monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT PRIMUM.

Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified >>> Beda, Explanatio Apocalypsis, p3, II.

Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, LIBER PRIMUS., CAPUT PRIMUM.

1 Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi, etc. Fundata per apostolos Ecclesia, quali vel cursu dilatanda, vel fine perficienda esset, ad roborandos contra mundi adversa fidei praedicatores oportuit revelari.
2 Cuius revelationem mysterii Ioannes, more suo, Filii gloriam ad Patrem referens, Iesum Christum a Deo percepisse testatur.
3 Quae oportet fieri cito.
4 Id est, quae in praesenti tempore sunt Ecclesiae ventura.
5 Et significavit.
6 Mysticis eamdem Apocalypsim dictis innexuit, ne cunctis manifesta vilesceret.
7 Mittens per angelum suum.
8 Angelus enim Ioanni in figura Christi usus est, sicut in sequentibus manifestius apparebit.
9 Servo suo Ioanni.
10 Ut per Ioannem, qui, singularis privilegio castitatis, haec prae caeteris cernere promeruit eadem omnibus suis palam faceret servis.
11 Qui testimonium perhibuit Verbo Dei, et testimonium Iesu, etc. Ne de persona Ioannis dubites, ipse est qui Verbo Dei aeterno et eidem incarnato, sicut vidit, testimonium perhibuit, dicens: Cuius gloriam vidimus, gloriam quasi Unigeniti a Patre (Ioan. I).
12 Beatus qui legit, etc. Ideo doctores et auditores beati sunt, quia verbum Dei servantibus tempus breve laboris gaudia sequuntur aeterna.
13 Ioannes septem, etc. Per has septem Ecclesias omni Ecclesiae scribit.
14 Solet enim universitas septenario numero designari, quod septem diebus cunctum hoc saeculi tempus evolvatur.
15 Gratia vobis, etc. Gratiam nobis optat et pacem a Deo Patre aeterno, et a Spiritu septiformi, et a Iesu Christo, qui in homine suscepto testimonium perhibuit Patri.
16 Filium tertio loco nominat, de quo erat plura locuturus.
17 Nominat et novissime, quod ipse primus et novissimus, quia iam nominaverat illum in Patre dicendo, qui venturus est.
18 Primogenitus mortuorum, etc. Hoc est quod Apostolus ait: Vidimus Iesum Christum propter passionem mortis gloria et honore coronatum.
19 Et alibi, contumeliam crucis exponens, adiecit: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen.
20 Et fecit nos regnum, etc. Quia Rex regum et Sacerdos coelestis se offerendo pro nobis nos suo corpori adunavit, nemo sanctorum est qui spiritualiter sacerdotii officio careat, cum sit membrum aeterni sacerdotis.
21 Ecce venit cum nubibus, etc. Qui iudicandus primo venit occultus, tunc iudicaturus veniet manifestus.
22 Haec ideo commemorat, ut ad tolerantiam passionum confirmet Ecclesiam, nunc ab hostibus oppressam, tunc cum Christo regnaturam.
23 Et qui eum pugnaverunt, etc. In eadem illum forma videntes iudicem potentem, in qua velut minimum iudicaverunt, sera semetipsos poenitentia lamentabunt.
24 Etiam Amen.
25 Quod novit certissime Deo revelante futurum, interponens Amen, firmat sine dubitatione venturum.
26 Ego sum α et ω, initium et finis, etc. Initium, quem nullus praecedit; finis, cui nullus in regno succedit.
27 Qui est, et qui erat, etc. Hoc idem dixerat de Patre.
28 Deus enim Pater et venit et venturus est in Filio.
29 Ego Ioannes, etc. Personam, locum, tempus, causamque visionis insinuat.
30 Quam se etiam in Spiritu vidisse testatur, ne a carnali phantasmate putaretur illusus.
31 Fuit in insula, etc. Historia nota est, Ioannem a Domitiano Caesare propter evangelium in hanc insulam relegatum, cui tunc congrue secreta datum est coeli penetrare, cum certa terrarum spatia negabatur excedere.
32 Fui in spiritu in Dominica die.
33 Congruum quoque spirituali visioni tempus indicat.
34 Solet enim Scriptura terminos causarum, sicut saepe loci, vel corporis vel aeris, sic etiam temporis exprimere statutos.
35 Abraham quippe angeli meridie, Sodomam vespere visitant.
36 Adam post meridiem ad vocem Domini deambulantis expavit.
37 Et Salomon nocte sapientiam, non servaturus, accepit.
38 Et audivi post me, etc. Voce prius admonetur, ut ad visionem convertat intuitum.
39 Et mitte septem Ecclesiis, etc. Non his tantum locis fuit tunc Christi Ecclesia, sed in septenario numero omnis plenitudo consistit.
40 Asia quae interpretatur elevatio, superbam mundi altitudinem, in quo peregrinatur Ecclesia, designat; et, ut divini mysterii mos est, in specie genus convenit.
41 Nam et Apostolus Paulus septem scribit Ecclesiis; non tamen iisdem quibus et Ioannes.
