monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT IV.

Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notifiedBeda, Explanatio Apocalypsis, p3, III. <<<     >>> V.

Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER PRIMUS., CAPUT IV.

1 Post haec vidi, et ecce ostium apertum in coelo.
2 Descriptis Ecclesiae operibus, quae et qualis futura esset, recapitulat a Christi nativitate, eadem aliter dicturus.
3 Totum enim tempus Ecclesiae variis in hoc libro figuris repetit.
4 Ecce, inquit, ostium apertum in coelo.
5 Convenienter ostium coeleste ascensurus aspicit, cui celsa mysteria pandi promittuntur.
6 Vel quia ostium Christus est, qui illum crediderit natum et passum, conscendit coelum, id est, Ecclesiae altitudinem, et videt futura spiritualis effectus sicut dicit.
7 Et statim fui in Spiritu.
8 Et vox prima quam audivi.
9 Similis utique priori voci, quae dixerat: Quod vides, scribe in libro (Apoc. I).
10 Et ecce sedes posita erat in coelo, et supra sedem sedens.
11 Ecclesiam in coelesti conversatione positam Dominus inhabitat.
12 Gregorius papa solium Dei in visione Micheae angelicas potestates interpretatur.
13 Quarum mentibus altius praesidens, inferius cuncta disponit.
14 Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardinis.
15 Iaspidus color aquam, sardis ignem significat.
16 Quibus duobus iudicium novimus celebrari.
17 Sicut enim, inquit, in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis (Matth. XXIV).
18 Et iris in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae.
19 Iris, qui fit sole nubes irradiante, et post diluvium primo propitiationis indicio factus est, intercessu sanctorum quos Dominus illustrat Ecclesiam muniri designat.
20 Qui bene smaragdo lapidi nimiae viriditatis comparantur; quo enim haereditatem immarcessibilem fide perfectiori exspectant, eo potentius etiam caeteros orando protegunt.
21 Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, etc. Ecclesiam quam propter societatem fidei in una sede viderat, eamdem per geminum testamentum de patriarchis et apostolis generatam, in viginti quatuor sedilibus cernit, sedentem autem propter iudiciariam eius in Christo dignitatem.
22 Sedebunt enim et iudicabunt universa membra, sed in uno et per unum caput.
23 Nam quomodo poterunt sancti in iudicio sedere, stantes ad dexteram Iudicis? Possunt etiam viginti quatuor seniores in illis intelligi, qui perfectionem operis, quae senario numero commendatur, clara Evangelii praedicatione consummant.
24 Nam quater seni viginti quatuor faciunt.
25 Circumamictos vestimentis albis, et in capitibus eorum coronas aureas.
26 Id est, bonis operibus indutos, perenni mentis memoria gaudia superna quaerentes.
27 Saepe enim capitis nomine mens solet intelligi.
28 Et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua.
29 Hoc est quod Marcus ait: Illi autem profecti, praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis (Marc. XVI).
30 Et septem lampades ardentes, ante thronum, etc. Unum Spiritum dicit septiformem, unus enim est Spiritus.
31 Septiformitas autem perfectio est et plenitudo.
32 Commemorato vero Spiritu sancto, convenienter unda baptismi sequitur, in qua idem Spiritus percipi creditur.
33 Et in conspectu sedis, tanquam mare vitreum, simile crystallo.
34 Propter fidem veri baptismi refertur ad vitrum, in quo non aliud videtur exterius quam quod gestat interius.
35 Crystallo quoque, quod de aqua in glaciem et lapidem pretiosum efficitur, baptismi gratia figuratur.
36 Et in medio sedis et in circuitu sedis, quatuor animalia plena oculis ante et retro.
37 Cunctas throni Dei, id est, Ecclesiae partes, lumen Evangelii de praeteritorum futurorumque scientia replet.
38 Et animal primum simile leoni, etc. Haec animalia multifarie, interpretantur.
39 Beatus autem Augustinus iuxta ordinem libri istius Matthaeum in leone dicit intelligi, qui regiae dignitatis in Christo prosapiam narrat, qui et vicit Leo de tribu Iuda.
40 Catulus enim leonis Iuda (Gen. XXXXIX).
41 Et in quo ut rex a rege timetur, a magis adoratur.
42 Ubi etiam rex cum servis rationem ponit, rex nuptias filio facit, et ad ultimum rex segregat oves ab haedis.
43 Lucam in vitulo, qui hostia magna fuit in lege.
44 Eius enim non solum principia circa templum et sacrificia diversantur, sed et ita concluditur: Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum (Luc. XXIV).
45 Facies vero hominis Marcum significat, qui, nihil de regali vel de sacerdotali Domini potentia locutus, tantum hominis Christi gesta simpliciter narrat.
46 Aquila autem Ioannes est, qui nativitatem Verbi velut ortum solem perspicaciter aspectat.
47 Animalia autem, nunc evangelistas, nunc totam significant Ecclesiam.
48 Cuius fortitudo in leone, victimatio in vitulo, humilitas in homine, sublimitas in aquila volante monstratur.
49 Singula eorum habebant alas senas.
50 Perfectione suae doctrinae Ecclesiam ad alta sublevant.
51 Senarius enim numerus ideo perfectus dicitur, quia primus suis partibus impletur.
52 Unum quippe, quod est sexta senarii pars, et duo, quod est tertia, et tria, quod est dimidium, eumdem senarium faciunt.
53 Aliter.
54 Alae senae quatuor animalium, quae sunt viginti quatuor, totidem veteris instrumenti libros insinuant, quibus evangelistarum et fulcitur auctoritas, et veritas comprobatur.
55 Et in circuitu et intus plena sunt oculis, etc. Sancta Ecclesia et coram Deo et coram hominibus se vigilanter attendit.
56 Cuius interiores oculos aspexerat Psalmista, cum dicit: Omnis gloria eius filiae regum ab intus (Psal. XLIV).
57 Exteriores vero, cum continuo subdit: In fimbriis aureis circumamicta varietate (Ibid.).
58 Aliter.
59 Sive litteram attendas, sive allegoriam quaeras, lucem semper ex Evangelio reperies.
60 Alia translatio sic habet: Plena oculis ante se et retro.
61 Quia lux Evangelii in aenigmata legis irradiat, et novae gratiae mundo fulgorem infundit.
62 Et requiem non habebant die ac nocte, etc. Sancta animalia cuncto tempore saeculi unam dominationem Deitatis, omnipotentiam et aeternitatem sanctae Trinitatis affirmant, manente intellectualis creaturae perpetua in coelestibus laude.
63 Procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant.
64 Animalibus personantibus laudem, id est, Evangelistis praedicantibus Christi dispensationem, omnis Ecclesia, quae in praepositis constat et populis (hoc enim geminatus duodenarius numerus significat), statim cadens in faciem, adorat viventem in saecula saeculorum.
65 Et mittebant coronas suas ante thronum.
66 Duo videlicet assignantes quidquid virtutis, quidquid habebant dignitatis.
67 Quippe qui ex nihilo cuncta creaverit.
Beda Venerabilis HOME

ubk225.25


Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notifiedBeda, Explanatio Apocalypsis, p3, III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT IV.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik