monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3
Beda, Epistulae, EPISTULA II,AD ECGBERCTUM ANTISTITEM. <<<     >>> EPISTULA IV,AD WICREDAM, De Paschae celebratione, sive de aequinoctio vernali iuxta Anatolium.

Beda Venerabilis, Epistulae, EPISTULA III,AD PLEGWINUM APOLOGETICA, Eo quod insimularetur a quibusdam, de aetatibus saeculi non recte sensisse. [Ex editione Giles, et aliae sequentes epistulae.]

1 Fratri dilectissimo et in Christi visceribus honorando Plegwino, Beda in Christo salutem.
2 Venit ad me ante biduum (frater amantissime) nuntius tuae sanctitatis, qui pacificae quidem salutationis a te laetissima verba detulit; sed haec tristi mox admistione confudit, addendo, videlicet, quod me audires a lascivientibus rusticis inter haereticos per pocula decantari. Exhorrui, fateor, et pallens percunctabar, cuius haereseos arguerer.
3 Respondit quia negarem in sexta aetate saeculi Dominum Salvatorem in carne venisse. Percunctari ergo coepi quomodo diceretur; utrum quod Dominum non venisset in carne, cum tamen sexta esset aetas, an quod Domino in carne veniente necdum sexta aetas veniret, vel certe aetas septima iam venisset, cum aperta ratione sexta aetas non nisi ab eius possit incarnatione coepisse.
4 Deprehendique, sive hoc, sive illud, insimularetur, me in utroque sanae fidei et ecclesiasticae unitatis existere consortem.
5 Quomodo vel Christum in carnem venisse negans, Christi in Ecclesia potuissem esse sacerdos? vel qua consequentia evangelicis et apostolicis credens litteris, sexta illum aetate saeculi incarnatum esse discrederem; cum evangelista Matthaeus in eodem libro generationis Iesu Christi, notissimis temporum articulis per generationes denas et quaternas, quatuor ultimas discernat aetates?
6 Primas vero duas apostolus Petrus tali distinguit indiculo: terram pariter ac coelos diluvio perditos, atque alios pro illis asseverans esse repositos; ut non tam duae aetates saeculi, quam duo saecula, si non haeresis Valentiniana timeretur, possunt nuncupari? Cum me igitur discutiens identidem liberum esse cernerem, cogitare sedulus coepi unde haec in me calumnia devolveretur; tandemque venit in memoriam quod cuidam vestrum nuper opusculum meum de Temporibus, quod ante quinquennium edidi, monstrabam, in quo annorum series iuxta Hebraicam veritatem, ubi LXX interpretibus longe brevior habetur, erat annotata, ita ut usque ad adventum Salvatoris in carne nec quinque annorum millia sint completa. Suadebamque illi (fraternae, fateor, charitatis et ipsius veritatis intuitu) ut Scripturae sacrae post Christianum nobis interpretem translatae, potius quam Iudaicis interpretationibus vel chronographorum imperitiae, fidem accommodare disceret: digito ostendens quod Eusebius in descriptione temporum, neque Hebraicam veritatem, neque LXX translatorum per omnia sit Editionem secutus; quod id ipsum et hic scripto facere curabo.
7 Verum quod ipse (quisquis erat) cui haec suggesseram fraterni amoris officium vertit in odium aemulationis, et supernus moderator illi iusta mercede lucem ostensae veritatis in tenebras convertit caecae falsitatis.
8 Ne ergo me putes (dilectissime) post notam haereseos ad inficiandi malle subterfugere praesidium, quam doctorem recipere veritatis: audi quae in libello memorato de Aetatibus scripsi. Postquam enim de momentis et horis, de die, de nocte, de hebdomadibus et mensibus, de anno et his quae ad annum pertinent, de circulo decennovennali et accidentibus illi, quantum mihi meisque satis credebam, perstrinxi, ventum erat ut aeque de aetatibus aliquid abbreviaretur.
9 Sexto decimo ergo capitulo tale feci primordium.
10 Sex, inquam, aetatibus mundi tempora distinguuntur. Prima aetas, ab Adam usque ad Noe, continens generationes decem, annos vero MDCLVI, quae tota periit diluvio, sicut infantiam mergere solet oblivio. Secunda, a Noe usque ad Abraham, generationes similiter complexa decem, annos autem CCXCII, quae in lingua inventa est, id est, in Hebraea.
11 A pueritia namque incipit homo loqui nosse post infantium, quae et nomen inde accepit, quia fari, id est, loqui non potest. Tertia, ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim, annos vero CMXLII continens. Et quia ab adolescentia incipit homo posse generare, Matthaeus generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam Pater gentium constitutus est.
12 Quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis generationibus aeque iuxta Matthaeum quatuordecim, annis autem CDLXXIII porrecta, a qua regum tempora coeperunt; iuvenilis enim dignitas regno est habilis. Quinta deinde, usque ad adventum Salvatoris in carne, generationibus et ipsa quatuordecim, porro annis DLXXXIX extenta: in qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur.
13 Sexta, quae nunc agitur, nulla generationum vel temporum serie certa; sed, ut aetas decrepita, ipsa totius saeculi morte finienda.
14 Haec in praedicto libello de Aetatibus saeculi praenotando commemorans, statim aliud capitulum subnexui, quo cursus et ordo totius saeculi panderetur, ita inchoans. Prima ergo aetas continet annos iuxta Hebraeos MDCLVI, iuxta Septuaginta interpretes MVCCXLII. Adam, annorum CXXX, genuit Seth, qui pro Abel natus est.
15 Seth autem, annos CV, genuit Enos, et caetera usque ad diluvium. Deinde subiunxi. Secunda aetas continet annos iuxta Hebraeos CCXCII, iuxta LXX interpretes CMXLII, vel adiecto Cainan, MLXXII. Sem, anno secundo post diluvium, genuit Arphaxad, a quo Chaldaei. Arphaxad annos XXXV, genuit Sela. Hic Septuaginta interpretes, quos evangelista Lucas secutus est, interposuere Cainan, qui cum XXX esset annorum genuerit Sela. Item, de tertia aetate. Tertia, inquam, aetas continet annos CMXLII. Item ubi ad quartam ventum est.
16 Quarta, inquam, aetas continet annos iuxta Hebraeos CDLXXII; LXX interpretes XII adiiciunt. Cum ergo in excursu operis, ad nativitatem usque Domini Salvatoris pervenirem, ita scripsi. Octavianus regnavit annos LVI. Huius anno XLII, Dominus nascitur, completis ab Adam annis MMMCMLII, iuxta alios MMMMMCXCIX.
17 Haec sunt quae iuxta fidem sacrae historiae mihi meisque [rogantibus] strictim et simpliciter, ut credidi et sensi, abbreviare curavi, nequaquam chronographo tam erudito tantisque laudibus digno contradicens, in his duntaxat in quibus ipse divinae Scripturae contrarius non est. Qui cum in libro Ἑξαπλοῦς, virgam Origenis pertimescens, generationem Cainan de medio tolleret, et Evangelio Lucae et LXX pariter interpretibus fidem derogavit, eorumque translationi CXXX annos erasit.
18 Cum vero generationibus ad Hebraeorum libros castigatis, non aeque numerum annorum iuxta eosdem emendare curaret, in summa suae computationis illorum seriem CCXXXII annis excessit, sicque neutram viam observans, ipse qua voluit incessit.
19 In prima quippe et secunda aetate nostris, id est, de Hebraeo fonte transfusis, Graecorumque Codicibus, huiusmodi discrepantia inest, quia (sicut Hieronymus, sacrae interpres historiae, in libris Hebraicarum Quaestionum refert) antequam gignatur qui gigni memoratur, minus vixisse apud Hebraeos pater invenitur centum annos; sed posteaquam est genitus idem ipsi minus centum quam in Hebraeis inveniuntur in Graecis: atque ita utrobique numeri universitas consonat.
20 Per hanc autem corruptionem Graecorum Codicum exoritur illa famosissima quaestio, ubi Mathusalem XIV annis vixisse post diluvium computatur, cum certum sit apud Hebraeos Codices eodem anno diluvii eum fuisse defunctum.
21 Quod si aliquis dixerit Hebraeos libros postea a Iudaeis esse falsatos, eosque dum nostris invident auctoritatibus sibi abstulisse veritatem, audiat Origenem quid in septimo [volumine] explanationum Isaiae, huic respondit quaestiunculae, quod nunquam Dominus et Apostoli, qui caetera crimina arguunt in Scribis et Pharisaeis, de hoc crimine, quod erat maximum, reticuissent.
