Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER PRIMUS., CAPUT II.
1 | Et angelo Ephesi Ecclesiae scribe. |
2 | Huius Ecclesiae iuxta nominis qualitatem, partem increpat, et partem laudat. |
3 | Ephesus enim et lapsus magnus et voluntas mea in ea, interpretari dicitur. |
4 | Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua. |
5 | Id est, vos in manu sua habet, suaque potestate regit et continet. |
6 | Qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. |
7 | Qui in medio vestri digrediens corda singulorum, et renes investigat. |
8 | Scio opera tua, et laborem tuum, etc. Video te (inquit) opera bona solerter agentem, et iniurias malorum intolerabiles aequanimiter tolerantem; qui pseudoapostolorum verba factaque diligenter examinans, nullatenus eis cedere voluisti. |
9 | Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti, etc. In quibusdam quidem coeptum deseruisti amorem, quem nisi recuperaverint, lucis eos promissae munere privabo. |
10 | In quibusdam vero pravorum exempla, idololatriam scilicet et fornicationem, odisti. |
11 | Haec enim sunt facta Nicolaitarum, sicut in sequentibus aperitur. |
12 | Qui habet aurem audiendi, audiat, etc. Quae singulis scribit, universis se dicere demonstrat Ecclesiis. |
13 | Non enim Ephesiorum Ecclesia sola, si eam non poeniteret, de loco suo movenda erat, aut Pergamis tantum sedes est Satanae, et non ubique. |
14 | Sic et caetera singularum, omni communia sunt Ecclesiae. |
15 | Vincenti dabo edere de ligno vitae quod est in paradiso. |
16 | Lignum vitae Christus est, cuius in coelesti paradiso visione, et in praesenti Ecclesiae corpore, sanctae reficiuntur animae. |
17 | Et angelo Smyrnae Ecclesiae scribe. |
18 | Huic Ecclesiae de toleranda persecutione suggerit, cui et nomen congruit. |
19 | Smyrna enim myrrha dicitur, quae mortificationem carnis designat. |
20 | Haec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus et vivit. |
21 | Qui et omnia creavit, et omnia moriendo restauravit. |
22 | Apta praefatio patientiam suasuro. |
23 | Scio tribulationem tuam et paupertatem, sed dives es. |
24 | Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. |
25 | Quod pulchre Fortunatus brevi versu exposuit dicens: Pauper in angusto regnat habendo Deum.
|
26 | Qui se dicunt Iudaeos esse, et non sunt. |
27 | Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. |
28 | Iudaeus enim religionis est nomen. |
29 | Unde et apostolus: Qui in abscondito (inquit) Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera. |
30 | Ecce missurus est ex vobis diabolus in carcerem, ut tentemini. |
31 | Universali Ecclesiae haec dicta conveniunt, adversus quam diabolus inextricabiles semper inimicitias exercet. |
32 | Et habebitis tribulationem diebus decem. Totum tempus significat, in quo Decalogi sunt necessaria mandata. |
33 | Quandiu enim lucem verbi divini sequeris, carcerem necesse est adversantis inimici patiaris. |
34 | Quidam decem gentium persecutiones a Nerone Caesare usque ad Diocletianum significatas intelligunt. |
35 | Esto fidelis usque ad mortem, etc. Quo decem dies pertingant, ostendit, qui usque ad mortem fidem servare suadet. |
36 | Qui vicerit, non laedetur a morte secunda. |
37 | Qui fidelis permanserit usque ad mortem carnis, mortem animae non timebit aeternam. |
38 | Et angelo Pergami Ecclesiae scribe. |
39 | Pergamus interpretatur dividens cornua eorum, qui iudicando distinxit inter virtutem fidelium, et Nicolaitarum perfidiam, ut cornua peccatorum confringerentur, et exaltarentur cornua iusti. |
40 | Haec dicit, qui habet romphaeam utraque parte acutam. |
41 | Iudiciariam potestatem congrue praemisit, qui erat victoribus praemia, et poenam redditurus errantibus. |
42 | Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae, etc. Approbo quidem patientiam tuam, quae inter reprobos, qui thronus sunt diaboli, commorata, me non nomine tantum, quo Christiana diceris, sed fide colis integra etiam in tempore persecutionis cruentae, sed improbo quod seductores etiam in te cerno doctores. |
43 | Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, etc. Quidam martyrem Pergamo passum, alii Dominum Christum intelligunt, qui ab incredulis etiam nunc, quantum in ipsis est, occiditur. |
44 | Edere et fornicari. |
45 | Haec duo sunt principalia, quibus carnales quique militant, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum. |
46 | Sed et omne opus malum idololatria est, et fornicatio spiritualis. |
47 | Tenentes doctrinam Nicolaitarum. |
