Beda Venerabilis, Epistulae, EPISTULA VII,AD NOTHELMUM PRESBYTERUM. De XXX Quaestionibus.
1 | Dilectissimo fratri Nothelmo Beda, salutem! |
2 | Quae de libro Regum dilucidanda tibi, frater dilectissime, misisti, statim, prout potui, Domino iuvante, explicare curavi, ea duntaxat distinctione, ut XXX ex his propositiones, quae graviores forte videbantur, brevibus distinctas capitulis, quo facilius possent inveniri, hoc tibi volumine comprehenderem. Caetera vero quae commistim annotasti nomina vel verba, quae facilius ac brevius solvi poterant, in aliis schedulis seorsum collecta, simul tuae fraternitati transmitterem. |
3 | Quamvis ipse noveram, plurima in eodem libro multo obscuriora, quam ea esse quae a me quaerenda iudicasti. Sed et hoc non ignorabam, saepius fieri solere ut is qui obscuriora forte nonnulla iam bene intellexerat, qui videlicet haec in tractatibus magnorum auctorum sufficienter explanata repererat, ipse adhuc in quibusdam facilioribus sensu incertus perseveret, ac dubius, quae illi fortasse qui profundiora tractabant, quaesitu digna non ducebant. |
4 | Fit etiam ut non omnia quae a Patribus scripta sunt, ab omnibus possint haberi, et ignorentur quaestiones Scripturarum a legentibus; non quod doctoribus expositae non sint, sed quod ipsae earum quaestiones vel non habeantur, vel habere non intelligantur quaerentibus; sicut in plurimis eorum, quorum a me responsa et petisti et accepisti, constat esse factitatum. |
5 | In quibus videlicet responsis, qui tuis petitionibus vestigia Patrum sequens, satisfacere studui, precor ut vicem debitam nostrae devotioni reddens, pro sospitate nostra et cordis et corporis, una cum fratribus qui illis in locis vobiscum Domino deserviunt, intercedere memineris. Sed et si quid de his quae scripsi aptius forte alicubi, quod facillime contingere potuit, expositum inveneris, nobis quoque ocius hoc destinare non graveris. |