Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER SECUNDUS., CAPUT IX.
1 | Et vidi stellam de coelo cecidisse in terram, etc. Flamma haereticorum, de qua paucis memoraverat, quo fomite adoleverit exponit: antiquus quippe hostis, quem Dominus vidit quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X), blasphemo dogmate corda suorum aperuit, eosque quasi fumum alta petere, iniquitatem in excelsum loqui, perdocuit. |
2 | Et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae, etc. Praenuntia magnae fornacis, id est, novissimae persecutionis, haeretica fervet insania, non imbecilliores tantum, qui, aeris instar, terrae quodammodo coelique confinia tangunt, sed excelsorum quoque lumen obscurare laborans, non tamen exstinguere valens. |
3 | In errorem enim inducentur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV). |
4 | Et de fumo exierunt locustae in terram. |
5 | Sicut sancti corpus sunt Christi, et membra de membro, sic et membra carnium draconis cohaerentia sibi alia nascuntur ex aliis, fumusque haereticae caecitatis ore laedentem pravorum generat superbiam. |
6 | Qui vero elationis excussi, terrena tamen non deserunt. |
7 | Nam et fumus de quo gignuntur, alta licet appetens, in seipso semper deficit. |
8 | Et data est illis potestas, etc. Adversariis potestatibus haeretici comparantur, in facie velut innocui, sed in posterioribus venena servantes. |
9 | Et praeceptum est illis ne laederent fenum terrae neque omne viride. |
10 | Ostendit locustas homines esse, quae non ad fenum, sed ad homines mittuntur. |
11 | Fenum enim hoc loco simpliciter accipimus. |
12 | Nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus suis. |
13 | Signum Dei in frontibus suis illi habere dicuntur, a quibus ut oportet habetur. |
14 | Quorum supra numerum angelus qui ab ortu solis signum Dei vivi attulit, inviolabilem fixumque recensuit. |
15 | Illo enim hic locutionis genere uti voluit, quo dicitur: Nemo dicit Dominum Iesum nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII), id est, perfecte et vere. |
16 | Et dictum est illis ne occiderent eos, etc. Quamlibet haeretici saeculari potestate fuiti temporaliter in bonos grassari permittantur, animam tamen, ut Dominus ait, occidere non possunt. |
17 | Tempus quippe saeculi quinque mensibus, propter quinque partitum sensum quo in hac vita utimur, significat. |
18 | Quod vero alia translatio sex menses continet, eidem sensui propter sex aetates saeculi congruit. |
19 | Et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. |
20 | Sicut scorpius a posterioribus venena diffundit, sic impietas malorum a posterioribus nocet, cum anterioribus, id est, aeternis bonis temporalia, quae retro sunt, praeferri minis blandimentisve compellit. |
21 | Hunc scorpionem contra Evangelii parabolam generatio viperarum suae soboli tradit. |
22 | Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam. |
23 | Miseram vitam cita morte finiri malentes. |
24 | Sicut beatus Cyprianus sub Deciana contigisse tempestate conquestus: « Volentibus, inquit, mori, non permittebatur occidi. |
25 | » Et similitudines locustarum similes equis paratis in praelium. |
26 | Id est, similes novissimis persecutoribus. |
27 | In novissimo enim bello, quod descripturus est in sequente angelo, equos dicit pugnare. |
28 | Vel simpliciter sicut equi non propria ratione, sed impetu praesidentis, aguntur in praelium, ita mali doctores daemonico acti Spiritu Ecclesiam impugnant. |
29 | Et super capita earum tanquam coronae similes auro. |
30 | Seniores viginti quatuor, qui sunt Ecclesia, coronas aureas habent. |
31 | Isti autem similes auro falsos sibi fingentes de victoria stulta triumphos. |
32 | Et facies earum sicut facies hominum, etc. In facie humana simulationem rationis; in capillis mulierum, fluxos et effeminatos mores; in dentibus leonum, qui et laniare, et naturalem solent afferre putorem, mentis ferocitatem famamque doctrinae malae; in ferreis vero loricis obdurata contra veritatem praecordia, notat. |
33 | Qui habentes formam pietatis, virtutem autem eius abnegantes (II Tim. III), veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII). |
34 | Et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum. |
35 | Expavescendum magis quam exponendum est, quod tantum huic exercitui vires accrescunt. |
36 | Primo fumus ascendit. |
37 | Deinde locustas effert, quae et prius scorpionibus, et mox equis leonibusque comparantur. |
38 | Quarum et virtus sufficeret, si non etiam loricatae venirent. |
39 | Nunc vero volatiles, et curribus dicuntur similes esse bellantibus. |
40 | Et habebant caudas similes scorpionum, etc. Sicut scorpius palpando incedit, sed cauda ferit, ita fraudulenta pernicies malorum blanda et innoxia in facie videtur, sed dum occulte perimit, quasi latenter mortem trahit. |
