quoque, septiformi gratia plena, suas ad praedicandum voces elevat. |
16 | Leo enim rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit (Amos. III)? Septem quippe tonitrua idem sunt quod septem tubae de quibus sermo est. |
17 | Et cum locuta sunt septem tonitrua, ego scripturus eram. |
18 | Superius enim audivit: Quod vides, scribe in libro (Apoc. I). |
19 | Signa quae locuta sunt septem tonitrua, noli ea scribere. |
20 | Mysteria fidei Christianae nec passim cunctis ostenta, ne vilescant, nec probis claude, ne in totum lateant. |
21 | Propter quod inferius audivit: Ne signaveris verba prophetiae huius (Apoc. XXII). |
22 | Quod utrumque apud Danielem uno versiculo comprehenditur, cui per angelum dicitur: Signa librum et claude sermonem usque ad tempus statutum (Dan. XII). |
23 | Et angelus quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam ad coelum, et iuravit, etc. Angelus per viventem in saecula iurat, dum Christus, in nomine Patris veniens, incommutabili sua dicta veritate confirmat: Coelum, inquiens, et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV). |
24 | Qui creavit coelum et ea quae in illo sunt, etc. Qui, mari terraque consistens, coelo palmam tendit, congrue per coeli, terrae marisque, Creatorem iurat. |
25 | Quia tempus amplius non erit. |
26 | Erit utique, ut psalmus ait, tempus impiorum in aeternum (Psal. LXXX), sed mutabilis saecularium temporum varietas in novissima tuba cessabit. |
27 | Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et haereditas eorum in aeternum erit (I Cor. XV). |
28 | Consummabitur mysterium Dei, etc. Mysterium quod nunc evangelizatur, tunc consummabitur, quando ibunt impii in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam (Matth. XXV). |
29 | Et vox quam audivi de coelo iterum loquentem mecum, etc. Domino futuri temporis mysteria pandente, ac dicente: Appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. X), Ecclesia quoque monetur eumdem praedicandi percipere librum. |
30 | Quamvis et eidem Ioanni possint haec dicta congruere post exsilium ad praedicandum reversuro. |
31 | Et abii ad angelum, dicens ei ut daret mihi librum. |
32 | Accedat ad Dominum qui velit docendi percipere sacramenta. |
33 | Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum. |
34 | Id est, insere tuis visceribus, et describe in latitudine cordis tui. |
35 | Et faciet amaricari ventrem tuum, etc. Cum perceperis, oblectaberis divini eloquii dulcedine, sed amaritudinem senties, cum praedicare et operari coeperis quod intellexeris. |
36 | Vel certe iuxta Ezechielem intelligendum, qui cum librum se devorasse diceret, adiecit, Et abii amarus in indignatione spiritus mei. |
37 | Et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare populis et gentibus. |
38 | Quid liber comestus, et amaritudini mista dulcedo significaret, exprimit, quod, videlicet, ereptus exsilio, gentibus esset Evangelium praedicaturus, amore quidem dulce, sed tolerandis persecutionibus amarum. |