monumenta.ch > Beda Venerabilis > EPIGRAMMA DE BEATO IOANNE ET EIUS APOCALYPSI.
Beda, Explanatio Apocalypsis, EPISTOLA AD EUSEBIUM. <<<     >>> PRIMUM.

Beda Venerabilis, Explanatio Apocalypsis, EPIGRAMMA DE BEATO IOANNE ET EIUS APOCALYPSI.

1 Exsul ab humano dum pellitur orbe Ioannes
Et vetitus Coici est cernere regna soli,
Intrat ovans coeli Domino dilectus in aulam
Regis et altithroni gaudet adesse choris.
2 Hic ubi subiectum sacra lumina vertit in orbem,
Currere fluctivagas cernit ubique rates,
Et Babel ac Solymam mistis confligere castris,
Hinc atque hinc vicibus tela fugamque capi.
3 Sed mitem sequitur miles qui candidus agnum,
Cum duce percipiat regna beata poli.
4 Squameus est anguis, per Tartara caeca maniplos
Submergit flammis, peste fameque suos.
5 Huius quae facies studiumve ordove duelli,
Ars quae, quaeve phalanx, palma vel arma forent,
Pandere dum cuperem, veterum sata lata peragrans
Excerpsi campis germina pauca sacris,
Copia ne potior generet fastidia mensis,
Convivam aut tenuem tanta parare vetet.
6 Nostra tuis ergo sapiant si fercula labris,
Regnanti laudes da super astra Deo.
7 Sin alias, animos tamen amplexatus amicos,
Quae cano corripiens, pumice frange, rogo.
Beda Venerabilis HOME

ubk225.13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik