Beda Venerabilis, Epistulae, EPISTULA IV,AD WICREDAM, De Paschae celebratione, sive de aequinoctio vernali iuxta Anatolium.
1 | Reverendissimo ac sanctissimo fratri Wicredae presbytero, Beda, optabilem in Domino salutem. |
2 | Libenter accepi litteras tuae benignitatis, amantissime in Christo frater, et capitula quae rogasti promptus describere, ac tibi dirigere acceleravi, memor familiaritatis ac dulcedinis, qua, cum illo advenirem, me suscepisti. Sed et quaestionem illam merito famosam de historia ecclesiastica, super qua me interrogasti praesentem, et cui tunc breviter ut potui respondi, nunc latius etiam litteris explanare studui, hoc est, de aequinoctio verno, quod in libro praefato Anatolius antistes reverendissimus, in undecimo Kalend. April. die annotasse perhibetur, cum caeteri Aegyptiorum magistri hoc magis in duodecimo Kalendarum earumdem die annotandum esse decernant. |
3 | Dicit namque sanctus Proterius Alexandrinae antistes ecclesiae, ad beatissimum papam Leonem scribens de pascha: 'Et manifeste quidem secundum cursum solis, XXV die mensis Famenoth, qui etiam XII Kalendarum Aprilium aequinoctium esse cognoscitur. Sed non oportet ab hoc aequinoctio primi mensis exordium iuxta cursum lunae prorsus affigere, alioquin per omnia solis circulo lunae discursus concordare debuerat. |
4 | ' Dicit et sanctus Cyrillus eiusdem praesul Ecclesiae: 'Sol enim ipse quotidie terra marique et clauditur in fine diei, et in diei initio aperitur, et finit sol cursum totius anni, in duodecimo Kalendarum Aprilis.' Unde te merito, sicut et caeteros movet studiosos, quomodo Anatolius, cum sit et ipse eruditione ac genere Aegyptius, quasi contrarius litteris Aegypti doctoribus, scribat aequinoctium idem in undecimo Kalendas Apriles occurrere solere. |
5 | 'Est ergo, inquiens, in primo anno initium primi mensis, quando est decem et IX annorum circuli initium, secundum Aegyptios quidem mensis Famenoth vigesimo sexto die, secundum Macedones Distri mensis XXII, secundum vero Romanos undecimo Kalendas Aprilis, in qua die invenitur sol non solum conscendisse primam partem, verum etiam quadram iam in eadem die habere, id est, in prima ex duodecim partibus. |
6 | ' Haec autem particula prima, vernale est aequinoctium et ipsa est initium mensium, et caput circuli, et absolutio cursus stellarum, quae planetae, id est, vagae dicuntur, ac finis duodecimae particulae, et totius circuli terminus. Sed facillima ratione posse credo doceri, non eum caeteris Aegypti et orientis praeceptoribus in hoc esse contrarium. |
7 | Facit enim ratio quadrantis (quem bissextum vocant), ut sol aequinoctialem sui cursus locum in signifero circulo, nunc in primo exortu suo, nunc in meridie, nunc in occasu, nunc media nocte comprehendat, et quoties mane vel meridie fieri aequinoctium contigerit, ad duodecimum Kalendarum Aprilium; quoties autem vesperi, vel media nocte, ad undecimum Kalendarum earumdem diem pertinet. |
8 | Absque enim contradictione nox omnis ex quo Dominus a mortuis resurrexit, sequentis diei temporibus anteponitur, non autem praecedentis apponitur. Unde consulte Anatolius non vetat in undecimum, sed ante undecimum Kalendarum Aprilium pascha celebrari, nam post illa quae posuimus eius verba continuo subiungit: Et ideo non parum delinquere dicimus eos qui ante initium hoc novi anni Pascha putant esse celebrandum. |
9 | Non ergo in hoc initio in qua aequinoctium esse dicit, sed ante hoc initium novi anni Pascha prohibet celebrari, cum ipse in eodem libro diligenter ex antiquorum pariter et novorum Patrum scriptis affirmet, ante transcensum aequinoctii pascha agi non posse. Ipse enim sibi testis erat quod scribens non prima sedis aequinoctialis tempora, sed ultima signavit, hoc est, ea a quibus Paschae celebrationem incipere posse noverat. |
