1 | Post haec vidi quatuor angelos stare super quatuor angulos terrae. |
2 | Id est, quatuor regna principalia, Assyriorum scilicet et Persarum, Graecorumque, et Romanorum. |
3 | Sicut enim in superioribus sigillis post multiformes Ecclesiae conflictus, triumphantium gaudia vidit animarum; sic etiam nunc regnum Antichristi quae victoria sequatur praecedentium mundi regnorum, quae Christi Ecclesiae iuri iam cesserunt, probaturus est exemplis. |
4 | Grandes enim causae, grandioribus necesse est confirmentur argumentis. |
5 | Tenentes quatuor ventos terrae, etc. Suo quodammodo potentatu omnia praefocantes, nullum pro libitu sui iuris respirare sinebant. |
6 | In terris diversitas provinciarum, in mari insularum, in arboribus diversa hominum qualitas et conditio, designatur. |
7 | Aliter. |
8 | Qui sunt angeli quatuor, iidem quatuor intelligendi sunt venti, iuxta Danielis prophetiam dicentis: Ecce quatuor venti coeli pugnabant in mari magno, et quatuor bestiae ascendebant de mari (Dan. VII). |
9 | Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, etc. Dominus in carne natus, qui magni consilii angelus est, paternae scilicet voluntatis nuntius, visitavit nos Oriens ex alto (Luc. I), vexillum crucis, quo suorum frontes signaret, afferens. |
10 | Et clamavit voce magna quatuor angelis. |
11 | Magna Domini vox est, praedicatio sublimis: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum. |
12 | Nolite nocere terrae et mari, neque arboribus. |
13 | Ex quo Dominus passus est, non hostis solum adversarii, sed et mundani principatus contritum est imperium, sicut et oculis cernimus, et in statua, quam lapis de monte comminuit legimus. |
14 | Quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum? Ad hoc enim gentium confractum est imperium, ut signo fidei, cui restiterant, facies sanctorum libere notaretur. |
15 | Nam et ipsa crucis figura dilatatum ubique Domini significat regnum, sicut vetus dictum comprobat: Respice distinctis quadratum partibus orbem, Ut regnum fidei cuncta tenere probes. |
16 | Neque enim frustra in fronte pontificis nomen Domini tetragrammaton scribebatur, nisi quia hoc est signum in fronte fidelium, de quo in Psalmo pro torcularibus canitur: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra (Psal. VIII), et caetera, usquedum ait: Ut destruas inimicum et defensorem (Ibid.). |
17 | Et audivi numerum signatorum, etc. Hoc numero finito, innumerabilis significatur totius Ecclesiae multitudo, quae de patriarchis, vel prosapia carnis, vel fidei, est imitatione progenita. |
18 | Si enim, inquit, vos Christi, ergo Abrahae semen estis (Galat. III). |
19 | Ad augmentum autem perfectionis pertinet et ipsa duodecim duodecies multiplicari, et ad summam millenarium perfici, qui est denarius numerus quadratus solidus, significans Ecclesiae stabilem vitam. |
20 | Propterea quippe duodenario numero saepe figuratur, quia per orbem quadratum in fide consistit sanctae Trinitatis. |
21 | Ter enim quaterni decus dipondius. |
22 | Denique et apostoli eamdem mundo fidem praedicaturi duodecim sunt electi, numero scilicet mysterium operis sui figurantes. |
23 | Ex tribu Iuda duodecim millia signati, etc. Convenienter et a Iuda inchoat, ex qua tribu ortus est Dominus noster; et Dan praetermisit, ex quo dicitur Antichristus esse nasciturus, sicut scriptum est: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius (Gen. XLIX). |
24 | Quia non ordinem terrenae generationis, sed iuxta interpretationem nominum virtutes Ecclesiae decrevit exponere, quae a confessione et laude praesenti, ad dexteram vitae festinet aeternae. |
25 | Hoc enim nomen Iudae, qui primus, et Beniamin, qui ultimus ponitur, sonat. |
26 | Primus ergo Iudas, qui confessio sive laudatio interpretatur, ponitur, quia ante initia confessionis culmen bonorum operum nullus apprehendit. |
27 | Et nisi per confessionem renuntiemus actibus malis, non informamur rectis. |
28 | Secundus Ruben, qui interpretatur videns filium. |
29 | In filiis opera designari, Psalmista testatur, qui in beati viri benedictionibus inter caetera dicit: Filii tui, sicut novellae olivarum (Psal. CXXVII). |
30 | Et infra: Ut videas filios filiorum tuorum (Ibid.). |
31 | Non enim qui timet Dominum, nisi genuerit filios, nepotesque susceperit, beatus esse non potest, cum virgines fideles potior merces exspectet, sed in filiis opera, in filiis vero filiorum fructus operum, id est, mercedem designat aeternam. |
32 | Post Iudam ergo Ruben, id est, post exordia divinae confessionis et laudis, perfectio sequitur actionis. |
33 | Sed quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV), post Ruben sequitur Gad, qui tentatio vel accinctus interpretatur. |
34 | Post inchoationem enim boni operis, maioribus necesse est hominem tentationibus probari, atque ad bella graviora succingi, ut fidei illius fortitudo comprobetur. |
