Beda Venerabilis, Epistulae, EPISTULA V,AD ACCAM. De principio Genesis.
1 | Dilectissimo ac Reverendissimo abbati Accae, humillimus famulorum Christi Beda, salutem! |
2 | De principio libri Genesis in quo mundi huius creatio descripta est, multi multa dixere, multa posterii ingenii sui monimenta reliquere, sed praecipue, quantum nostra pusillitas ediscere potuit, Basilius Caesariensis, quem Eustathius interpres de Graeco fecit esse Latinum, Ambrosius Mediolanensis, Augustinus Hipponensis episcopus, quorum primus libris novem, secundus, vestigia eius sequens, libris sex, tertius libris XII et rursum aliis duobus specialiter adversum Manichaeos descriptis, prolixa legentibus doctrinae salutaris fluenta manarunt, completo in eis promisso Veritatis quo dicebat: Qui credit in me, sicut ait Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. |
3 | E quibus Augustinus etiam in libris Confessionum suarum, in libris quoque quos contra adversarium legis et prophetarum eximie composuit, sed et in aliis sparsim opusculis suis nonnullam eiusdem primordialis creaturae memoriam, cum expositione congrua fecit. Verum quia haec tam copiosa, tam sunt alta ut vix, nisi a locupletioribus, tot volumina acquiri, vix tam profunda nisi ab eruditioribus valeant perscrutari, placuit vestrae sanctitati id nobis officii iniungere, ut de omnibus his velut de amoenissimis late florentis paradisi campis, quae infirmorum viderentur necessitati sufficere decerperemus. Nec segnior in exsequendo, quae iubere es dignatus exstiti, quin potius statim perspectis Patrum voluminibus, collegi ex his, ac duobus in libellis distinxi, quae rudem adhuc possent instruere lectorem, quibus eruditus ad altiorem disceret fortioremque maiorum ascendere lectionem. |
4 | In quo opere sensum per omnia memoratorum, aliorumque aeque catholicorum Patrum, nunc ipsis eorum, nunc, breviandi causa, meis sermonibus, nunc tacitis eorum vocabulis, nunc commemoratis prout opportunitas locorum dictabat, ponere studebam. Produxique opus usque dum eiectus Adam de paradiso voluptatis, exsilium vitae temporalis intravit: aliqua etiam de sequentibus sacrae historiae, si Deus voluerit, auxilio vestrae intercessionis comitante scripturus, dum primo librum sancti Esdrae prophetae ac sacerdotis, in quo Christi et Ecclesiae sacramenta sub figura solutae longae captivitatis, restaurati templi, reaedificatae sanctae civitatis, reductorum in Ierosolymam vasorum quae abducta, rescriptae legis Dei quae incensa fuerat, castigati ab uxoribus alienis populi et uno corde atque anima in Dei servitium conversi, ut propheta simul et historicus conscripsit, parumper perscrutatus fuero, et aliqua ex his quae commemoravi sacramentis apertiora studiosis Deo favente reddidero. Bene vale, semper amantissime antistes, nostri memor in Domino! |