41 | Potest earum nocere hominibus mensibus sex. |
42 | Hanc vitam rursus insinuat, ubi potest valere mendacium vel ad capiendum inutiles, vel ad cruciandum temporaliter spirituales. |
43 | Et habebant super se regem angelum abyssi. |
44 | Deus summe bonus licet occultis, iustis tamen iudiciis congruum talibus angelum praeesse permisit. |
45 | Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae. |
46 | Quoniam tria vae ventura praedixerat, horum nunc unum in haeretica fraude iam venisse, duo autem restare, memorat, quae in tempore Antichristi et in die iudicii sunt futura perversis. |
47 | Et sextus angelus tuba cecinit, etc. Sextus angelus praedicatores novissimi certaminis exprimit, qui monente Evangelio, fraudes detegunt Antichristi. |
48 | Cornua quippe altaris aurei Evangelia sunt Ecclesiae praeeminentia. |
49 | Solve quatuor angelos, etc. Quantum hostis antiquus cum satellitibus suis in fine mundi sit Ecclesiam persecuturus, indicat, qui a tempore dominicae passionis in corde reclusus impiorum, ne hanc quantum velit noceat, divina potentia refrenatur. |
50 | Euphrates enim, qui fluvius est Babyloniae, mundani regni potentiam et persecutorum indicat undas. |
51 | Iste est mons magnus, quem igne ardente in mare missum praedixerat. |
52 | Et soluti sunt quatuor angeli. |
53 | More prophetiae, quae nobis ventura designat, ipse facta videt in spiritu. |
54 | Quatuor vero dixit angelos, eo quod in quatuor mundi partibus illa persecutio sit saevitura. |
55 | Hi sunt enim quos superius vidit in quatuor angulis terrae stantes, et propter consignandos Dei servos a terrae marisque laesione prohibitos. |
56 | Qui parati erant in horam, et diem, et mensem, etc. Maligni spiritus, qui singulis horarum et temporum momentis humanam esuriunt mortem, tunc ad exercendam Ecclesiam opportune perdendi liberius saevire permittuntur. |
57 | Quid autem putas soluti facient, qui tantum nunc nocent ligati? Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. |
58 | Hic numerus duplicitatem dolosam perversi designat exercitus. |
59 | Quod alia translatione, quae dicit bis myriades myriadum, facilius sentiri potest; hunc autem numerum evangelica quoque parabola opponit regi habenti decem millia (Matth. IV), tanquam malorum duplicitas simplici fidei Christi resistat, cui millia millium ministrant, et decies millies centena millia assistunt (Dan. VII). |
60 | Et ita vidi equos in visione, et qui sedebant super eos, etc. Spiritus maligni quorum cordibus praesident, eorum sunt poenis amicti. |
61 | Legimus enim adorantes bestiam igne et sulphure torquendos, et fumum tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendere. |
62 | Nota quod in plaga locustarum non se dixit equites, sed equos tantum vidisse. |
63 | Hic enim magnitudo persecutionum apertam contrariae virtutis ostendit praesentiam. |
64 | Denique hic capita leonum, illic vero facies quidem humana, sed dentes tantum sunt bestiales. |
65 | Quia saepe haeretici aliquid humanitatis ostentant, ministri vero novissimae tempestatis, quod dictis et signis suadent, hoc etiam poenis extorquent. |
66 | Et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur. |
67 | Ostendit quod pro fumo hyacinthum dixerat. |
68 | Non autem perspicue ista exeunt de ore ipsorum, sed noxia praedicatione poenam sibi suisque generant auditoribus. |
69 | Producam enim, inquit, ignem de medio tui, qui comedat te. (Ezech XXVIII). |
70 | Potestas enim equorum in ore, et in caudis eorum. |
71 | Id est, in sermone et officio; propheta enim docens mendacium, ipse est cauda. |
72 | Qui partem quodammodo caecam et immundam linguae blandientis volubilitate contegit, dicens impio: Bonus es. |
73 | Nam et caudae eorum similes serpentibus, etc. Falsi doctores antiqui serpentis, qui hominem decepit, similes, principum patrocinio fulti, amplius nocent quam si solo sermone suaderent. |
74 | Sedet, inquit, in insidiis cum divitibus (Psal. X). |
75 | Et caeteri homines qui non sunt occisi in his plagis, etc. Quia falsos Christianos et haereticos descripserat, nunc, ut corpus omne diaboli circumscribat, gentilium quoque commemorat errorem, quibus nihil prodest his plagis non occidi, cum constet eos in gentili tunc quoque perdurare malitia. |
76 | Neque enim in illa persecutione cogentur gentiles supradictis consentire sed in sua incredulitate morientur. |
77 | Et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, etc. Impiae religioni improbos etiam mores adiungunt. |
78 | Descripta Antichristi saevitia, ad ostendendam eiusdem ruinam more suo exordium nativitatis Christi et gloriam recapitulat Ecclesiae. |