35 | Dicente Salomone: Fili, accedens ad servitutem Dei, ista in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II). |
36 | Itemque Psalmista: Praecinxisti me, inquit, virtute ad bellum (Psal. XVII). |
37 | Et quoniam beatificamus eos qui sustinuerunt sufferentiam, ideo post Gad Aser, id est, Beatus ponitur, congruo satis ordine. |
38 | Beatus enim qui suffert tentationem, qui cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Iac. I). |
39 | Quia vero huius beatitudinis fida promissione securi non angustantur, sed spe gaudentes in tribulatione patientes, cum Psalmographo decantant: In tribulatione dilatasti me; et item: Viam mandatorum tuorum cucurri, dum dilatares cor meum (Psal. CXVIII); et cum matre beati Samuelis exsultantes aiunt: Dilatatum est os meum super inimicos meos, quia laetata sum in salutari tuo (I Reg. II). |
40 | Propterea Nephthalim succedit, quod est latitudo. |
41 | Sed et ipsum Manasses sequitur, qui interpretatur oblitus, vel necessitas. |
42 | Cuius nominis mysterio monemur ut tentationum praesentium angoribus edocti, ea vero quae retro sunt obliviscentes, sic in ea quae ante sunt, secundum Apostolum, extendamur, ut carnis curam non in desideriis, sed sola necessitate humanae conditionis astricti faciamus (Philipp. III). |
43 | De qua Psalmista, meliora suspirans, orabat: De necessitatibus meis eripe me (Psal. XXIV). |
44 | Huic supponitur Simeon, id est, audivit tristitiam, vel nomen habitaculi, ut huius etiam qualitate vocabuli evidentius inculcaret, et quid hic habendum, et quid sit salubriter exspectandum. |
45 | Illis enim habitaculi coelestis gaudium dabitur, quorum hic animus fructuosa poenitentia contristatur. |
46 | Quibus et dicitur: Tristitia vestra vertetur in gaudium (Ioan. XVI). |
47 | Proinde Levi subnectitur, id est, additus. |
48 | In quo intelligimus sive eos qui temporalibus aeterna mercantur, sicut Salomon dicit: Redemptio animae viri propriae divitiae (Proverb. XIII), seu illos qui, Dei sequendo consilium, percipiunt in hoc saeculo centuplicia cum tribulationibus, in futuro autem saeculo vitam aeternam (Marc. X). |
49 | His et quod scriptum est convenit: Qui addit scientiam, addit dolorem (Eccle. I). |
50 | Nam et beato Iob ad hoc tribulationum acerbitas addebatur, ut probato praemiorum merces amplior redderetur. |
51 | Unde non immerito Issachar ei ordine recto succedit, qui interpretatur merces. |
52 | Quia, sicut docet Apostolus, non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII). |
53 | Fructuosius quippe pugnatur, ubi merces certa speratur. |
54 | Hoc autem in habitaculo fortitudinis Deus operatur et perficit, quod dicitur Zabulon, quando virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII), ut corpus quod ab inimicis putatur infirmum, et per cuius materiam animae quoque inferre nituntur interitum, Deo confortante, experiatur invictum, augmento succedente felici. |
55 | Quod vocabulum Ioseph indicat, gratiarum videlicet addenda dona designans. |
56 | Sive de talentorum dupla redhibitione usuras commodi spiritualis intelligas, sive in his quae votiva fidelium religione Redemptori Deo redduntur accipias. |
57 | Atque ut hos omnes quos et ordo et interpretatio nominum his significative positos indicat in futuro iudicio ad dexteram Christi regis aeterni futuros intelligas, Beniamin, ut praedixi, postremo loco supponitur, id est, filius dexterae; tanquam ipse sit finis ordinis, cum novissima inimica morte destructa (I Cor. XV), felicitas haereditatis aeternae donabitur electis, sive unusquisque fidelium filius dextrae dicatur, seu omnis Ecclesiae coetus, de qua canitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Psal. XLIV). |
58 | Ex singulis ergo tribubus duodecim sunt millia signati, quia in quibuscunque singuli fidelium virtutibus profecerint, antiquorum necesse est patrum semper fide roborentur, atque informentur exemplis. |
59 | Duodenario enim numero propter apostolorum vel patriarcharum summam, saepe doctorum, saepe totius Ecclesiae formam, designari certissimum est. |
60 | Sive enim confessione quique tanquam in Iuda laudabiles, sive in Ruben operum prole praeclari, sive in Gad tentationum exercitio fortes, sive in Aser certaminum victoria felices, sive in Nephthalim largis misericordiae operibus dilatati, sive in Manasse posteriorum obliti, sive in Simeon quasi tristes adhuc in convalle lacrymarum, semper autem gaudentes nomine habitaculi in coelestem suspirantes Ierusalem, sive in Levi, qui in promissionibus vitae praesentis et futurae congaudeant, additis bonis temporalibus aeterno bono fundati, sive in Issachar futurae mercedis contemplatione firmati, sive in Zabulon, qui pro Christo suas animas ponant, sive in Ioseph, qui et augmento spiritualis substantiae studeant, et super Dei praecepta aliquid amplius vel in virginitate vel ex facultatum suarum offerant quantitate, sive in Beniamin, qui felicitatis aeternae dexteram indefessis votis exspectent, in sua quemque professione congruit patrum praecedentium regula quasi duodenario numero signari, atque ex singularum meritis personarum perfectissimam Ecclesiae pulchritudinem, quasi centum quadraginta quatuor millium summam colligi. |