22 Audiat Iosephum historiographum Iudaeorum, qui in primo libro Ἀρχαιότητος adversus Apionem Grammaticum scribens, aperte et lucide monstravit, et minorem annorum numerum esse veracem, et nequaquam Scripturam sanctam a Iudaeorum gente esse falsatam.
23 Neque igitur (inquiens) innumera apud nos habentur volumina inter se invicem discordantia; sed duo tantum et viginti sunt libri qui omnium temporum seriem continent, qui et iuste creduntur divinitus inspirati. Ex quibus quinque sunt libri Moysi, continentes leges, vitae et successionis humanae prosapiam usque ad ipsius Moysi terminum protendentes, qui paulo minus ad tria millia annorum continentiam gerunt. Et post pauca. Rebus igitur ipsis constat quam nos venerabiliter utamur Scripturis nostris.
24 Nam cum tot saecula intercesserint, neque addere quis unquam, neque auferre, aut post mutare quid ausus est; sed omnibus gentis nostrae hominibus insita haec quodammodo atque ingenita fides est, credere haec Dei esse consulta, et his iugiter inhaerere, ac pro ipsis (si ita res poposcerit) libenter animam ponere.
25 Audiat beatum Hieronymum, quod non Hebraeos sed Graecos Codices dicat esse falsatos. Cum enim Verba Dierum interpretari cogeretur, ita hoc opus causando praefatus est. Si Septuaginta interpretum pura, et ut ab eis in Graecum versa est Editio permaneret, superflue (mi Chromati, episcoporum sanctissime atque doctissime) impelleres, ut tibi Hebraea volumina Latino sermone transferrem.
26 Quod enim semel aures hominum occupaverat, et nascentis Ecclesiae roboraverat fidem iustum erat et nostro silentio comprobari. Nunc vero cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria, et germana illa antiquaque translatio corrupta sit atque violata, nostri arbitrii putas, aut e pluribus iudicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere, et caetera, quibus eumdem sensum latius exsequitur. Cuius sententiae etiam beatus antistes Augustinus concinit, et ipse namque cum huius discrepantiae causam, neque malitiae Iudaeorum, neque LXX interpretum, qui et ipsi Iudaei erant, errori vel invidentiae voluisset ascribere (ne quos alibi per LXX cellulas uno divinitatis Spiritu repleverat, hos passim argueret falsitatis); hoc invenit ut diceret.
27 Credibilius ergo quis dixerit, cum primum de Bibliotheca Ptolemaei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in Codice uno, scilicet primitus inde descripto, unde iam latius emanaret, ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. Sed hoc in illa quaestione de vita Mathusalem non absurdum est suspicari.
28 Et paulo post: Nam etiam nunc (inquit) ubi numeri non faciunt intentum ad aliquid quod facile possit intelligi, vel quod appareat utiliter disci, et negligenter describuntur, et negligentius emendantur. Quis enim sibi aestimet esse discendum quot millia hominum tribus Israel sigillatim habere potuerunt? quoniam prodesse aliquid non putatur. Item post aliquanta. Sed quomodo libet istud accipiatur, recte fieri nullo modo dubitaverim, ut cum diversum aliquid in utrisque Codicibus invenitur, quandoquidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest verum, ei linguae potius credatur, unde est in aliam per interpretes facta translatio.
29 Lege librum de Civitate Dei XV:
30 'Neque enim ullo modo audiendi sunt, qui putant aliter annos illis temporibus computatos, id est, tantae brevitatis, ut unus annus X illos habuisse credatur,' tricenis (videlicet) senisque diebus terminatos (argumento utentes, quod apud plerosque scriptores historiae reperitur, Acarnanas sex mensium, Arcadas trium, Aegyptios quatuor, habuisse annum, et ipsos aliquando etiam Lunae fine annum suum limitasse), quoniam huiusmodi sensum ipsa Scriptura palam destruit.
31 Ubi cum iuxta Hebraeos legatur: Vixitque Adam annis CXXX, et genuit Seth, et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth DCCC anni, et genuit filios et filias, et factum est omne tempus quod vixit Adam anni CMXXX, et mortuus est, LXX dixerunt: Et vixit Adam CCXXX annis et genuit Seth, et fuerunt dies eius postquam genuit Seth DCC anni, et mortuus est.
32 Et facti sunt omnes dies eius, CMXXX anni, et caetera in hunc modum. Quid enim? Nunquid in prima parte cuiusque versiculi breviores annos, in medio maiores, in fine posuerunt aequales? quod et facere erroris, et vel suspicari, stultitiae est.
33 Mirantur aliqui quare tantus tamque egregius sanctae interpres Scripturae Hieronymus, de quo dictum, et iure dictum est: Ieronyme, interpres variis doctissime linguis, Te Bethlehem celebrat, te totus personat orbis; quare (inquam) noluerit ille, cum librum transferret Chronicorum, quod verum ab Hebraeis didicerat, hoc etiam tradere Latinis.
34 Quemcunque autem hoc moverit, scire debet quia sicut ipse in eodem Temporum libro praefatus est, vel interpres esse voluit, vel novi operis conditor, et quia forsan nolebat, ubi summa necessitas non inerat, insanientium in se ultro provocare rabiem, singulariter posteris hoc negotii relinquere, sicut Eustochiae virgini quodam loco dicit, radios quidem se et licia velle parare, aliis vero curam dimittere texendi.
35 Quippe qui in tam necessaria divinae Scripturae translatione pene a Latinis simul et Hebraeis est lapidibus oppressus. Ab Hebraeis quidem, quod eis irridendi Christianos et calumniandi pro Codicibus mendosis occasio foret ablata, a Latinis autem, quod eis nova et insolita, tametsi meliora, pro veteribus ingererentur et solitis.
36 Ita ut etiam beatus Augustinus litteris amicissima charitate per tot maris terrarumque spatia transmissis, haec inserere curaret.
37 De vertendis [autem] in Latinam linguam canonicis libris laborare te nolo, nisi eo modo quo Iob interpretatus es, ut signis adhibitis, quid inter tuam et LXX quorum est gravissima auctoritas interpretationem distet, appareat. Satis autem nequeo admirari si aliquid in Hebraeis exemplaribus invenitur quod interpretes illius linguae peritissimos fugerit.
38 Omitto hic LXX, de quorum vel consilio vel spiritus maiore concordia quam si unus homo esset, non audio aliquam in partem certam ferre sententiam, nisi quod de his praeeminentem auctoritatem in hoc munere sine controversia tribuendam existimo. Illi me plus movent, qui cum posteriores interpretarentur, et sermonum locutio numque Hebraeorum viam atque regulas mordacius (ut fertur) tenerent, non solum inter se non consenserunt, sed aeque reliquerunt multa quae tanto post eruenda ac prodenda, remanerent.
39 Si enim obscura sunt, te quoque in eis falli posse creditur; si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur.
40 Haec interea, cum de Temporibus et Annis sermo est, tuam simplicitatem (dilectissime frater) admoneo, ne, opinione vulgari seductus, quasi sex annorum millia speres saeculum praesens duraturum esse, et iuxta nescio cuius haeretici librum, quem me puerum memini antiquo stylo descriptum vidisse, diem quidem et horam iudicii nesciri, annum vero putes ab hominibus posse praesciri, eo quod Dominus dixerit: De die autem illa et hora nemo scit, non autem dixerit de anno; et cum rursus aierit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, neque illic adiunxerit annos.
41 Hic etenim chronographus haeresiarches astruere nitebatur quod ante incarnationem Domini quinque annorum millia et quingenti transierint, ac deinde ad diem usque iudicii quingenti tamen superessent, e quibus CCC et aliquot supra praeterierant tempore quo haec deliberabat. Huius numeri summam partim de Genesi, partim de libro Iudicum accumulans, sed et Samueli et Sauli bis quadragenos annos tribuens.
42 Argumentoque utebatur, quod in vinea Dominica novissimi operarii una hora fecerint; et Ioannes apostolus dixerit, Filioli, novissima hora est, quod cum hora una in die, hoc in sex millibus annorum quingenti esse anni deberent, et quod superveniens vespera post XII horas die hoc, expletis annis duodecies quingentenis, id est, sex millibus, aeterna iusti iudicis retributio generet.
43 Unde et ipse satis doleo (fateor) et, quantum licet, vel amplius irasci soleo quoties a rusticis interrogor, quot de ultimo milliario saeculi restent anni; atque contra ipse ab illis sciscitari unde noverint quod nunc ultimum agatur milliarium, cum Dominus in Evangelio non tempus adventus sui prope vel procul esse testetur, sed nos semper accinctis lumbis lucernisque ardentibus vigilare ac se exspectare donec veniat iubeat.
44 Animadverto enim quia cum sermonem facientes ad fratres incidente occasione de Aetatibus saeculi disputamus, quidam simpliciorum sex annorum millia nos praedicare autumant. Nec defuere qui septem annorum millibus saeculi huius statum, qui (et) septem diebus volvitur, terminandum esse putarent, quos saepedictus doctor Augustinus, in expositione Psalmi sexti manifestae temeritatis redarguit, dicens inter alia: 'Si enim post septem annorum millia ille dies venturus est, omnis homo potest annis computatis adventum eius addicere.
45 Ubi erit ergo quod nec Filius hoc novit?' Quod utique dictum est quia per Filium homines hoc non discunt: non quod apud se ipse non noverit, secundum illam locutionem: Tentat vos Dominus Deus vester ut sciat, id est, ut scire vos faciat; et: Exsurge, Domine, id est, fac nos exsurgere. Cum ergo ita dicatur nescire filius hunc diem, non quod nesciat, sed quod nescire faciat eos quibus hoc non expedit scire, id est, non eis hoc ostendat, quod sibi vult nescio qua praesumptione, quae annis computatis certissimum sperat post septem annorum millia diem Domini.
46 Haec tibi (dulcissime frater) innocentiae meae pignora, has amicae charitatis indices mitto litteras, ne me arbitreris humanae divinaeve scientiae penitus expertem, quin potius secundum Scripturas ac scita Patrum, fideli et catholica voce profiteri Dominum Salvatorem in sexta aetate saeculi carnem pro nobis assumpsisse mortalem; cursum vero saeculi nullo (nobis) certo annorum numero definitum, ipsius solum Iudicis cognitum esse scientiae.
47 Etsi enim mihi quis dixerit: Ecce hic est Christus, aut ecce illic, id est, hoc vel hoc tempore futurus ad iudicium nequaquam audio, neque sector illum: Scio enim quia sicut fulgur coruscans de coelo in ea quae sub coelo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua. Agnoscas etiam qua opinione vulgus in sex vel septem millium venerit annorum, et qua ipse auctoritate assertionem meae computationis astruam, Hebraica, videlicet, veritate per Originem prodita, per Hieronymum edita, per Augustinum laudata, et per Iosephum confirmata, quibus ego in rebus talibus nullos invenio doctiores.
48 Neque autem mirandum, laudabilem virum Eusebium, quamvis miro sapiendi dicendique ingenio testam ferrumque (ut dicitur) conglutinare valeret, non valere tamen quod non didicerat, hoc est, Hebraeam scire linguam, cuius timore quasi merito reverendae et hoc quod sciebat ipse corrumpere non timuit, ut supra docuimus.
49 Obsecro sane ut has purgationis meae litteras religioso ac doctissimo fratri nostro David porrigas, quatenus eas ille coram venerabili domino ac patre nostro, Wilfrido, scilicet, antistite, legere possit, ut quoniam illo praesente atque audiente insipientius sum prius appetitus conviciis, ipso etiam nunc audiente ac diiudicante, quam immeritus eadem convicia sim perpessus appareat.
50 Ipsum quoque David prae caeteris rogo, ut, iuxta exemplum sibi cognominis pueri, furorem spiritus nequam a fratre desipiente, hortatione sanorum verborum, quasi dulci psalmodiae modulatione, sedulus effugare contendat. Quod utique in coena illa in qua me poculo ebrius culpare studuit, ille qui semet potius lectioni intentus inculpabilem facere debuerat, perficere nequibat, utpote sensus et sententiae meae quam laudabat necdum conscius.
51 Vere enim dictum est: Quia si momorderit serpens in silentio, non est abundantia incantatori. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.302 bmv343.360 bnf1615.256 bnf13013.174

Beda, Epistulae, EPISTULA II,AD ECGBERCTUM ANTISTITEM. <<<     >>> EPISTULA IV,AD WICREDAM, De Paschae celebratione, sive de aequinoctio vernali iuxta Anatolium.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3