Beda Venerabilis, Epistulae, EPISTULA XIV.De mansionibus filiorum Israel.
1 | Domino in Christo dilectissimo et cum omni semper honorificentia nominando antistiti Accae, Beda fidelis tuus famulus. |
2 | Quasdam mihi pariter, dilectissime antistitum, non tamen unius eiusdemque difficultatis solvendas quaestiones destinando, parumper me ab inchoata beati prophetae Samuelis expositione ad Mosen Isaiamque scrutandos articulum deflectere cogis. Quarum prima quae ad historiam praeteriti temporis respicit, aut facile fortasse clarescet, aut non magno periculo remanebit occulta. |
3 | Secunda vero, quod ad fidem pertinet futurorum, si aliter quam decet sentiatur, cavendum est ne fovea nefandissimae haereseos incurratur. Quaeris ergo mansiones filiorum Israel, quae quadraginta et duae pariter in ultima libri Numerorum parte computantur, quot vel quibus sint annis aptandae longissimi illius itineris, quod ab Aegypto ad terram repromissionis agebatur. |
4 | Cunctis enim legentibus liquet, quamvis annos eiusdem itineris eodem prope quo et mansiones numero concludi, nequaquam tamen singulos annos in singulis castris eos fuisse commemoratos. Ubi, sicut in omnibus soleo, tuae beatitudini promptus dico quod sentio, castra, videlicet, vel mansiones easdem trium tantummodo congruere curriculis annorum, primi, videlicet, secundi et quadragesimi, egressionis ex Aegypto. |
5 | Quorum primus continet annus mansiones certa distinctione duodecim. Primam esse duodecima die primi mensis ingressum; ultimam solitudinem Sinai, prima die tertii mensis aditam, et per undecim menses continuos, construendi tabernaculi, docendae legis gratia, minime relictam. Quarum, videlicet, duodecim mansionum novem solummodo liber Exodi nominatim exprimens, caeteras tres sub deserti Sin, quod esse dicitur inter Elim et Sinai, vocabulo indiscrete praeteriit. |
6 | Secundus annus complectitur mansiones viginti et unam, quibus in ordine historiae cunctis indifferenter sub solitudinis Pharam nomine comprehensis, prima solum, secunda et ultima hoc est sepulcra concupiscentiae Aseroth et Cades suo distinguuntur ex nomine; sed in catalogo mansionum pariter omnes quot numero fuerint, vel quo nomine dictae, diligenter ostenditur. |
7 | Quarum prima mansio, hoc est, sepulcra concupiscentiae, secundo mense eiusdem secundi anni vicesimo secundo die mensis est introita. Anno enim secundo, ut Scriptura dicit, mense secundo, vicesimo die mensis, moverunt castra de deserto Sinai, et recubuit, inquit, nubes in solitudine Pharan, profectique sunt de monte Domini via trium dierum, donec venirent ad locum mansionis, quae merito populi carnes Aegyptias desiderantis, sepulcrorum concupiscentiae nomen accepit. Ultima autem harum mansionum, id est, Cades, quo die vel mense eiusdem anni sit ingressa, non dicitur; sed tamen quia et ipsa in solitudine Pharan sita quia eodem anno fuerit adita, non tacetur. |
8 | Scriptum est enim: Et populus non est motus de loco illo, donec, revocata Maria, profectus est de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan; ibi locutus est Dominus ad Moysen dicens: Mitte viros qui considerent terram Chanaan; quod ne proxima post Haseroth mansione iussum factumque putetur, sed potius intelligatur in ultima earum quae sub Pharan solitudinis nomine continentur impletum, videamus quod infra scriptum est: Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita, venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. |
9 | Sed et in Deuteronomio Moyses ipse loquitur populo: Cumque venissetis in Cadesbarne, dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhaei quem Dominus Deus noster daturus est nobis, vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi, ascende eam; et accessistis ad me omnes atque dixistis: Mitte viros qui considerent terram, etc. Quod autem eamdem mansionem secundo anno exitus de Aegypto adierunt, a qua tamen peccato murmurationis retro reverti ac multo tempore per desertum vagi errare et passim cadere meruerunt, testatur Moyses in sequentibus, dicens: Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore; profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus, et circuivimus montem Seir longo tempore. |
10 | Et infra: Tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta octo annorum fuit, donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut iuraverat Dominus. Zared autem non nomen est mansionis, de illis dico quadraginta duabus, sed nomen torrentis, ad quem, sicut in Numerorum volumine legitur, transgressa tricesima octava mansione nomine Hie ab Aram venerunt. |
11 | Quem relinquentes, inquit, castra metati sunt contra Arnon, quae est in deserto et prominet in finibus Amorrhaei; quod quadragesimo anno gestum fuisse nos latet. Qui videlicet annus, quadragesimus idem et ultimus, longissimae per desertum viae mansiones continet numero decem, quarum prima est magno labore reperta: eadem ipsa Cades deserti Sin, quam ante triginta octo annos, ut dictum est, culpa praevaricationis exigente, post se reversi reliquerant. |
12 | De qua ita scriptum est: Veneruntque filii Israel et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades, Mortuaque est ibi Maria et sepulta est in eodem loco. Cumque indigeret aquam populus, coegerunt adversum Moysen et Aaron, etc., ad id quod scriptum est: Haec est aqua contradictionis, ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum et sanctificatus est in eis. |
13 | Notandumque quod eamdem Cades in deserto Pharan et in deserto Sin Scriptura sitam referat. Unde coniici datur consueto more locorum partem deserti Pharan, ubi Cades est, specialiter Sin appellari. Sin autem non ipsa est, quam mox transgresso mari Rubro inter Elim et Sinai pertransiere, sed alia prorsus, aliisque apud Hebraeos scripta elementis. |
14 | Secunda vero eadem quadragesimi anni mansio est mons Hor, in quo occubuit Aaron prima die quinti mensis; ultima, campestria Moab super Iordanem contra Iericho, ubi Deuteronomium meditantes manserunt usque dum post mortem Moysi, Iosue duce. prima die decimi mensis sicca fluvii Iordanis profunda transirent. Fiunt ergo omnes mansiones primi anni duodecim, secundi viginti et una, ultimi et ipsa vicesima prima quae est Cades et aliae novem, id est simul omnes quadraginta et duae: ubi diligentius intuendum quare legislator tanta solertia trium annorum conscripto catalogo reliquas maluerit praeterire silentio, ita ut tanto temporum vel potius saeculorum spatio distincta mansionum loca sub contextu continuae narrationis quasi mox subinvicem succedentia connectat: Egressique de Hebrona castra metati sunt in Asiongaber. Inde profecti venerunt in desertum Sin, haec est Cades. |
15 | Egressi de Cades, castra metati sunt in monte Hor; cum superiora sollicitius inquisita doceant eos secundo suo profectionis anno de Asiongaber venisse et post longos triginta et octo annorum anfractus, derelicta tandem eadem Cades venisse in montem Hor, nequaquam hoc frustra, sed magni mysterii gratia taliter actum conscriptumque debet intelligi, ubi salvo subtiliore tractatum moraliter puto sentiendum. |
16 | Quodque mansionum contextus earumdem qui de servitute Aegyptia liberatos ad terram repromissionis provehit, sicut beatus Hieronymus in libro super iis dictato enucleatius exponit, altipetax est spiritualium ascensio virtutum, quibus Ecclesia Christi, quibus quaeque anima fidelis spe libertatis ad supera de hac convalle lacrymarum ad dispositum sibi locum, hoc est, ad videndum Deum deorum in Sion, festina satagit ascendere, donec salvo nostri boni operis incessu proficimus de virtute in virtutem quasi castra quaedam mansionesque, Deo duce, rectissimas Dei conspectu dignissimas per desertum mundi sitientis agamus. |
17 | At quoties vitiis quibuslibet subripientibus a coepto veritatis calle deviamus, non statim ad altiores virtutum gradus ascendere possumus, sed interim ab infimis miserae mentis defectibus, paulatim superiora debeamus poenitendo repetere, donec dignis poenitentiae fructibus actis perveniamus reduces ad illum de quo lapsi sumus modum culmen quod ad tempus iter agere virtutum, exuti veteri homine cum actibus eius et induti novo qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate: quod mors et funeratio patrum peccantium in deserto ibidemque adultae natae significat iuventutis alacritas, quae, fluvio mortis devicto, digna sit regnum supernae promissionis intrare. |
18 | Ita enim fit in renovata nostrae bonae conversationis inventute. sicut Aquilae, tanta iam ac talia malignis spiritibus gratiae spiritualis ac sic intermissum occurrentes valeamus firmare castra supernorum profectuum, quae non solum divino respectui grata, sed et spiritualium patrum sint scriptis ac laude dignissima. Haec de prima tua quaestione, charissime, quia plana videntibus et historico sunt transacta cursu, mox lectis tuae beatitudinis epistulis rescribere sategimus. |
19 | De Prophetae autem testimonio quod pariter exponendum misisti, si quid Deo concedente memoria dignum sentire poterimus, et ipsum tibi quantocius non celare curabimus. Orantem pro Ecclesia sua sanctam beatitudinem vestram sancta et individua Trinitas incolumem custodiat. |