Beda Venerabilis, Epistulae, EPISTULA XVI.De septem Epistulis canonicis.
1 | Iacobus, Petrus, Ioannes, Iudas septem Epistulas ediderunt, quas ecclesiastica consuetudo catholicas, hoc est, universales, cognominat. In quibus ideo prima Epistula Iacobi ponitur, quia ipse Ierosolymorum regendam suscepit Ecclesiam. In catalogo enim apostolorum priores solent nominari Petrus et Ioannes. Verum fons et origo evangelicae praedicationis incipiens a Ierosolymis per orbem diffusa et universum. Cuius cathedrae dignitatem etiam Paulus apostolus in eo nominando venerans ait: Iacobus, Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae Ecclesiae, vel certe quia ipse duodecim tribubus Israelis, quae primae crediderunt, suam Epistulam misit, merito prima poni debuit; merito Petri secunda, quia ipse electis advenis, qui Graece dicuntur proselytae, hoc est, eis scripsit qui de gentilitate ad iudaismum, de iudaismo ad electionis evangelicae gratiam conversi sunt. |
2 | Merito Ioannis Epistulae tertio loco sunt positae, quia his scripsit ipse qui de gentibus crediderunt, cum nec natura nec professione exstitissent. Denique multi scriptorum ecclesiasticorum, in quibus est sanctus Athanasius, Alexandrinae praesul Ecclesiae, primam eius Epistulam scriptam ad Parthos esse testantur. Merito Iudae posita est ultima, quia quamvis et ipse magnus est, tribus tamen praecedentibus apostolis minor est; vel quia prima Iacobi scripta est Epistula, deinde Petri, post eas Ioannis, ideo nunc usque ordinem quo scriptae sunt retinent. |
3 | Constat enim quia beatus Iacobus tricesimo post passionem Domini anno suum consummavit martyrium; Petrus tricesimo octavo, hoc est, ultimo anno Neronis, passus est, et ipse in secunda sua scripsit Epistula: Certus sum quia velox sit depositum tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi per revelationem. |
4 | Unde patet quia imminente passione hanc scripsit Epistulam, cum multo ante Iacobus migravit ad Christum. Neque vero conveniebat eius Epistulas ab invicem separari, quas iisdem scripsit Ecclesiis. Porro Ioannes multo post tempore suas Epistulas simul et Evangelium scripsit, qui post occisionem dominicam reversus de exsilio turbatam se absente per haereticos reperit Ecclesiam, quos in suis Epistulis percutiens saepe cognominat Antichristos. |