Beda Venerabilis, Epistulae, EPISTULA XIII.AD ACCAM.
1 | De Samuelis libri primi allegorica interpretatione. |
2 | Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Et alibi: Omnia in figura contingebant illis. Scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Sed et beatus apostolus Petrus dominicae incarnationis, passionis et posterioris gloriae tempora commemorans, dicit inter caetera: Et omnes prophetae a Samuel, et deinceps qui locuti sunt, etiam annuntiaverunt istos dies. |
3 | Si enim ad nostram correptionem, doctrinam vel consolationem, omnia scripta sunt, nec soli Ieremias et Isaias caeterique tales, qui verbis futura signaverunt, sed et Samuel, Ionas et Esdra, eorumque consimiles, qui praeterita, vel sua vel aliorum, gesta sive dicta conscripsere, dies istos hoc est novae gratiae, luce radiantes insinuant, insistendum nobis summopere est, et pro suo cuique modulo Christi iuvante gratia nitendum, ne ea quae propter nos scripta sunt nostro nos torpore vel incuria quasi aliena praetereant. |
4 | Sed quo sensu in his correptionem, qua ratione doctrinam, quo intellectu consolationem nanciscamur, qualiter omnia dies istos loquantur et annuntient, sollicite ac vigilanter intendamus, imitantes pro captu nostri ingenioli scribam illum doctum in regno coelorum, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Nam si vetera tantummodo de thesauro Scripturarum proferre, hoc est, solas litterae figuras sequi Iudaico more curamus, quid inter quotidiana peccata correptionis, inter crebrescentes aerumnas saeculi consolationis, inter innumeros vitae huius errores spiritualis doctrinae legentes vel audientes acquirimus, dum aperto libro, verbi gratia, beati Samuelis, Elcanam virum unum duas uxores habuisse reperimus, nos maxime, quibus ecclesiasticae vitae consuetudine longe fieri ab uxoris complexu et coelibes manere propositum est, si non etiam de his et huiusmodi dictis allegoricum noverimus exculpere sensum, qui vivaciter interius castigando, erudiendo, consolando reficit? |
5 | Unde tuo crebro, dilectissime ac desiderantissime omnium qui in terris morantur antistitum, Acca, provocatus hortatu, tuis fretus orationibus, memorati prophetae, qui tunc vocabatur Videns, scripta perlustrans, si quid, donante illo qui ei multa spiritualia dedit videre, spirituale ac mysticum poteram contueri, litteris mandare curabo. |
6 | Et post qualemcunque expositionem beati Lucae dictorum, quibus evangelicos, vel ipsius Domini, vel apostolorum eius actus describit, etiam hunc sanctissimum Domino ex matris utero Nazaraeum, non minus suis in scriptis evangelistae, quam historici functum officio probare satagam, quippe qui et ipse omnia Mediatoris Dei et hominum, hominis Iesu Christi sacramenta figurato fidelis historiae, sed plenissimo designavit eloquio. |
7 | Denique, ut de caeteris taceam, sinus David, locum nativitatis, officium pastoris, ruborem ac pulchritudinem aspectus, modum unctionis, insigne virtutum, pondus tribulationum, et promissi olim regni gloriam, arcta consideres, si quanta in his singulis fidei et veritatis Evangelicae congesta mysteria sint cernas. |
8 | Verum haec suo loco planius, nunc ex ordine iniunctum opus, superno solum fidens auxilio, et patrum vestigia sequens, aggrediar. Et si quidem multorum, ut desidero, meus sudor utilitati et commodo profuerit, multa me donandum mercede cum illis a Domino spero; sin autem, nec mihi tamen mea solertia, quae me tanto tempore laboris huiusce otiosum esse, supervacuisve rebus animum indulgere non sinit, infructuosa existere poterit. |
9 | Ergo, age, videamus, propheta Samuel, qui locutus est et annuntiavit dies istos, quod eiusdem locutionis et annuntiationis suae fecerit initium; et ex ordine disserentes, beati Petri apostolorum principis adiutorio, qui cuncta, quibus diebus sint aptanda, perdocuit, qualiter singula sint eisdem diebus aptanda, quaeramus. |