10 | Cum enim secundo vel tertio anno post bissextum paschae dies Dominicus in undecimo Kalendarum Aprilium occurrerit [Al., incurrerit], constat nimirum, quod cum aequinoctio Paschae tempus inchoatur. Cuius caeremoniae partes celebrantur eiusdem prima noctis [Al., prima n. e. parte celeb.], quamvis illa mediante, vel etiam inchoante perfici aequinoctium nullus ambigit, eo quod profecto [Al., eoque perfecto] Dominicae ipsam resurrectionis rite celebrari horam, quae diluculo facta est [Al., resurr., q. d. f. e, rite c. h.]. Et ut patenter animadvertas quod Anatolius vespertinum specialiter aequinoctium scribat [Al., describat], a quo Pascha incipere potest, quodque ad duodecimum Kalendarum Aprilium regulariter respiciat [Al., respicit], attende quid in sequentibus ex antiquorum sententia Patrum annotat [Al., adnectat]. Cum enim sint duo [Al. add., inquit] aequinoctia veris et autumni aequis spatiis dirempta, et decimo quarto die primi mensis sit statuta solemnitas post vesperam, quando luna soli apposita e regione deprehenditur, sicut etiam oculis probare licet, invenitur utique vernalis aequinoctii partem sol obtinens, luna vero e contrario autumnalis. |
11 | Quid ergo mirandum si in XI Kalendarum Aprilium aequinoctium fieri dicat, cum de illa loqui se hora declaret, quando occidente ad vesperam sole, luna e contrario suum attollit exortum [Al. om. exortum]. Ubi pariter intuendum quod aequinoctia veris et autumni aequis spatiis dixit esse dirempta. Et inde colligendum quod ab aequinoctio ad aequinoctium dimidium anni [Al., dimidiam anni partem] computare debeamus, atque autumnale duodecimo [Al., decimo tertio] Kalendarum Octobris annotare, centum, videlicet, et octoginta duobus [Al. om. duobus] diebus a vernali discretum. |
12 | Quod esse verissimum etiam horologica docet inspectio, maxime cum hanc aequissimam anni inter aequinoctiorum [Al., aequinoctiarum] diremptionem antiquissimi et eruditissimi doctoris Aristobuli verbis astruat, qui fuit unus ex illis LXX illustribus Scripturae sacrae interpretibus. Quod autem idem ait Anatolius, In qua die invenitur sol, non solum conscendisse primam partem, verum etiam quartam [Al., quadram] iam habere in ea die, id est, in prima ex duodecim partibus, XII partes XII signa horoscopi nominat, quae tricenis diebus et paucis insuper horis solem singula tenent. Unde et Maro de iisdem dicit: Idcirco certis dimensum partibus orbem, Per duodena regit mundi sol aureus astra, Quarum, videlicet, partium prima iuxta naturam a loci [Al., loco] aequinoctii vernalis incipit. [Al. add.: Unde recte subdit Anatol.] Haec autem prima ex duodecim vernale est aequinoctium, quia nimirum partis [Al. add. particula] eiusdem initium, scilicet, ubi sol primo positus est, ipsum tenet aequinoctium, recte praemittit solem in ea die non solum conscendisse primam partem, verum etiam quadram iam in ea die habere, quia quoties aequinoctiale tempus iuxta rationem praefatam in undecimo Kalendarum Aprilium incidit, toties in ipso temporis momento illa quarta pars diei, quae annuatim accrescere solet, secundum naturam perfecta esse dignoscitur. |
13 | Nam cum duodecimo Kalendarum earumdem die contingit aequinoctium, tum in ipso aeque die, et in ipsa aequinoctiali hora quadrans idem naturaliter expletur. Ideo autem addimus naturaliter, quia consuetudinis est humanae, variis illum temporibus anni prout cuilibet generi [Al., genti] placuit inserere. Naturalis vero est rationis in completione circuli solaris adiici, quam [Al., quod etiam] Cyrillus signavit in ea, quam ut [Al., et] supra proposuimus sententia, dicens: Et finit sol cursum totius anni in duodecimo Kalendarum Aprilium. |
