Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER PRIMUS., CAPUT V.
1 | Et vidi in dextera sedentis super thronum, librum scriptum intus et foris. |
2 | Haec visio mysteria nobis sanctae Scripturae per Incarnationem Domini patefacta demonstrat. |
3 | Cuius unitas concors Vetus Testamentum quasi exterius, et Novum continet interius. |
4 | Signatum sigillis septem. |
5 | Id est, vel omni latentium mysteriorum plenitudine tectum, vel Spiritus septiformis dispositione conscriptum. |
6 | Et audivi angelum fortem praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum? Praedicationem legis insinuat. |
7 | Multi enim prophetae et iusti cupierunt videre quae apostoli viderunt (Matth. XIII). |
8 | Et de hac salute, ut Petrus ait, exquisierunt atque scrutati sunt prophetae (I Petr. I). |
9 | Hic est liber qui in Isaia et scienti litteras et nescienti irreserabilis est. |
10 | Cuius tamen etiam illic ita praedicatur apertio: In die illa audient surdi, verba libri (Isai. XXIX). |
11 | De quo et Ezechiel: Et vidi, inquit, et ecce manus missa ad me, in qua erat liber involutus, et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris (Ezech. II). |
12 | Ubi et hoc quod Ioannes tacuit, quid videlicet in libro scriptum esset, adiunxit, dicens: Et scriptae in eo erant lamentationes et carmen et vae (Ibid.). |
13 | Cuncta enim series Veteris et Novi Testamenti, poenitentiam pro peccatis agendam, regnum coeleste quaerendum, et fletus infernales praemonet esse fugiendos. |
14 | Et nemo poterat in coelo, neque in terra, etc. Neque angelus, neque ullus iustorum etiam carnis vinculo absolutus, mysteria divinae legis revelare vel investigare potuerunt, neque respicere illum, id est, contemplari splendorem gratiae Novi Testamenti. |
15 | Sicut filii Israel in faciem latoris Veteris Testamenti, Novum continentis, non poterant aspicere. |
16 | Et ego flebam multum. |
17 | Communem humani generis miseriam agnoscens doluit. |
18 | Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris, etc. Flere prohibetur, quia iam tunc impletum erat in Christi passione quod diu latebat mysterium, cum illo tradente Spiritum, velum templi scissum est (Marc. XV). |
19 | Cui dicitur: Catulus leonis Iuda, ad praedam, fili mi, ascendisti (Gen. XLIX) etc. Sequitur, et describit quomodo et ubi vicerit Leo de tribu Iuda. |
20 | Et vidi in medio throni . . . . . . et Agnum stantem tanquam occisum. |
21 | Idem Dominus qui Agnus est innocenter moriendo, leo quoque factus est mortem fortiter evincendo. |
22 | Tychonius agnum Ecclesiam dicit, quae in Christo accepit omnem potestatem. |
23 | Habentem cornua septem et oculos septem. |
24 | Spiritus in Christo septiformis, propter eminentiam potestatis: cornibus, propter illuminationem gratiae comparatur oculis. |
25 | Et venit et accepit de dextera sedentis in throno librum. |
26 | Librum de dextera Dei, dispensationem ipsam Incarnationis a Patre et a seipso, secundum id quod Deus est, dispositam accepisse Filius hominis dicitur, quia uterque cum Spiritu sancto in throno habitat. |
27 | Christus enim qui in humanitate Agnus, ipse in Deitate dextera Patris est. |
28 | Et cum aperuisset librum, etc. Cum passione sua Dominus utriusque Testamenti praeconia in se comprobaret impleri, Ecclesia, gratias referens, ipsa quoque se passionibus offert, ut, iuxta Apostolum, impleat ea quae desunt passionum Christi in carne sua (Coloss. I). |
29 | Citharis enim ubi ligno chordae tenduntur, corpora mori parata; phialis vero, corda latitudine charitatis patula designantur. |
30 | Et cantabant canticum novum, etc. Sacramenta Novi Testamenti, quae in Christo sunt completa, celebrant, illam ipsam eius dispensationem laudibus prosequentes, quam soli fatentur Christo competere. |
31 | Et redemisti nos Deo in sanguine tuo, etc. Hic amplius declaratur animalia et seniores Ecclesiam esse, quae Christi est sanguine redempta, et congregata de gentibus. |
32 | Ostendit etiam in quo coelo sint, dicendo: Et regnabunt super terram. |
33 | Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium et seniorum. |
34 | Et erat numerus eorum millia millium. |
35 | Innumera millia populorum ad Ecclesiam confluentium Deum laudant. |
36 | Cui data est omnis potestas in coelo et in terra. |
37 | Si enim filii Dei dicti sunt iusti, cur non et angeli? Licet et coelestis quoque militia redemptioni nostrae congratulando possit ista concinere. |
38 | Sicut et sanctus papa Gregorius exposuit, subiungens: « Vox namque angelorum est in laude Conditoris, ipsa admiratio intimae contemplationis. |
39 | » Et quatuor animalia dicebant Amen, etc. Populis in Ecclesia Domini laudes resonantibus, doctores idem confirmant, et, exempli gratia, Dominum simul adorant. |