Beda Venerabilis, Epistulae, EPISTULA VIII,AD ACCAM EPISCOPUM, In expositionem Evangelii secundum Marcum.
1 | Expositionem Evangelii secundum Marcum, opitulante ipsa evangelica gratia, scripturi, primo quae fuerit eidem Marco causa Evangelii scribendi, breviter insinuandum esse censuimus. |
2 | Cum Romanae urbi clarum veri Dei lumen praedicante beato Petro apostolo fuisset exortum, adeo sermo veritatis universorum mentes placito illustrabat auditu, ut quotidie audientibus eum nulla unquam satietas fieret. Unde neque auditio sola eis suffecit, sed Marcum discipulum eius omnibus precibus obsecrantes orant, ut ea quae ille verbo praedicabat, ad perpetuam eorum commonitionem habendam Scripturae traderet, quo domi forisque in huiusmodi verbi meditationibus permanerent. |
3 | Nec prius ab obsecrando desistunt, quam quae oraverant impetrarent. Petrus vero, ut per Spiritum sanctum religioso se spoliatum comperit furto, delectatus est; et fidem eorum devotionemque per haec considerans, factum confirmavit, et in perpetuum legendam Scripturam Ecclesiis tradidit. |
4 | Clemens in sexto Dispositionum libro haec ita gesta esse describit. Cui simile dat testimonium etiam Hierapolites episcopus, nomine Papias, qui et hoc dicit, quod Petrus in prima Epistula sua, quam de urbe Roma scripsit, meminerit Marci, in qua tropice Romam Babyloniam nominarit, cum dicit: Salutat vos ea Ecclesia, quae in Babylone electa est, et Marcus filius meus. |
5 | Assumpto itaque Evangelio quod ipse confecerat, perrexit in Aegyptum, et primum Alexandriae Christum annuntians, constituit Ecclesiam tanta doctrina, et vitae continentia, ut omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret. |
6 | Denique Philo, disertissimus Iudaeorum, videns Alexandriae primam Ecclesiam adhuc Iudaizantem, quasi in laudem gentis suae librum super eorum conversatione scripsit. Et quomodo Lucas enarrat Ierosolymae credentes omnia habuisse communia, sic et ille quod Alexandriae sub Marco fieri doctore cernebat, memoriae tradidit. |
7 | Tradunt autem hunc natione Israelitica, et sacerdotali ortum prosapia, ac post passionem ac resurrectionem Domini salvatoris ad praedicationem apostolorum evangelica fide ac sacramentis imbutum, atque ex eorum fuisse numero de quibus scribit Lucas quia multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. Quapropter, utpote legalibus institutus edictis, optimum per omnia vivendi ordinem genti, quam ad fidem vocabat praemonstravit. |
8 | Sed et canonicam Paschae observantiam, quae universis Christi Ecclesiis foret imitabilis, ostendit. |
9 | In cuius Evangelium tuo, dilectissime antistitum Acca, necnon et aliorum fratrum plurium commonitus hortatu, prout Dominus dedit, scripturi, maxime quae in Patrum venerabilium exemplis invenimus, hinc inde collecta ponere curabimus. Sed et nonnulla propria ad imitationem sensus eorum, ubi opportunum videbitur, interponemus. |
10 | Lectoremque supplex obsecro, ut si haec nostra opuscula transcriptione digna duxerit, annotationem nominum eorum quae supra in margine apposita sunt, diligens scriptura conservet, quomodo in expositione Evangelii beati Lucae, quam ante annos plurimos, auxiliante Dei gratia, composuimus, constat esse factitatum. Orantem pro nobis sanctitatem tuam coelestis semper gratia protegat. |
11 | Sed et hoc ante omnia cunctos qui haec forte lecturi sunt deprecor in Domino, ut pro meis et corporis et animi fragilitatibus, apud pium iudicem intercessores existere dignentur. |