14 | Et ne quis forte contendat in hac Anatolii sententia, hoc quod ipse sensit nos intelligere non potuisse, libet paucis annectere quae de iisdem partibus et aequinoctio vir doctissimus Victor Capuanae urbis antistes describebat [Al., scribat]: 'Coelestis, inquit, circulus, per quem sol et luna et stellae, quae planetae appellantur, contra impetum totius coeli proprio motu feruntur, per duodecim partes, iudicio est sapientiae distributus. Quibus peractis CCCLXV [hoc est, trecentesimo sexagesimo quinto] die, quo toto tempore annus expletur, dum sol repetierit circuli supradicti primae partis initium, oritur anni principium, quod fit a duodecimo Kalendarum Aprilium die usque ad undecimum. Saepe enim vespere, interdum nocte, nonnunquam ipsa Kalendarum XI [Al., XI Kal.] Aprilium die provenire deprehenditur. |
15 | Vicesima quinta igitur aut sexta die Martii mensis secundum Alexandrinos, hoc est, iuxta Latinos duodecimo vel undecimo Kalendarum Aprilium die fit, iuxta solis cursum primi mensis initium. Ne quis autem nos inconstantiae velit arguere, quod velut sub ambiguo fluctuantes diem primi mensis minime definiamus, huiusmodi obiurgator aut potius inquisitor sciat quod solertissima Aegyptiorum investigatio et admodum subtilissima a septima diei hora, horam primam alterius diei docet incipere, et cum sit XXV dies Martii mensis, XII [Al., XI] Kalendarum Aprilium, si vespere eiusdem diei sol spatium primae partis illustret, iam XXVI [Al., XXVI] dies ascribitur, ex Aegyptiaca ut diximus traditione subtili, et sine dubitatione probabili. |
16 | Et post pauca: Igitur luna, inquit, si XIV reperitur, sole in prima parte sui circuli constituto [Al.: Luna, inquit, XIV, hoc est, pleno lumine in prima parte sui circuli constituto], iure primi mensis ascribitur. Si vero prius XIV luna [Al. om. luna] hoc [Al. add. est] pleno lumine orbis effulserit, quam sol memoratam primam partem circuli sui contigerit, XII [Al., XII] mensis esse reperitur vel [Al. om. reperitur vel] reputabitur. Et [Al. add. ideo] quoties ita contigit [Al., contingit], solemnitas Paschae differtur, ad alterum plenilunium, quod evenire necesse est adhuc sole in prima parte de duodecim circuli partibus constituto. |
17 | Haec de verbis beati Victoris assumere placuit, quatenus sententia sancti Patris Anatolii, quae et in ipsius opere paschali, et in historia ecclesiastica plerisque obscura est, per eius tibi dicta clarior redderetur. Sed neque hoc praetereundum, quod sunt qui contendunt Anatolium in hac sententia nequaquam undecimum, sed octavum Kalendarum Aprilium diem posuisse, dicentes Eusebium, cum hanc sententiam in historia ecclesiastica poneret, diem pro die mutasse, et quod caetera bene ac philosophice posita videret [Al., viderit], uno verbo corrigere voluisse, quod in ea minus perfecte dictum conspexerit, ne illum, videlicet, quem laudare proposuerat [Al., disposuerat], palam notabilem monstraret, si eius pura verba, et ut [Al., ut et] ipse scripserat, suis inderet historiis. |
18 | Sed mirum si Eusebius, tam circumspectus sermone et sensu scriptor, in tantum laudis aliorum potuit esse cupidus, ut eorum scripturis deflagrans [Al., scripta deflorans], ea quae non dixerant illos dixisse finxerit, nec formidaret argui, postquam lectores sui integra eorum opuscula perscrutarentur, atque quae ipse de his assumpserat, aliter in suis auctoribus posita offendissent. Mirum si Victorem, cuius dicta posuimus, virum aeque eruditionis eximiae talis impostura latuit, qui in alio opere scribens de pascha, hanc eamdem sententiam Anatolii de historia ecclesiastica, quasi iure laudabilem ac memorabilem assumens, ubi opportunum rebatur inseruit, et ipse undecimum in ea non octavum Kalendarum Aprilium scribens diem. |
19 | Sed et Dionysius cognomento Exiguus, scientia praecipuus, mirum quare vel ipse in epistulis suis paschalibus Anatolii suffragium de historia ecclesiastica flagitaret, si eius ibi dicta sciret falsata, quem ut Graecae etiam linguae peritissimum, qualiter haec sint primo edita, latere non potuit. Ait enim sic: 'Sed quia mensis hic unde sumat exordium, vel ubi terminetur, evidenter in Moysi scriptis non colligitur: praefati venerabilis [Al., venerabiles] CCCXVIII pontifices antiqui moris observantiam, et exinde a sancto Moyse traditam, sicut in septimo libro ecclesiasticae historiae fertur [Al., refertur] solertius investigantes, a VIII Iduum Martiarum usque in diem Nonarum Aprilium natam lunam facere dixerunt primi mensis initium, et a duodecimo Kalendarum Aprilium usque ad XIV Kalend. Maii lunam XIV solertius inquirendam. |
20 | ' Itaque verisimile videtur, Eusebium quidem quod in Graeca auctoritate invenerat, fideliter suis indidisse historiis. Ipsum vero libellum Anatolii postmodum in aliquibus Latinorum exemplaribus esse corruptum, eorum nimirum fraude qui, paschae verum tempus ignorantes, errorem suum tanti Patris auctoritate defendere gestirent. |
21 | Sed quaerunt [Al., quaerant] illi qui Eusebium magis unam emendasse sententiam, quam alios quoslibet totum Anatolii putant infalsasse [Al., infalsare] libellum, quomodo in illo libello sit scriptum. Sed quid mirum si in undecima [Al., vigesima prima] luna erraverint qui tres dies addiderunt ante aequinoctium, in quibus pascha immolari posse definiunt, quod certum [Al. add. est] omnimodis [Al. add. etiam] putari absurdum. Quibus respondendum, quia Anatolius potuerit nosse plurimos [Al. add. eorum] qui sic vel sic de pascha senserint, nec tamen ad nostram notitiam pervenerint. |
22 | Et e contra quaerendum ab eis quomodo in ipso libello sit scriptum: Est ergo in primo anno initium primi mensis, quod est novemdecim annorum circuli initium, secundum Aegyptios quidem mensis Phamenoth XXVII [Al., XXVI] die, iuxta Macedones vero Distri mensis XXII [Al, XXVI]. Secundum Romanos vero Martis [Al., Martii] mensis XXV [Al., XXVI] die, id est VIII Kalendas Aprilis, cum XXVI dies mensis Aegyptiorum Phamenoth, et XXII dies mensis Macedonum Distri non sit VIII Kalendarum Aprilium, sed IX [Al., XI] Kalend. April. Nonne verisimillimum apparet quam sit falsata sententia, ubi ipse qui VIII Kalend. pro IX [Al., XI] Kalend. April. mutavit, oblitus est etiam Aegyptiorum vel Graecorum mensium statum mutare. |
23 | Sed his quae minus nota erant manere permissis ut fuerunt [Al., fuerant], iliud solummodo quod suis sibique visibile erat mutavit. Quid sane horum sit verius, illi potius qui Anatolium Graecum legunt [Al., dicunt] videant. |
24 | Verum sive Eusebius hanc [Al., unam] sententiam seu alius quilibet totum ipsum libellum a suo statu mutaverit [Al., transfert], constat absque ulla dubietate, quamvis plurima verterit [Al., quamvis plurima veterum turba confirmet], aequinoctium octava Kalendarum Aprilium die nequaquam posse reperiri. Quod [Al. add. et] in conspectione horologica et aperta ratione probabitur. |
25 | Regula enim tenet ecclesiasticae observationis [Al., consecrationis], quae et edictis Patrum priorum et clarius est Nicaeno probata concilio, ut paschae dies Dominicus ab XI Kalendarum Aprilium usque in VII Kalendarum Maiarum diem quaeratur. Item catholicae institutionis regula praecipit ut ante vernalis aequinoctii transcensum pascha non celebretur. |
26 | Qui ergo VIII Kalendarum Aprilium putat esse aequinoctium, necesse est idem aut [Al., ut] ante aequinoctium pascha celebrari licitum dicat, aut ante VII Kalendarum diem pascha celebrari licitum [Al. om. dicat, a. a. VII Kal. d. p. c. lic.] neget. Ipsum quoque pascha quod Dominus pridie quam pateretur cum discipulis fecit, aut nona Kalendarum Aprilium die non fuisse, aut ante aequinoctium fuisse confirmet. [Al. add.: Bene vale semper in Domino, dilectissime Pater.] |
27 | Primo anno circuli decemnovenalis XXX est luna in XI Kalendarum Aprilium, eodemque anno luna XIV quinta die Kalendarum Aprilium, id est, Nonas Apriles: iungeque ad XXX et sume regulares mensis Aprilis, eo anno quo XIV luna Aprilem incurrat. Eo vero quo mense Martis luna XIV incurrit, tarde Martis regulares triginta sex. Ex epactis utique agnoscis facillime, utrum in Martium an in Aprilem luna decima quarta eveniat. |
28 | Si enim plus XV aut minus V epactis habes, Aprili luna XIV computatur. Tene ergo regulares in Aprili trigesima quinta, et subtrahe epactas semper eius anni, et quod remanserit, ipsa est dies lunae decima quarta, utputa tertio anno circuli decemnovenalis XXII erunt epactae, tolle XXII de XXXV et remanent XIII tertia decima die mensis Aprilis, id est, Idus Aprilis luna decima quarta occurrit. Si vero feriam quaeras XIV lunae, adde concurrentes anni illius numero, qui relictus est, utputa istis tredecim qui in praesenti sunt, in Aprili quoque regulares VII. Haec omnia collige et postea divide per septenarium, et quod remanserit ipsa est feria lunae decima quarta, et sic facillime ad diem Dominicum pervenies. |
29 | Mense autem Martis tene regulares triginta sex, subtrahe epactas anni illius, verbi gratia, secundo anni circuli decemnovenalis undecimo fiunt XXV die mensis eiusdem, XIV luna aderit, id est, octavo Kalendarum Aprilium. Si vero feriam eiusdem diei requiras, adde numero praescripto concurrentes anni illius et regulares quatuor in Martio. |
30 | Iis quoque in unum collectis partitoque per septenarium, et quod remanserit ipse est dies lunae decima quarta, si nihil remanserit, VII feria est. Igitur si detractis epactis triginta, remanent tamen quodcunque superest, ipse est dies mensis, in quo XIV, lunam reperies, ut eo anno quo quatuor epactae fiunt, absume IV de XXXV et remanent triginta unum. |
31 | Tolle XXX et remanent I. Prima die mensis XIV luna occurrit, id est, Kalendas Apriles. Si deductis epactis XXX tantum remanent XIV die mensis luna XIV evenit, quod semel intra XIX accidit annos, quando VI epactae ascribuntur, et III Kalendarum Aprilium XIV luna provenit. Ut te exemplis ad inveniendam instruam feriam, qua XIV occurrat luna, utputa anno praesenti Dominicae incarnationis DCCLXXVI, sume epactas huius anni XXVI, detractisque eiusdem XXXV regularibus et remanent IX et ecce IX die mensis XIV luna erit, id est, V Idus April. |
32 | Iunge etiam concurrentes anni praesentis, id est, I ad IX et fiunt X, et his adde VII et fiunt XVII, hos partire per VII bis VII, XIV et remanent III, tertia feria erit luna XIV, IV XV, V XVI, VI XVII, VII XVIII, I XIX, qui est dies paschae, V Idus April. XIV luna, IV Idus XV, III Idus XVI, II Idus XVII, Idus XV IV XVIII, Kalendas Maias XIX. Secundo anno, post hunc VII, quia plus V sunt, et minus XV, ad Martium pertinet XIV luna, quam sic requires. |
33 | Sume regulares Martis mensis XXXVI, detrahe ab eis VII, et remanent XXIX vicesimo nono Martis mensis, id est, IV Kalendarum April. decima quarta tibi luna occurrit. Ad inveniendam feriam, sume easdem XXIX et adde eis concurrentes anni illius, id est, II, fiunt XXXI. In his quoque adiice regulares quatuor, et erit omnis summa XXXV, partire per VII. Quinquies enim VII fiunt XXXV et nihil remanet, quia septima feria erit luna decima quarta quarto Kalend. April., et XV tertio Kalend. April. Ipse est dies dominicus Paschae, etiam per singulos circuli decemnovenales annos. Semper his regularibus et hac ratione annuis epactarum detractis diebus, decimam quartam sine errore reperies lunam, et illis regularibus concurrente numero praescripto iunctis. |
34 | Feriam quoque decimam quartam lunae reperies, et sic computatis feriis, quae supersunt septimanae illius, lunae quoque aetatem crescentis singulis appone diebus, et tum simul locum lunae, et aetatem certissime invenies. Haec, dilecte comes, proprio argumenta labore Descripsi tibimet, tu dic quo munere mecum Certares hodie, dum talia do tibi fessus. |
35 | Fragmentum. APPENDIX AD EPISTULAM PRAECEDENTEM. Enarratio dodrantis et semunciae in partibus horarum, per quas lunaris luminis ratio computatur apud scriptores. |
36 | Unius semper norae dodrante et semuncta transmissa, id est, diviso unius horae spatio, in viginti quatuor semuncias, quia tot sunt semunciae in libra plena, iterumque divide viginti quatuor in quatuor, hoc est quater sex, et ter VI dodrans dicitur, semel vero quadrans, et hoc est quae ait unius horae dodrante, id est, tribus partibus X et octo semunciis. Quod vero et semiuncia sex reliquarum semiunciarum, ad quadrantem pertinentium, unam volvit adiungi dodranti, ut essent XIX semiunciae, quo aestus Oceani quotidie tardius veniret, tardiusque recederet. |
37 | De ordinatione Feriarum Paschalium per Theophilum episcopum Caesarensem ac reliquorum episcoporum synodum. |
38 | Post resurrectionem vel ascensionem Domini Salvatoris, Apostoli quomodo pascha deberent observare, nihil ordinare potuerunt, quia dispersi erant per universum mundum, ad praedicandum occupati. Sed quacunque die decima quarta luna mense Martio fuisset, pascha celebrabant. Post transitum ergo de hoc mundo omnium apostolorum, per singulas provincias diversa tenebant ieiunia. |
39 | Nam Galli quacunque die octavo Kalendarum Aprilium fuisset, quando Christi resurrectio tradebatur, semper pascha celebrabant, in Italia vero alii XX dies ieiunabant, alii septem. Orientales vero, sicut apostolos viderunt, ut supradictum est, decima quarta luna, mense Martis pascha tenebant. Cum ergo hae tales observationes per singulas provincias tenerentur, unde moeror erat sacerdotibus, eo quod a quibus una fides recte tenebatur, eorum dissentirent ieiunia. |
40 | Tunc papa Victor, Romanaeque urbis episcopus direxit auctoritorem ad Theophilum Caesariensis Palestinaeque antistitem, ut quomodo pascha recto iure a cunctis catholicis celebraretur ecclesiis, inibi fieret ordinatio, ubi Dominus et salvator mundi fuerat in carne versatus. Percepta itaque auctoritate, praedictus episcopus non solum de sua provincia, sed etiam de diversis regionibus omnes episcopos evocavit. |
41 | Ubi cum illa multitudo sacerdotum convenit, tunc Theophilus episcopus protulit auctoritatem ad se missam Victoris papae, et quid sibi operis fuisset iniunctum ostendit. Tunc pariter omnes dixerunt episcopi: Nisi prius quomodo mundus fuerit a principio investigatus, nihil potest de observantia paschae salubriter ordinari. |
42 | Dixerunt ergo episcopi: Quem credimus factum fuisse in mundo primum, nisi Dominicum diem? Theophilus episcopus dixit: Probate quod dicitis. Responderunt episcopi: Secundum Scripturae auctoritatem, factum est vespere et mane dies primus. |
43 | Deinde secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus. In quo septimo requievit Deus ab omnibus operibus suis, quem diem Sabbatum appellavit. Ergo cum novissimum diem signet Sabbatum, quis potest esse primus, nisi Dominicus dies? Theophilus episcopus dixit: Ecce de die Dominico, quia primus sit probastis, de tempore enim quid dicitis? |
44 | Quatuor enim mundi tempora accipiuntur: Ver, aestas, autumnus, hiems. Quod ergo tempus primum factum in mundo? Episcopi responderunt: Vernum. Theophilus episcopus dixit: Probate quod dicitis. Et illi responderunt, Scriptum est: Germinet terra feni herbam secundum genus suum et lignum fructiferum, ferens fructum suum. |
45 | Haec autem temporibus veris accipitur. Theophilus episcopus dixit: In quo loco caput mundi esse creditis? In principio temporis, an in medio tempore, aut in fine? Episcopi responderunt: In aequinoctio octavo Kalendarum Aprilium. Theophilus episcopus dixit: Probate quod dicitis. Et illi responderunt: Scriptum est quia fecit Deus lucem et vocavit Deus lucem diem, et fecit Deus tenebras, et vocavit tenebras noctem, et divisit inter lucem et tenebras aequas partes. |
46 | Theophilus dixit: Ecce de die vel tempore probastis, de luna quid vobis videtur? Utrum crescentem ac iam plenam, an imminutam a Deo fuisse consecratam. Episcopi responderunt: Plenam. Et ille: Probate quod dicitis. Responderunt: Et fecit duo luminaria magna, et posuit ea in firmamento coeli ut luceant super terram. |
47 | Luminare maius in inchoationem diei, luminare minus in inchoationem noctis, non poterat aliter nisi esset plena. Nunc ergo investigavimus quomodo in principio factus fuerit mundus, id est, die Dominico. Verno tempore in aequinoctio, quod est octavo Kalendarum Aprilium, luna plena per ipsum tantummodo tempus et elementa resurgunt. Theophilus dixit: Nunc igitur agendum est de ordinatione, quomodo debeamus pascha tenere. Episcopi dixerunt: Nunquid potest dies Dominicus praeteriri, ut in eo Pascha minime celebretur, qui tot et talibus benedictionibus sanctificatus est? Theophilus dixit: Dicite ergo quibus et qualibus benedictionibus eum esse sanctificatum asseritis, ut scribere possimus. |
48 | Episcopi dixerunt: Prima illi benedictio est, quia in ipso tenebrae sunt remotae, et lux apparuit. Secunda est illi benedictio, quod de terra Aegypti velut de tenebris peccatorum quasi per fontem baptismi per mare Rubrum populus fuisset liberatus. Tertia illi benedictio est, quia in eodem die coelestis cibus manna hominibus datus est. Quarta illa benedictio est, qua Moyses mandat ad populum: Sit vobis observatus dies primus et novissimus. Quinta illa benedictio est, ut in CXVII psalmo dicit: Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis. |
49 | De resurrectione autem Domini dicit: Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea, usque ad cornu altaris. Sexta illi benedictio est, quod in ipsa Dominus resurrexit. Vides ergo quia dies resurrectionis Dominicus singulariter in Pascha teneri possit. Theophilus dicit: De tempore autem ad Moysen mandatum est a Deo: Hic mensis erit vobis initium mensium, Pascha facite in eo. |
50 | Omnes ergo triginta dies a Domino consecrati sunt. Episcopi dixerunt: Iam superius dedimus responsum, principium mundi esse aequinoctium octavo Kalendarum Aprilium. Et ab octavo Kalendarum Aprilium usque in octavum Kalendas Maias, legimus esse consecratos. Theophilus dixit: Ecce impium non est ut passio Dominica, tantum sacramenti mysterium, extra limitem excludatur? |
51 | Passus namque Dominus ab undecimo Kalendarum Aprilium, qua nocte a Iudaeis traditus est, et a septimo Kalendarum resurrexit, quomodo ergo tres dies extra terminum excluduntur? Omnes episcopi dixerunt: Nulla ratione fieri debet, ut tantum sacramentum extra limitem excludatur, sed hi tres dies intra terminum inducantur, et de subter retrahere constitutum est. |
52 | Ergo in illa synodo ab undecimo Kalendarum Aprilium usque in undecimo Kalendarum Maiarum, Pascha debent servare, et nec ante nec postea cuicunque constitutum limitem transgredi liceat. Similiter et de luna praeceptum divinum teneatur. Mandatum est per Moysen: Sit vobis observatum a decima quarta luna usque XXI. Has ergo septem lunas similiter in Pascha tenendo constat fuisse, consecrata sunt. |
53 | Quando ergo fit intra suum limitem ab undecimo Kalendarum aprilium usque in undecimo Kalendarum Maiarum, dies dominicus, et luna ex illis octava sanctificata, Pascha nobis visum est celebrare. Omnis paschalis luna cuiuscunque aetatis est, si detrahis ab ea septem, fiet tibi aetas lunae, quae fit in initio quadragesimae. Verbi gratia: Si decima quinta luna est paschalis, tolle de quindecim duodecim, et remanent centum et undecim. Tertia est luna in initio quadragesimae, eo anno quo decima quinta luna est die Dominico Paschae, et caetera similiter. |
54 | Memento quod anno bissextili lunae Februarii mensis triginta dies, et tamen luna Martii mensis triginta dies habeat, sicut semper habet, ne paschalis lunae ratio vacillet. |