Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER PRIMUS., CAPUT III.
1 | Et angelo Ecclesiae Sardis scribe. |
2 | Hunc angelum, id est sacerdotem minus solertem in malis corrigendis arguit. |
3 | Quosdam tamen in albis ambulantes habere collaudat, quibus nomen Sardis lapidis utique pretiosi congruit. |
4 | Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. |
5 | Tibi quidem vivus esse videris, sed si non in pravorum correctione vigilaveris, iam inter mortuos computaberis. |
6 | Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. |
7 | Plena coram Deo non sunt opera rectoris, si non et caeteros excitare contenderit, quamvis hominibus innoxius esse videatur. |
8 | Veniam ad te tanquam fur. |
9 | Sicut in evangelica parabola, sic et hic exemplo furis cavendi, vigilare praemonet. |
10 | Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua. |
11 | Non dixit paucos, sed pauca nomina. |
12 | Proprias enim oves vocat nominatim; qui Moysen novit ex nomine, et suorum nomina scribit in coelo sanctorum Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis. |
13 | Omnes ad illorum provocat habitum qui holosericam baptismi inviolatam servaverunt. |
14 | Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe. |
15 | Philadelphia, dilectio fraterna interpretatur, qui ianua regni aperitur, et a Domino diligi promittitur. |
16 | Haec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David. |
17 | Id est regiam potestatem, quia sive ex David stirpe natus, sive quia prophetia David, Christi est dispensatione patefacta. |
18 | Qui aperit, et nemo claudit, etc. Legis divinae secreta solius Christi potestate panduntur fidelibus, clauduntur infidelibus. |
19 | Ecce dedi coram te ostium apertum, etc. Ianua scientiae coelestis, quam Ecclesiae suae Christus aperuit, nullius unquam vi aut nisu praecluditur. |
20 | Quia modicam habes virtutem, etc. Causam ostendit, quod ideo haec dona promereatur Ecclesia, quia non in suis viribus, sed in regis Christi gratia confidit, lausque est protegentis Dei et devotionis Ecclesiae quod modicae fidei aperiatur ostium vincendi, et quod modica virtus fide roboretur. |
21 | Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse, et non sunt. |
22 | Hoc omni Ecclesiae tunc promisit, quia non Philadelphiae tantum crediderunt ex Synagoga Iudaeorum, sicut in Actibus apostolorum invenimus. |
23 | Quoniam servasti verbum patientiae meae, etc. Quoniam exemplum meum servasti in adversis tolerandis, et ego te vicissim ab imminentibus servabo pressuris; non quidem ut non tenteris, sed ut non vincaris adversis. |
24 | Et licet Ecclesia semper exerceatur adversis, potest tamen hic hora tentationis et humiliatio Iudaeorum sub tempore Antichristi significari, ut sicut in sequentibus in sexto saepius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima persecutio designetur. |
25 | In qua quidem Iudaeorum mali decipiendi et decepturi, alii autem Eliae magni prophetae monitis legem spiritualiter intellecturi, et Ecclesiae membris incorporati, creduntur hostem fortiter esse victuri. |
26 | Ecce venio cito. |
27 | Tene, quod habes, etc. Ne tolerando lassescas. |
28 | Cito enim auxiliabor, ne forte, te deficiente, alius tibi decretam accipiat mercedem. |
29 | Sic sanctorum numerum, qui apud Deum fixus est, impossibile est zizaniorum crescentium perfidia breviari. |
30 | Si enim corona alteri tradatur amissa, non vacat locus eius qui quod tenebat amisit. |
31 | Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, etc. Qui adversa propter me devicerit, gloriosus in templo Ecclesiae nullam adversitatis timebit ultra iacturam. |
32 | Hae columnae, id est, sancti viri, nunc sustinendo Ecclesiam muniunt, tunc eminendo decorant, sicut illae duae in foribus templi Salomonis. |
33 | Et scribam super eum nomen Dei mei. |
34 | Quia videlicet per adoptionem filii Dei dicimur. |
35 | Et nomen civitatis Dei mei, Novae Ierusalem. |
36 | Unitati Ecclesiae sociabitur, quae gratia coelesti in novam vitam generata est. |
37 | Et nomen meum novum. |
38 | Hoc est nomen Christianum, non quod novum sit istud Filio Dei, qui hanc habuit claritatem antequam mundus fieret, sed novum Filio hominis qui fuit mortuus et resurrexit, et sedet ad dexteram Dei. |
39 | Et angelo Laodiciae Ecclesiae scribe. |
40 | Laodicia dicitur tribus amabilis Domini, sive fuerunt in vomitu. |
41 | Erant enim ibi et quibus diceret: Incipiam te evomere ex ore meo. |
42 | Et quibus item: Ego quos amo, arguo et castigo. |
43 | Ex Graeco autem populus iustus interpretatur. |
44 | Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, etc. Amen vere sive fideliter interpretatur. |
45 | Christus ergo, qui est in divinitatis essentia veritas, per Incarnationis mysterium principium creaturae Dei factum se esse commemorat, ut per haec ad tolerantiam passionum conformet Ecclesiam. |
46 | Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus, etc. Nec in fide fervidus es, nec in totum infidelis. |
47 | Quod si adhuc infidelis esses, adhuc tibi spes convertendi maneret; nunc vero quia voluntatem Domini, quam cognovisti, non facis, de visceribus Ecclesiae meae proiicieris. |
48 | Quia dicis quod dives sum, et locupletatus, etc. Sola fide contentus, iustitiae tibi frustra divitias usurpas, sed si vere dives esse desideras, fervorem charitatis pressurarum flamma probatum, derelictis omnibus, eme, atque oculos mentis non stibio fallacis iactantiae, sed divinae scientiae perunge collyrio. |
49 | Collyrio oculos inungere, est exsecutione boni operis intelligentiam Scripturae sanctae promereri. |
50 | Ego quos amo, arguo et castigo. |
51 | Ne refugias pati adversa, cum hoc speciale sit indicium amari a Domino. |
52 | Aemulare ergo et poenitentiam age. |
53 | Ostendit fuisse illic qui aemulandi sequendique fuissent. |
54 | Ecce sto ad ostium et pulso, etc. Ostium quidem cordis tui exhortationis dextera pulso, quam si libenter receperis, me inhabitatore et cohaerede dignus habeberis. |
55 | Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo. |
56 | Confessorem participem dicit potestatis et iudicii. |
57 | Qui consedere, inquit, nos fecit in coelestibus in Christo. |
58 | Sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno eius. |
59 | Vincens Dominus in throno cum Patre sedit, quia post passionis certamina, post palmam resurrectionis, clarius se omnibus quod potestati Patris esset aequalis indicavit. |
60 | Nota in singulis Ecclesiis primo Dominum suam indicare potentiam, dehinc opera Ecclesiae vel laudanda vel vituperanda, intermista semper admonitione, retexere. |
61 | Postremo, mercedem quae et in praesenti et in futuro potest intelligi, utrique parti rependere debitam. |
62 | Cum vero adiungit: Qui habet aures, audiat, aures procul dubio cordis ad mandatorum obedientiam intelligere convenit. |