48 | Nicolaitae sunt dicti a Nicolao diacono, quem refert Clemens de zelo pulcherrimae coniugis increpatum respondisse ut quicunque vellet eam acciperet uxorem, et ob hoc infideles docuisse quod apostoli cunctis promiscua communiaque feminarum consortia permitterent. |
49 | Dicuntur autem Nicolaitae quaedam etiam fabulosa et pene gentilia de mundi praedicasse principio, nec ab eis quae immolantur cibos suos separasse. |
50 | Vincenti dabo manna absconditum. |
51 | Qui carnis illecebram, hypocritis licet suadentibus, contempserit, iure dulcedine panis invisibilis, qui de coelo descendit, saturabitur. |
52 | Et dabo illi calculum candidum. |
53 | Id est, corpus nunc baptismo candidatum, tunc incorruptionis gloria refulgens. |
54 | Et in calculo nomen novum scriptum. |
55 | Ut filii Dei nominemur et simus. |
56 | Quod nemo scit, nisi qui accipit. |
57 | Quia qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est. |
58 | Non enim gustat hypocrita quam suavis est Dominus. |
59 | Et angelo Thyatirae Ecclesiae scribe. |
60 | Thyatira transfertur in hostiam. |
61 | Sancti autem exhibent corpora sua hostiam viventem. |
62 | Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos tanqum flammam ignis. |
63 | Qui sunt oculi flammei, inferius aperit, dicens: Ego sum scrutans renes et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. |
64 | Et pedes eius similes aurichalco. |
65 | Et hoc exponit quod huius Ecclesiae novissima sint opera plura prioribus. |
66 | Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel, etc. In tuo quidem opere et fide laudabilis es, sed in hoc vituperabilis, quia pseudoapostolorum synagogam, quae se Christianam fingit, non digna invectione redarguis. |
67 | Nomen Iezabel, quod fluxum sanguinis sonat, convenit haereticis. |
68 | Et specialiter fuisse coniicitur mulier in supradicta Ecclesia docens memorata facinora, quae figura esset totius Iezabel per orbem, cui etiam manifestam comminatur ultionem. |
69 | Et seducere servos meos, fornicari, etc. Utique sub Christi nomine fornicationem et idololatriam spiritualem docebat. |
70 | Nam quomodo aperte idolorum culturam doceret, quae in Ecclesia prophetam se dicebat. |
71 | Ecce mitto eam in lectum. |
72 | Iusto Dei iudicio agitur, ut in lecto poenae iaceat aeternae, quae miseros in lecto libidinis stravit. |
73 | Et filios eius in mortem. |
74 | Filios hic posterioritatem et opera mulieris nominat, quibus mortem non momentaneam corporis, sed animae, minatur aeternam. |
75 | Et scient omnes Ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda. |
76 | In renibus, delectationes; in corde, cogitationes significat. |
77 | Et dabo unicuique vestrum opera vestra. |
78 | Opera ergo nostra, et dicta, possunt esse nota hominibus, sed quo animae fiant et quo per illa pervenire cupiamus, solus ille novit qui perspicit quid quisque cogitet, quid quemque delectet. |
79 | Qua autem consequentia fornicationem et idololatriam, quae crimina sunt manifesta, puniens occultorum dicitur cognitor, nisi quia haec in minimis etiam possunt appellari delictis? Perdes, inquit, omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXII). |
80 | Et idem qui haec audit apostolus Ioannes, cum de falsis fratribus disputaret, ita conclusit: Filioli, inquiens, custodite vos a simulacris (I Ioan. V). |
81 | Vobis autem dico et caeteris qui Thyatirae estis. |
82 | Sicut impiis poenitentiam suadet, et poenam minatur, sic ad patientiam pios praemiis hortatur aeternis. |
83 | Qui non cognoverunt altitudines Satanae, etc. Sic et qui operantur iniquitatem, non cognoscunt Deum, licet ipsum praedicent. |
84 | Hoc modo et Deus, licet omnes noverit, non cognovit operarios iniquitatis. |
85 | Non mittam super vos aliud pondus, etc. Non patiar vos tentari supra id quod potestis sustinere. |
86 | Aliter. |
87 | Attendite, inquit, a falsis prophetis (Matth. VII). |
88 | Non enim ego vobis novam mitto doctrinam, sed quam accepistis, servate in finem. |
89 | Qui enim vicerit falsa, et mea iussa custodierit, etc. In Christo habet Ecclesia hanc potestatem tanquam corpus in capite. |
90 | In quo, secundum Apostolum, nobis Deus omnia donavit (Rom. VIII). |
91 | Et reget illas in virga ferrea. |
92 | Inflexibili iustitia regit mites, ut fructum plus afferant; destruit vero contumaces, ut vel in aeternum pereant, vel conterantur in eis cupiditates terrenae, et veteris hominis lutulenta negotia, quidquid de peccatorum limo contractum atque inolitum est. |
93 | Et dabo illi stellam matutinam. |
94 | Christus est stella matutina, qui, nocte saeculi transacta, lucem vitae sanctis promittit et pandit aeternam. |