61 | Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat. |
62 | Finita recapitulatione, quam exempli causa interposuerat, regreditur ad ordinem, gloriam praedicans eorum qui nequitiam victuri sunt ultimae persecutionis. |
63 | Et quod sequitur: Ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis, etc., potest et sic intelligi, quod, enumeratis tribubus Israel, quibus Evangelium primo praedicatum est, salvationem quoque velit commemorare gentium. |
64 | Amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum. |
65 | Stolis baptismum, palmis triumphum crucis, insinuat, et quod saeculum in Christo vicerint. |
66 | Licet claritatem quoque, quae per Spiritum sanctum datur, stolae significent. |
67 | Et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. |
68 | Magna voce, hoc est, grandi devotione et indesinenti laude, profitentur in throno, id est, in Ecclesia, Patrem Filiumque regnare, Spiritu sancto nihilominus conregnante. |
69 | Sic enim dictum est: Sedenti super thronum, et Agno (Apoc. V), sicut in Evangelio dicitur: Et cognoscant te verum et unum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII). |
70 | Subauditur: Unum et verum Deum cognoscant. |
71 | Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et animalium. |
72 | In omnibus angelis turbae multae personas exposuit Dominum adorantes. |
73 | Omnes, inquit, qui in circuitu eius sunt, offerent munera (Psal. LXXV). |
74 | Et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, etc. Neque turbam, neque amimalia, vel seniores hoc loco commemorat adorasse, sed solos angelos. |
75 | Ipsi enim sunt turba, ipsi animalia et seniores. |
76 | Quamvis et de ipsis angelicis spiritibus intelligi possit, de quibus in gentium salute congaudentibus dicitur: Laetamini, gentes, simul cum populo eius, et adorent eum omnes angeli Dei (Rom. XV). |
77 | Benedictio et claritas et sapientia, etc. Septenariam Ecclesia virtutum laudem offert Domino, quam se in singulis membris ab eo percepisse fatetur. |
78 | Et unus de senioribus dixit mihi: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? etc. Ad hoc interrogat, ut doceat. |
79 | Et dixit mihi: Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione. |
80 | Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei (Act. XIV). |
81 | Quis autem nesciat tribulationem Antichristi caeteris futuram esse maiorem? Et laverunt stolas suas in sanguine Agni. |
82 | Non de solis martyribus dicit. |
83 | Illi enim sanguine proprio lavantur. |
84 | Ecclesiam autem totam sanguis Iesu Filii Dei mundat ab omni delicto (II Cor. VII), ideo sunt ante thronum Dei. |
85 | Illi enim digni habentur illic in Dei consistere ministerio, qui hic inter adversa fideles nominis eius confessores existunt. |
86 | Et serviunt ei die ac nocte in templo eius. |
87 | More nostro loquens, aeternitatem significat. |
88 | Et qui sedet in throno habitabit super illos. |
89 | Thronus Dei, sancti sunt, super quos et in quibus in saecula habitat Deus. |
90 | Non esurient neque sitient amplius. |
91 | Hoc est quod Dominus ipse promisit: Ego sum, inquiens, panis vitae: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam (Ioan. VI). |
92 | Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V). |
93 | Neque cadet super illos sol, neque ullus aestus Transivimus, inquit, per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium (Psal. LXV). |
94 | Quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos. |
95 | Agnum in medio dicit esse throni, qui superius Agnum a sedente in throno librum dixerat accepisse, docens Ecclesiam unum esse Patri et Filio thronum, in qua per fidem inhabitat unus, tota Trinitas, Deus. |
96 | Et deducet eos ad vitae fontes aquarum. |
97 | Ad consortium utique sanctorum, qui fontes sunt doctrinae coelestis. |
98 | Potest et ipsa Dei visio significari, in quo sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi. |
99 | Iuxta quod David ait: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus (Psal. XLI). |
100 | Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. |
101 | Immortalium adepta plenitudine gaudiorum, omnis moeror penitus oblivioni mandabitur. |
102 | Beati enim qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. |
103 | Potest autem visio huius turbae stolatae de praesenti etiam tempore intelligi, ubi spe salvi facti sumus, et quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus. |