monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT VI.

Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notifiedBeda, Explanatio Apocalypsis, p3, V. <<<     >>> VII.

Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER PRIMUS., CAPUT VI.

1 Et vidi quod aperuisset Agnus unum de sigillis.
2 Cum signa primo solvantur, deinde liber aperiatur, certa ratione praeposteravit usitatum ordinem.
3 Dominus enim patiens et resurgens finem se esse legis edocuit.
4 Ascendens autem in coelum, Spiritu sancto misso, secretioris arcani munere firmavit Ecclesiam.
5 Tunc ergo librum aperuit, et nunc eius signacula solvit.
6 In primo igitur sigillo, decus Ecclesiae primitivae; in sequentibus tribus, triforme contra eam bellum; in quinto, gloriam sub hoc bello triumphatorum; in sexto, illa quae ventura sunt tempore Antichristi, et paululum superioribus recapitulatis; in septimo, cernit initium quietis aeternae.
7 Et audivi unum de quatuor animalibus dicens: Veni et vide.
8 Nos quoque gloriam Ecclesiae cernere magnis Evangelii vocibus admonemur.
9 Et ecce equus albus, etc. Ecclesiae, quae super nivem gratia dealbata est, Dominus praesidet, et spiritualis doctrinae contra impios arma ferens, victor in suis coronam percipit.
10 De quo dicitur: Accepit dona in hominibus (Psal. LXVII).
11 In quibus etiam coelo praesidens, a Saulo persequebatur.
12 Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, etc. Contrarium quoque equitatum solerter attendere iubetur, ut sicut de prosperis Ecclesiae gaudium, sic de adversis cautelam ex praescientia sumat.
13 Et exivit alius equus rufus.
14 Contra victricem vincentemque Ecclesiam exiit equus rufus, id est, populus sinister, ex sessore suo diabolo sanguinolentus.
15 Quamvis legerimus apud Zachariam equum Domini rufum; sed ille suo sanguine rufus, hic alieno.
16 Et qui sedebat super eum, datum est ei ut sumeret pacem de terra.
17 Scilicet, suam.
18 Ecclesia vero aeternam pacem, quam sibi Christus reliquit, accepit.
19 Et datus est illi gladius magnus.
20 Sive in eos quos praevaricatores fidei, sive quos martyres facit.
21 De quo ad beatum Iob dicitur: Qui fecit eum, applicavit gladium eius (Iob. XL), id est, vel ne tantum sanctos tentet quantum impius velit, vel quod suae rabiei in seipsum vindicta redeat.
22 Et ecce equus niger, etc. Equus niger, falsorum caterva est fratrum, qui stateram rectae professionis habent, sed socios laedunt per opera tenebrarum.
23 Dum enim in medio animalium dicitur Ne laeseris, ostenditur illic esse qui laedit.
24 De hoc praecurrente equo dicit Apostolus: Foris pugnae, intus timores.
25 Bilibris tritici denario uno, etc. Cave, inquit, ne exemplo pessimo fratrem tuum scandalizes propter quem Christus mortuus est, et sacri sanguinis chrismatisque portat insignia.
26 Quia sive perfecti meritis, sive etiam minimi, quique in Ecclesia fide tamen sanctae Trinitatis imbuti, omnes eodem perfecto pretio sanguinis dominici sunt redempti.
27 Nec immerito bilibri et non simplici libra fidei vel operis perfectio exprimitur, quae utraque in radice geminae consistit charitatis.
28 Et ecce equus pallidus, etc. Haeretici qui se catholicos palliant, morte inhabitatrice digni, perditorum post se rapiunt exercitum.
29 Diabolus enim et ministri eius, metonymic ωs mors et infernus dicti sunt, eo quod multis causa mortis et infernorum sint.
30 Potest et simpliciter accipi, quod hic spiritualiter mortuos, ibi poena sequatur aeterna.
31 Et data est illi potestas super quatuor partes terrae.
32 Ecce Arii vesania de Alexandria nascens ad Gallicum usque pervenit oceanum, non fame tantum verbi Dei, sed et gladio corporali bestialiter pios insequens.
33 Alia Editio quartam partem transtulit, quia tres equi mali diabolo rectore fidentes, contra quartum Ecclesiae calcitrant equitatum.
34 Et cum aperuisset quintum sigillum, etc. Quia Ecclesiam dixerat in praesenti multipliciter afflictam, dicit et gloriam animarum post corporum poenam.
35 Vidi, inquit, eas sub altare, id est, in secretario laudis aeternae.
36 Ara enim aurea et interius posita, et prope dominici corporis arcam, non ut exterior carnem et sanguinem, sed sola offert Domino thymiamata laudis.
37 Et qui nunc exhibent corpora sua hostiam viventem, tunc, diruptis carnis vinculis, illi sacrificant hostiam laudis (Psal. CXV).
38 Potest autem et per hyperbaton esse, ut non sub ara viderit, sed sub ara occisos, id est, sub testificatione nominis Christi, sicut de Machabaeis dictum est.
39 Sub testamento Dei ceciderunt (II Machab. VII).
40 Et clamabant voce magna, dicentes.
41 Magnus animarum clamor, magnum est desiderium eorum quae Dominum facere velle noverunt.
42 Nec enim fas est eas credere contra Dei nutum quidquam cupere, cum earum desideria ex eius pendeant voluntate.
43 Usquequo, Domine sanctus et verus, non iudicas et vindicas, etc.? Non haec odio inimicorum, pro quibus in hoc saeculo rogaverunt, orant, sed amore aequitatis, qua ipsi iudici ut prope positi concordant, diem iudicii, quo peccati regnum destruatur, et resurrectionem exstinctorum corporum advenire, precantur.
44 Nam et nos in praesenti, cum pro inimicis orare iubemur, dicimus tamen Domino orantes: Adveniat regnum tuum (Matth. VI).
45 Et datae sunt illis singulae stolae albae.
46 Singulas modo stolas habent animae sanctorum de sua beata immortalitate gaudentes.
47 Resurgentibus autem corporibus iuxta Isaiam, in terra sua duplicia possidebunt.
48 Et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, etc. Non desiderium resurrectionis abnuitur, sed ex colligendorum fratrum augmento differtur.
49 Nam et ipsa animarum laetitia potest stolis albis figurari, cum Domino revelante didicerint, et impios in fine damnandos, et usque ad finem saeculi multos suo numero per martyrium esse sociandos, atque, interna charitate perfusi, maluerint hac consolatione contenti pro supplendo fratrum numero hactenus sua gaudia differri.
50 Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, etc. Sexto sigillo patefacto novissima persecutio nuntiatur, et sicut Domino sexta feria crucifixo, mundum tenebris et pavore concuti.
51 Et sol factus est niger tanquam saccus.
52 Tanquam Christi vel operta potentia, vel doctrina temporaliter obscurata, vel a defensione sit velata, cum ministri Antichristi in servos Christi grassari sumuntur.
53 Et luna tota facta est sicut sanguis.
54 Ecclesia solito amplius pro Christo sanguinem fundet.
55 Tota autem dixit, quia in toto orbe erit novissimus terrae motus, antea vero sicut scriptum est, per loca.
56 Et stellae ceciderunt super terram, etc. Qui coelestes in Ecclesia specie tenus fulgent, vento novissimae persecutionis impulsi, terreni fuisse probabuntur.
57 Quorum bene opera grossis, immaturis videlicet et inutilibus et caducis fici fructibus, comparantur.
58 Et coelum recessit sicut liber involutus.
59 Sicut liber involutus mysteria quidem intus, sed foris non apparentia continet, sic et tunc Ecclesia, suis tantum cognita, persecutionem discrete vitans recedet, ut ab extraneis abdita non videatur.
60 Et omnis mons et insulae de locis suis notae sunt.
61 Diversa pro qualitate officiorum vel virium memorans Ecclesiae membra, nullum ab hoc turbine praedicit alienum, sed motus dissimilis, in bonis scilicet fugiendo praecavens, in malis vero cedens sequendo.
62 Et reges terrae et principes et tribuni.
63 Reges potentes homines accipimus.
64 Ex omni enim gradu et conditione vult intelligi.
65 Caeterum, qui tunc reges praeter unum persecutorem? Absconderunt se in speluncis et in petris montium, etc. Cum infirmiores quique tunc praecelsorum in Ecclesia roborari exemplis, consiliis muniri, protegi monitis et precibus quaerunt obumbrari, quasi ipsos super se montes per affectum compassionis cadere deprecantur.
66 Montes enim excelsi cervis, petra refugium herinaciis (Psal. CXIII).
67 Et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni.
68 Ut nos scilicet non reprobos, sed in fide stabiles, venturus inveniat, peccatis nostris sanctorum intercessu et Dei miseratione contectis.
69 Et quis poterit stare? Ille utique qui nunc vigilare, in fide stare, viriliter agere, procuraverit.
70 Quod si hunc terrae motum iuxta litteram ad ipsum diem iudicii referas, non est mirum si reges terreni et principes, sanctorum tunc montium pavidi refugia quaerant, sicut in divite purpurato et paupere Lazaro iam factum legimus.
Beda Venerabilis HOME

ubk225.31


Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notifiedBeda, Explanatio Apocalypsis, p3, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT VI.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik