monumenta.ch > Beda Venerabilis > 15
Beda, Epistulae, EPISTULA XIV.De mansionibus filiorum Israel. <<<     >>> EPISTULA XVI.De septem Epistulis canonicis.

Beda Venerabilis, Epistulae, EPISTULA XV.De eo quod ait Isaias: 'Et claudentur ibi in carcere et post dies multos visitabuntur.'

1 Domino beatissimo et intima semper charitate venerando, sancto antistiti Accae, Beda, humillimus servorum Christi, salutem.
2 Quoniam quidem, primae tuae propositioni festinato respondens, secundam, quae mihi videbatur obscurior, opportunius rebar ex tempore considerandam; nunc ergo de illa iuxta mei ingenioli sensum, quod catholicae et absque scrupulo fidei dici et intelligi possit exponam. Quaeris enim (quod prorsus quaesitu dignum, nescio autem an a meis similibus est quaerendum) quomodo intelligendum sit quod de die iudicii scribens Isaias dicit inter caetera: Et erit in die illa, visitabit Dominus super militiam coeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram, et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur, et erubescet luna, et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus. Ad hoc autem quaerendum admonitum te asseris ex lectione tertii nostri in Samuelem libelli, ubi infixum in capite Goliae lapidem super aeterna neque unquam penitus excutienda diaboli et angelorum sociorumque eius poena interpretantes, huiusce sententiae memoriam fecimus, non tamen haec quomodo intelligenda sit, sed quomodo intelligenda non sit edisserentes, id est, quia nequaquam post multos dies sint liberandi quibus in ultimo examine dicatur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum.
3 Neque enim sibi contrarius esse potest idem ipse propheta, qui alibi dicit: Et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Sin autem, qualiter intelligenda sit quaeritur, palam tuae sanctitati, domine in Christo dilectissime, profiteor nequaquam ausum dicere quod intellexerim quid in hac sententia senserit et sentiri voluerit propheta Isaias.
4 Sed tamen, quid ipse pure, ut reor, et catholice sentiam tibi praecipienti pandere non abnego. Primo diligentius inspiciens quid de hac beatus Hieronymus in suo illo pulcherrimo in eumdem prophetam opere loquebatur: 'Quod autem sequitur (inquit): Et post multos dies visitabuntur, videtur applaudere amicis meis, qui diabolo et daemonibus dant poenitentiam, quod multa post tempora a Domino visitentur; sed considerent quia non dixerit aperte Scriptura divina, visitabuntur a Domino, vel, Visitabuntur ab angelis, sed absolute, Visitabuntur. Ex qua ambiguitate verbi et remedium potest intelligi et correptio quod, postquam iusti praemia receperunt, illi in poenis perpetuis visitentur. Et tamen sciendum quod iudicium Dei humana non possit scire fragilitas, nec de poenarum magnitudine atque mensura ferre sententiam, quae Domini arbitrio derelicta est.
5 ' Quibus profecto verbis doctissimus vir et errorem redarguit eorum qui diabolum cum angelis et hominibus reprobis autumant post longa licet tempora completi examinis ultimi suppliciis eruendum, et ex prophetae dictis hoc intelligi posse demonstrat, quod postquam iustis in iudicio praemia sempiterna donentur, damnati perpetua poena reprobi incognito nobis ordine visitentur; quod autem remedium aliquantulum nacturi sunt, non tamen a tormentis omnibus solvendi, aut certe graviore adhuc correptione plectendi, quod tamen qualecunque et quantulumcunque et quandocunque venturum sit, solius aeternae iudicis scientiae pateat.
6 Verum, qui nusquam alibi Scripturarum legimus aliquid huiusmodi sensum adest de augendis sive minuendis post diem iudicii reproborum tormentis. Namque de amba Habacuc cum propheta quidam, quasi in auxilium huiuscemodi sensus, assumunt: In ira misericordiae memor eris, hoc ambiguum, aliud vero est clara luce perspicuum: quod videlicet viratus causa praevaricationis hominibus Deus in hanc convallem lacrymarum eos de paradisi gaudiis expulerit, non tamen his sicut angelis de coelo cadentibus spem resipiscendi abstulerit, sed insuper auditorium frequentiam recuperandae salutis adhibuerit.
7 Memoratus spiritus vadens et non rediens quod singulis nobis peccantibus, qui in seipso semper tranquillus est videatur irasci dum punit, attamen digne poenitentibus mox misereri meminerit; quod denique eidem propheta dixit enim hoc in oratione pro ignorantibus ignorantem peccanti ad oram irascens statim sit misertus oranti, cui simile est illud Psalmistae: Nunquid obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordiam suam?