42 Et licet ista septem loca figura sint totius Ecclesiae septiformis, tamen gesta sunt in his specialiter quae increpat aut laudat.
43 Et conversus, etc. Pulchre hic forma describitur Ecclesiae, lumen amoris divini in pectoris casti fulgore praeferentis.
44 Iuxta hoc quod Dominus ait: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII).
45 Cuius interius exteriusque perfectionem per duas septenarii numeri partes designat, dum in ea singuli quatuor corporis qualitatibus consistentes Dominum Deum suum ex toto corde, tota anima, totaque virtute, diligunt.
46 Et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis.
47 Similem Filio hominis dicit, cum morte devicta ascendisset in coelum.
48 Etsi enim noveramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non novimus.
49 Bene autem, IN MEDIO. Omnes enim, inquit, qui in circuitu eius sunt, offerent munera.
50 Vestitum podere.
51 Poderis, quae Latine tunica talaris dicitur, et est vestis sacerdotalis, Christi sacerdotium ostendit, quo se pro nobis in altari crucis obtulit hostiam Patri.
52 Et praecinctum ad mamillas zona aurea.
53 Mamillas, duo testamenta hic dicit, quibus sibi connexum sanctorum corpus imbuit.
54 Zona enim aurea, chorus sanctorum est, concordi charitate Domino adhaerens, et testamenta complectens, servantes (ut inquit Apostolus) unanimitatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV).
55 Caput autem eius et capilli erant candidi, etc. Antiquitas et immortalitas maiestatis in capite candor ostenditur, cui praecipui quique velut capilli adhaerentes, propter oves ad dexteram futuras, instar lanae, et propter dealbatorum innumerabilem turbam, et electorum a coelo datorum, instar nivis effulgent.
56 Et oculi eius velut flamma ignis.
57 Oculi Domini praedicatores sunt, igne spirituali, et fidelibus lumen, incredulis praebentes incendium.
58 Et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti.
59 Pedes ignitos, novissimi temporis Ecclesiam dicit, quae vehementibus est examinanda et probanda pressuris.
60 Orichalcum quippe est aes multo igne et medicamine perductum ad aureum colorem.
61 Alia translatio, quae dicit similes orichalco Libani, significat in Iudaea, cuius Libanus mons est, Ecclesiam esse persequendam, praecipue novissime.
62 Nam et templum saepe Libani nomen accepit, cui dicitur: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas (Zach. XI).
63 Et vox illius tanquam aquarum multarum.
64 Vox confessionis et praedicationis et laudis, non in Iudaea tantum sed in multis populis resonat.
65 Et habebat in dextera sua stellas septem.
66 In dextera Christi, est spiritualis Ecclesia.
67 Astitit, inquit, regina a dextris tuis in vestitu deaurato (Psal. XLIV).
68 Cui astanti ad dexteram dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV).
69 Et de ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat.
70 Qui de visibilibus et invisibilibus iudicans, postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ignis.
71 Et facies eius, sicut sol lucet in virtute sua.
72 Qualis in monte discipulis, talis post iudicium Dominus omnibus sanctis apparebit.
73 Impii enim in iudicio videbunt in quem pupugerunt (Ioan. XIX).
74 Totus autem hic Filii hominis habitus etiam Ecclesiae convenit, cum qua una natura ipse factus est Christus, honorem illi sacerdotalem, et iudiciariam tribuens potestatem, et ut fulgeat, sicut sol, in regno Patris sui (Matth. XIII).
75 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius.
76 Tanquam homo ad spiritualem trepidat visionem, sed Domini clementia timor pellitur humanus.
77 Nolite timere, ego sum primus et novissimus.
78 Primus, quia omnia per ipsum facta sunt.
79 Novissimus, quia in ipso restaurantur omnia.
80 Et habeo claves mortis et inferni.
81 Non solum, inquit, mortem resurrectione devici; sed et eiusdem mortis habeo dominium.
82 Quod etiam Ecclesiae Spiritum sanctum insufflando tribuit.
83 Quorum, inquiens, dimiseritis peccata, dimittuntur eis, et caetera.
84 Scribe ergo quae vidisti, etc. Quae solus vidisti cunctis manifesta, varios scilicet Ecclesiae labores, et malos in ea cum bonis, usque in finem saeculi commiscendos.
85 Septem stellae angeli sunt septem Ecclesiarum.
86 Id est, rectores Ecclesiarum.
87 Sacerdos enim, ut Malachias ait, angelus Domini exercituum est (Malach. II).
Beda Venerabilis HOME

ubk225.8


Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified >>> Beda, Explanatio Apocalypsis, p3, II.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > CAPUT PRIMUM.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik