monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT VIII.

Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notifiedBeda, Explanatio Apocalypsis, p3, VII. <<<    

Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER PRIMUS., CAPUT VIII.

1 Et cum aperuisset sigillum septimum, etc. Post interitum Antichristi requies aliquantula futura creditur in Ecclesia, de qua Daniel ita praedixit: Beatus qui exspectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque (Dan. XII).
2 Quod beatus Hieronymus sic exponit: « Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, supra mille ducentos nonaginta dies, id est, tres semis annos, dies quadraginta quinque praestolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua maiestate venturus.
3 » Quare autem post interfectionem Antichristi quadragesimum quintum dierum silentium sit, divinae scientiae est.
4 Nisi forte dicamus: dilatio regni sanctorum, patientiae probatio est.
5 Nota quod in sexto sigillo maximas Ecclesiae pressuras, in septimo requiem, cernit, quia Dominus, sexta feria crucifixus, in Sabbato quievit, tempus resurrectionis exspectans.
6 Hucusque de apertione libri clausi et sex sigillorum.
7 Nunc vero recapitulat ab origine, eadem aliter dicturus.
Beda Venerabilis HOME

ubk225.43