8 Hoc namque et huiusmodi dicta omnia, sicut et illud: Visitabo in virga iniquitates eorum, et addam plagas vestras septuplum, et caetera talia, certum est quod huius saeculi, in quo misericordiam et iudicium sancti Domino cantant, statui conveniant. Incertum autem si et futuri, in quo fit quod in alio psalmo Deo dicitur: Quia tu reddes singulis secundum opera eorum, quia, inquam, manifeste Scriptura aliquid post universale iudicium talis futurae mutationis non dicit, est [F. sunt] qui illum prophetae versiculum, quo clausos in carcerem laci reges terrae post multos dies visitaturos [F. visitandos] perhibet, non post longum tempus consummati novissimi examinis, sed in ipso examine putent adimplendum. Quia, videlicet, homines maiorum scelerum rei, per multos ante iudicium dies congregati in lacum miseriae, in ipso iudicii tempore sint per resurrectionem ad modicum evocandi de lacu, mox peracto iudicio cum recepto corpore eumdem recludendi in lacum. Cuius visitationis post multos dies futurae, id est, resurrectionis et iudicii advenientis tempore, sequentes quoque versiculi complebunt; quibus dicitur: Et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion, etc.
9 Haec etenim in die iudicii futura, quando et gloriam regni sui universis et beatitudinem suae visionis sanctis ostensurus est Christus. Loquitur et prophetia saepe et apertius evangelica Scriptura, dicente Domino: Sed in illis diebus, post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum, et stellae coeli erunt decidentes, et virtutes quae sunt in coelis movebuntur, et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
10 Neque hoc quod dicitur: Et erit in die illa, visitabit Dominus, putet quisquam huic assertioni contrarium, quasi non possit dici in die illa futurum quod multis ante iudicium diebus constet implendum. Solet namque Scriptura de die iudicii loquens non solum diem illam, sed et horam illam nuncupando praecurrentia proxime ante iudicium tempora signare.
11 Denique et Ioannes apostolus, tam longo ante diem iudicii tempore scribens, ait: Filioli, novissima hora est, et, sicut audistis, quia Antichristus venit. Nunc autem Antichristi multi facti sunt, unde scimus quia novissima hora est. Et ipse Dominus in Evangelio cum diceret: Qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de coelo et omnes perdidit, secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur, continuo subiunxit, et ait: In illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo, ne descendat tollere ea, et qui in agro similiter non redeat retro. Videbatur enim ut, die revelationis praemissa, protinus horam illam subiungeret, non aliam debuisse horam intelligi quam eam qua ipsa revelatio contingeret. Attamen, hora nominata, Dominus non ea quae in die revelati iudicii futura, sed quae ante diem revelandi iudicii essent facienda signavit. Neque enim pluendi Domino ignem et sulphur de coelo quisquam in Sodomis ad poenitentiam commissorum recurrere, sicut nec ad augmentationem eorumdem procurrere spatium temporis habuit, neque Filio hominis revelato aliquis facultatem sicut nec voluntatem habere poterit, vel repetendi desideria quae cum mundo superius ascendendo reliquerat, vel relinquendi fructus virtutum spiritualium quibus eatenus exercendis inservierat.
12 Hoc est enim relicta in domo vasa descendendo tollere et operantum in agro retro praeposterum ire cum omnes inopinatus iudicis adventus praeoccupans timere solummodo ac de operum suorum retributione cogitare compulerit. Sic ergo Apostolus in ipsis adhuc primordiis Novi Testamenti novissimam horam iam venisse testatur. Et si Dominus de die iudicii ac revelatione adventus sui faciens sermonem repente intulit, quid in illa hora cavendum, quid sit fidelibus agendum, quae tamen admonitis manifesta ratione probatur non ad ipsum iudicii advenientis articulum pertinere, sed potius ad vicina imminentis iudicii tempora, de quibus promissum fuerat: Venient dies quando desiderabitis videre unum diem Filii hominis et non videbitis, et dicent vobis: Ecce hic, et paulo post: Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in die Filii hominis; edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias; ecce quanto magis propheta, qui, tot saeculorum voluminibus novi testamenti tempora praecurrens, prophetiae oculum longe ad speculandos extremi temporis eventus extendit, potuit de consummatione saeculi loquens ea pariter interserere, quae non iam instante, sed imminente adhuc ipsa consummatione futura cernebat.
13 Unde libet paulo superiora loci huius prophetici, de quo quaestio est, diligentius inspicere, et quomodo partim ad diem iudicii, partim ad vicina iudicio tempora pertinebant, explicare. Praevaricantes, inquit, praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. Haec ante diem iudicii fieri quis non videat, quando, sicut Dominus praedixit, scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem; et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos, et cum abundabit iniquitas refrigescet charitas multorum? Deinde subiungit: Formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae; et erit, qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam, et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; et haec, appropiante, non autem adhuc apparente, iudicio, temporibus, videlicet, Antichristi, ventura esse perspicuum est. Quis enim, veniente de coelis Domino, et resuscitatis in ictu oculi omnibus, vacuum de loco ad locum fugere, vel per diversa evadendi consilia mentem versare, quod huius vitae statui solum congruit?
14 Temporibus igitur, ut dixi, novissimae persecutionis aptius haec verba conveniunt: formido, etc., namque, quia habitatorem terrae praeoccupandum dicit, ipse est turbo praefatae persecutionis, de qua ad beatum Iob Dominus, Antichristi gesta explicans, ait: Per gyrum dentium eius formido; et ad discipulos in Evangelio: Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet, vel quali formidine cupiebat liberari propheta, qui dicit: A timore inimici eripe animam meam.
15 Notandum enim quod non ait a gladio inimici, sed a timore, inquit, inimici eripe animam meam, quia non hoc erat [F. orat] fortis martyr, ut non eum corporaliter occidat inimicus; sed hoc nimirum, ut non timeat eum qui occidit corpus, animam autem non potest occidere, ne forte hunc timendo offendat eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam, quod in certamine positis medio constat evenisse, qui, adversa non ferendo poenarum, vitam negabant aeternam.
16 De qualibus hic dicitur: Et erit, qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam. Fugiens quippe a voce formidinis, cadit in foveam, qui, ob minas vel tormenta persecutoris, fidei constantiam deserens, Christum perdere non timet. Fuerunt autem nonnulli qui, violentia tormentorum coacti, Christum voce magis quam mente negarent, ideoque elapsi manibus tortorum, rursus, iuvante fraterna compassione, redirent ad Christum, et quem prius timide negaverant, in eius denuo fortiter confessione perstarent, culpamque apostasiae perfectissime, vel longo poenitentiae medicamento, vel etiam restaurato martyrum certamine, delerent. At quidem in martyrio lapsi, ne resipiscendo ad poenitentiam quam proposuerant veniamque redeundi tempus haberent, statim interficiebantur ardente adversario animas iugulare, non corpora, quibus apte congruit quod hic propheta consequenter adiungit: Et qui se explicuerit de fovea, tenebitur laqueo.
17 Cum enim huiusmodi animarum necem a priscis Ecclesiae persecutoribus, membris videlicet diaboli, Christianis illatam noverimus, quis dubitet eamdem multo amplius inferendam, ubi ipse malorum omnium dux et origo Satanas suum de abysso ad persequendam Ecclesiam caput extulerit? His autem propheta de proximo ante diem iudicii tempore praedictis, adiicit consequenter ea quae bifariam, ni fallor, possunt rectissime intelligi, quod cataractae de excelsis apertae sunt, et concutientur fundamenta terrae, confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra, agitatione agitabitur terra, sicut ebrius.
18 Potest enim et de ipso terrae elemento dictum accipi, quod tempore novissimo penitus a pristino statu commovendum sit. Possunt etiam terrae nomine homines qui in terra habitant designari, et eiusdem rationalis terrae concussio, confractio, contritio, commotio, agitatio sicut ebrii illa intelligi, de qua Dominus in Evangelio, cum dixisset: Erunt signa in sole et luna et stellis, subiunxit dicens: Et in terris pressura gentium; vel certe illa de qua mox addidit, prae confusione, inquiens, sonitus maris et fluctuum arescentibus hominibus prae timore et exspectatione, quae superveniunt universo orbi.
19 Quod autem addit propheta: Et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiiciet ut resurgat, specialiter ad diem iudicii respicit, quando praeterit figura huius mundi et ea quae nunc in illo est hominum conversatio transit. Qua de die novissimo intermista sententia, rursus ad ea quae diem novissimum terribilia praecedunt, id est, ad interitum Antichristi praedicendum, sermonem convertit, Et erit, inquiens, in die illa visitabit Dominus super militiam coeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram, et congregabuntur unius fascis in lacum et includentur ibi in carcerem.
20 Visitabit Deus namque super militiam coeli in excelso, cum, interfecto Antichristo, potentiam spirituum immundorum magna ex parte contriverit, quae militia coeli recte vocatur, vel quia ab initio de coelestibus ad ima corruens, vel quia commorata in aere, qui saepe in Scripturis coelum nuncupatur, pertinax cum humano genere bellandi studium gerit.
21 Unde dicit Apostolus non esse nobis colluctationem adversus carnem, sed adversus principatus et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Et per prophetam Dominus futuram eorum perditionem describens: Inebriatus est, inquit, in coelo, gladius meus. In die ergo illa, id est, in tempore quo formido et fovea et laqueus maxime illius et ultimae tribulationis habitatorem terrae capturus est, quando gente contra gentem et regno consurgente adversus regnum, concutientur fundamenta terrae, et ipsa suis se invicem incolis impugnantibus confringetur, conteretur, commovebitur, agitabitur sicut ebrius, appropinquante et iamiamque imminente ablatione et ruina ipsius, visitavit Dominus super militiam coeli in excelso mittendo angelum de coelis, qui hominem illum peccati, filium perditionis, qui elevatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, divina virtute perimatur: quod beatus papa Gregorius per Michaelem archangelum patrandum fore, ex Apocalypsi sancti Ioannis intelligit, ubi scriptum est: Et factum est praelium in coelo Michael et angeli eius praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius, et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo.
22 Visitabitur ergo super militiam coeli, cum perimetur Antichristus, quia et illo interempto, virtus spirituum malignorum, qui eum in ostendendis signis mendacibus iuverant, infirmata cassabitur, et ipse non sine ratione potest inter militiam coeli deputari pro eo, quia se non solum super angelos omnes, verum etiam super omnem divinae maiestatis celsitudinem exaltare praesumit. Visitabitur et super reges terrae, qui sunt, ministros, videlicet, Antichristi et factorum fraudumque eius fautores et cooperatores, qui infimis ac terrenis mentibus impio dominantur imperio, quos dubium non est finiendo eodem furore suae tribulationis esse perituros.
23 Iuxta quod in omnibus, qui contra Ecclesiam exarserunt, bellorum auctoribus factum historiae tradunt. Notandum enim quod non ait aperte Super omnes reges terrae, sicut nec Super omnem militiam coeli; sed absolute, visitavit Deus, inquit, super militiam coeli in excelso, et super reges terrae, qui sunt super terram; unde licet haec non de generali omnium, sed de speciali quorumdam hominum angelorumque malorum deiectione dicta intelligi; et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum, et includentur ibi in carcerem, de animabus dicitur eorum quorum, Domino visitante, corpora dabuntur in mortem, quae etsi non simul egressae de corpore, cunctae tamen suo quaeque in ordine eumdem congregabuntur in fascem, eiusdem poenarum perennium concludentur [in] ergastulum. Iuxta utique dispositionem districti iudicis, ut qui pari mente impugnaverunt Ecclesiam, pariter suae theomachiae supplicium luant.
24 Quod et de caeteris reprobis fieri doctores Ecclesiae tradunt, pares, videlicet, in culpis, pariter damnandos in poenis et haec esse quod de zizaniis ait Dominus: Alligate ea fasciculo ad comburendum, avaros cum avaris, luxuriosos cum luxuriosis, periuros cum periuris, et caeteros quoque peccatores cum similis culpae complicibus, simul aeternis ignibus esse mergendos.
25 Congregabuntur ergo, pereunte Antichristo, ministri deceptionum eius in carcerem gehennalium poenarum, et post multos dies visitabuntur: tempore, videlicet, resurrectionis omnium, quando ad hoc tempus animae eorum modicum evocabuntur ab inferis ut, recepto corpore, statim expleto iudicio, cum caeteris peccatoribus easdem relabantur in poenas.
26 Neque huic nostrae assertioni, qua Antichristum ante multos dies advenientis iudicii universalis dicimus occidendum, putet aliquis obsistere quod de ipso loquens Apostolus ait: Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, destruet illustratione adventus sui; significat namque hoc dicendo Apostolus, quod tanta tamque terribili plaga sit conterenda ac finienda potestas illius diaboli, ut nulli dubium sit quin dominici adventus praesentia ad perdendam superbiam adfuerit, iuxta quod et in Herode, qui Iacobum occidit et Petrum misit in carcerem, Scriptura gestum commemorat; et in caeteris Christianorum persecutoribus ecclesiasticae Historiae aeque factum produnt, vel certe interfecturum dicit eum spiritu oris Domini et illustratione adventus eius destructurum, quia nimirum veniente eo ad iudicium novissima inimica destruetur mors, et omnis ad integrum cum eo qui habet mortis imperium, id est, diaboli satellitum, eius potentia peribit. Namque quod non statim exstincto illo homine peccati filio perditionis universale sit adventurum iudicium, Daniel Propheta testatur, qui in ultima suae prophetiae visione regni illius acta describens cum eumdem regni tempora mille ducentis nonaginta diebus, id est, tribus semis annis, comprehenderit, repente intulit: Beatus qui exspectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque.
27 Quem versiculum beatus presbyter Hieronymus his verbis exponit: 'Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, dies super numerum perfinitum quadraginta et quinque praestolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua maiestate venturus.' Quare autem post interfectionem Antichristi quadraginta et quinque dierum silentium sit, divinae scientiae est, nisi forte dicamus dilatio regni sanctorum patientiae comprobatio est; sed et hoc notandum in eo quod scriptum est, Et post multos dies visitabuntur, quia ipsa multorum dierum appellatio congruentius huius saeculi temporibus assignetur, quae alterna dierum ac noctium vicissitudine multiplicantur, quam futuri, ubi cessantibus horarum discursibus, sanctis erit Dominus in lucem sempiternam, et impii, ligatis manibus ac pedibus, exteriores mittentur in tenebras. Ideoque recte sentiendum quia qui nunc infernalium tenebrarum carcere tenentur, post multos labentis huius saeculi dies visitentur, in illa utique hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Domini et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii, cuius visitationis tempore fiet hoc quoque quod sequitur: Et erubescet luna et confundetur sol, id ipsum Domino in Evangelio attestante, qui ait: Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum; et paulo post: Et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et maiestate, et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quatuor ventis.
28 Quod autem quasi sub eodem textu propheta subiungit in clausula dicens: Cum regnabit Dominus exercituum in monte Sion et in Ierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus, magis exacto iudicii discrimine complebitur, cum ablatis impiis, ne videant gloriam Dei, sancti omnes in supernae civitatis mansionem ad contemplandam perpetuo speciem sui Conditoris intrabunt.
29 Ubi notandum quia, sicut hoc loco quasi pariter futura dicuntur quaeratis [F. quae ratio] manifesta discretim futura esse declarat, ita esse superius pariter et quasi sub unius diei iudicii articulo contexantur, quae partim imminente ipso die iudicii, partim iam apparente constat implenda. Quem enim legentium latet quin rubor lunae et confusio solis vel ante diem vel in ipso die sit futura iudicii, glorificatio autem Domini non ea qua cunctis in iudicio et iustis et iniustis apparebit, sed qua in conspectu senum suorum tantummodo, id est, electorum, revelabitur, tunc sit potius illis ostendenda, quando ibunt impii in supplicium aeternum, ipsi autem in vitam aeternam, quo tempore, si tamen in tempore dici libet quod aeternum est, non rubor lunae, non confusio solis iubar obscurat, sed, sicut alibi dicit idem propheta: Erit lux sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit.
30 His de quaestione periculosissima, sancte antistes, pro modulo nostro expositis, repeto in fine quod in principiis dixi, quia non summe [F. sum] ausus dicere intellexisse quid propheta in ea sentire voluerit. Spero autem, superna donante gratia, quia nec textui propheticae lectionis nec rationi catholicae fidei sint inconvenientia quae de ea disputans scripsi. Sed nec me infructuosum meo lectori futurum credo in his quae scripsi, quem etsi in sanctuarium prophetici sensus introducere nescivi, ab aratro tamen haereticae deceptionis longius abduxi, praemonendo, videlicet, ne verba prophetae male interpretans, peccatores quosque criminibus suis inferni carcere semel damnatos credat aliquando visitatione divina revocandos ad veniam, quin potius suimet suorumque curam sedulus agat, quatenus expurgati a vitiis, ornati bonis operibus, diem exspectent ultimam, quod et nunc prophetam et omnes Ecclesiae magistros docuisse dubium non est.
31 Intercedentem pro nobis beatitudinem vestram superna gratia semper adiuvare dignetur!
Beda Venerabilis HOME

bav1449.40 bmv343.168 bnf1615.288 bnf13013.57

Beda, Epistulae, EPISTULA XIV.De mansionibus filiorum Israel. <<<     >>> EPISTULA XVI.De septem Epistulis canonicis.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 15