Beda Venerabilis, Epistulae, EPISTULA II,AD ECGBERCTUM ANTISTITEM. [Smith, Opera historica Bedae.]
1 | Dilectissimo ac reverentissimo antistiti Ecgbercto , Beda famulus Christi salutem. |
2 | Memini te hesterno dixisse anno, cum tecum aliquot diebus legendi gratia in monasterio tuo demorarer, quod hoc etiam anno velles, cum in eumdem devenires locum, me quoque, ob commune legendi studium, ad tuum accire [Al., accipere] colloquium. Quod si ita, Deo volente, posset impleri, non opus esset tibi haec per litteras scripta dirigere, cum possem liberius ore ad os loquens, quaeque vellem [Al., velim], sive necessaria ducerem, secreta tibi allocutione suggerere. |
3 | Verum quia hoc ne fieret, superveniens, ut nosti, corporis mei valitudo prohibuit: agere tamen quod potui, erga dilectionem tuam fraternae devotionis intuitu, curavi, mittendo videlicet per litteras quod corporaliter veniendo per collocutionem nequiveram. Precorque te per Dominum, ne harum apices litterarum arrogantiae supercilium esse suspiceris, sed obsequium potius humilitatis ac pietatis veraciter esse cognoscas. |
4 | Exhortor itaque tuam, dilectissime in Christo Antistes, sanctitatem, ut gradum sacrosanctum quem tibi Auctor graduum et spiritualium largitor charismatum committere dignatus est, sacrosancta et [Al. om. et] operatione et doctrina confirmare memineris. Neutra enim haec virtus sine altera rite potest impleri: Si aut is qui bene vivit docendi officium negligit, aut recte docens antistes rectam exercere operationem contemnit. Qui autem [Al., At qui] utrumque veraciter agit, profecto talis servus adventum Domini sui gratulabundus exspectat, sperans se citius auditurum: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: Intra in gaudium domini tui [Matth. XXV]. Si quis vero, quod absit, gradu episcopatus accepto, nec seipsum a malis actibus bene vivendo, nec subditam sibi plebem castigando, vel admonendo corrigere curat: quid huic, veniente Domino hora qua non sperat, eventurum sit, evangelica manifeste sententia declarat, qua dicitur ad inutilem servum: Eiicite in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium [Ibid.]. |
5 | Ante omnia sane tuae sanctae paternitati suadeo, ut ab otiosis te confabulationibus, obtrectationibus, caeterisque linguae indomitae contagiis pontificali dignitate coerceas: divinis autem eloquiis ac meditationibus Scripturarum linguam simul et mentem occupes, et maxime legendis beati Pauli apostoli Epistulis ad Timotheum et Titum, sed et verbis sanctissimi papae Gregorii quibus de vita simul et vitiis rectorum sive in libro Regulae Pastoralis seu in homiliis Evangelii multum curiose disseruit, ut sit sermo tuus semper sapientiae sale conditus, eminentior vulgari locutione, ac divino auditui dignior elucescat. Sicut enim indecens est, si vasa altaris sacrosancta vulgaribus unquam usibus ac vilibus profanentur officiis, ita perversum omni modo ac miserum est, si is qui ad consecranda in altari Dominica sacramenta ordinatus est, nunc quidem eisdem conficiendis sacramentis Domino famulaturus assistat, nunc egressus Ecclesiam ipso ore eisdemque [Al., eisque] manibus quibus paulo ante sacra tractaverat, repente frivola loqui vel agere Dominum offensurus incipiat. |
6 | Ad custodiendam vero linguae vel operis munditiam, cum lectione divina, etiam societas eorum qui Christo fideli devotione famulantur, plurimum iuvat. Ut si quando vel lingua lascivire, vel operatio prava mihi subrepere coeperit, mox sociorum fidelium manu ne cadere valeam sustenter. Quod cum omnibus Dei famulis sibimet ita prospicere utillimum [Al., utilissimum] sit, quanto magis illi gradui qui non suimet tantummodo curam agere, sed etiam erga commissam sibi Ecclesiam necesse habet studium salutis impendere; iuxta illum qui dixit: Praeter ea quae extrinsecus sunt instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. |
7 | Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? [II Cor. XII.] Quod non ita loquor, quasi te aliter facere sciam, sed quia de quibusdam episcopis fama vulgatum est, quod ipsi ita Christo serviant, ut nullos secum alicuius religionis aut continentiae viros habeant: sed potius illos qui risui, iocis, fabulis, comessationibus et ebrietatibus, caeterisque vitae remissioris [Al., remissioribus] illecebris subigantur [Al., subiugantur], et qui magis quotidie ventrem dapibus, quam mentem sacrificiis coelestibus pascant [Al., parent]. Quos tua sancta auctoritate si alicubi repereris velim corrigas, moneasque illos tales suae conversationis diurnae sive nocturnae testes habere, qui et actione Deo digna et exhortatione congrua prodesse populis, ac spirituale ipsorum antistitum opus iuvare sufficiant. |
8 | Lege enim Actus apostolorum, et videbis, referente beato Luca, quales secum comites apostoli Paulus et Barnabas habuerint, quid etiam ipsi, ubicunque devenissent, operis egerint. Statim namque ut civitates vel synagogas ingressi sunt, verbum Dei praedicare, et per omnia disseminare curabant. Quod etiam te, dilectissimum mihi caput, sagaciter cupiam, ubicunque potes implere. In hoc namque officium a Domino electus, in hoc consecratus es [Al., implere. In hoc consecratus], ut verbum evangelizes virtute magna [Al., multa], praebente tibi auxilium ipso Rege virtutum Domino nostro Iesu Christo. |
9 | Quod ita rite perficies si ubicunque perveneris, mox collectis ad te eiusdem loci incolis, verbum illis exhortationis exhibueris, simul et exemplum vivendi una cum omnibus qui tecum venerint quasi coelestis militiae ductor ostenderis. |
10 | Et quia latiora sunt spatia locorum quae ad gubernacula tuae dioecesis pertinent, quam ut solus per omnia discurrere, et in singulis viculis atque agellis verbum Dei praedicare, etiam anni totius emenso curriculo, sufficias; necessarium satis est, ut plures tibi sacri operis adiutores asciscas, presbyteros videlicet ordinando, atque instituendo doctores, qui in singulis viculis praedicando Dei verbo, et consecrandis mysteriis coelestibus, ac maxime peragendis sacri baptismatis officiis, ubi opportunitas ingruerit, insistant. |
11 | In qua videlicet praedicatione populis exhibenda, hoc prae caeteris omni instantia procurandum arbitror, ut fidem catholicam quae apostolorum Symbolo continetur, et Dominicam orationem quam sancti Evangelii nos Scriptura edocet, omnium qui ad tuum regimen pertinent, memoriae radicitus infigere cures. Et quidem omnes qui Latinam linguam lectionis usu didicerunt, etiam haec optime didicisse certissimum est: sed idiotas, hoc est, eos qui propriae tantum linguae notitiam habent, haec ipsa sua lingua dicere, ac sedulo decantare facito. Quod non solum de laicis, id est, in populari adhuc vita constitutis, verum etiam de clericis sive monachis qui Latinae sunt linguae expertes fieri oportet. |
12 | Sic enim fit ut coetus omnis fidelium quomodo fidelis esse, qua se firmitate credendi contra immundorum spirituum certamina munire atque armare debeat, discat; sic, ut chorus [Al., Fit ut chorus] omnis Deo supplicantium quid maxime a divina clementia quaeri oporteat, agnoscat. Propter quod et ipse multis saepe sacerdotibus idiotis haec utraque, et Symbolum videlicet, et Dominicam orationem in linguam Anglorum translatam obtuli. Nam et sanctus antistes Ambrosius hoc de fide loquens admonet, ut verba Symboli matutinis semper horis fideles quique decantent, et hoc se quasi antidoto spirituali contra diaboli venena quae illis interdiu vel noctu astu maligno obiicere posset, praemuniant. Orationem vero Dominicam saepius decantari [Al., cantari] ipsa etiam nos consuetudo sedulae deprecationis ac genuum flexionis docuit. |
13 | Quod si haec ut suggerimus in regendis pascendisque Christi ovibus tua pastoralis auctoritas perfecerit, dici non potest quantum tibi supernae mercedis apud Pastorem pastorum in futuro praeparaveris. Quanto enim rariora huius sacratissimi operis in episcopis nostrae gentis exempla reperis, tanto altiora singularis meriti praemia [Al. om. praemia] recipies; utpote qui populum Dei per crebram Symboli vel Orationis sacrae decantationem ad intellectum, amorem, spem, fidem et inquisitionem eorumdem quae decantantur coelestium donorum, paterna pietate ac sollicitudine provocatum accenderis. Sicut e contrario si commissum tibi a Domino negotium minus diligenter compleveris, pro retentione talenti cum servo nequam et pigro partem es recepturus in futuro: maxime si temporalia ab illis commoda requirere atque accipere praesumpseris, quibus nulla coelestis beneficii dona rependere probaveris. Cum enim Dominus mittens ad evangelizandum discipulos [Al. om. discipulos] dixisset: Euntes autem praedicate, dicentes quia appropinquat regnum coelorum [Matth. X]: paulo post subiunxit [Al., adiunxit], dicens: Gratis accepistis, gratis date; Nolite possidere aurum, neque argentum [Ibid.]. Si ergo illos gratis Evangelium praedicare iussit, neque aurum vel argentum, vel aliquid pecuniae temporalis ab eis quibus praedicabant accipere permisit: quid rogo illis qui his contraria gerunt, periculi immineat? |
14 | Attende quid gravissimi sceleris illi commiserint qui et terrena ab auditoribus suis lucra diligentissime requirere, et pro eorum salute aeterna nihil omnino praedicando, vel exhortando, vel increpando, laboris impendere contendunt [Al., intendunt]. Sollicite atque intentione curiosa, antistes dilectissime, perpende. |
15 | Audivimus enim, et fama est, quia multae villae ac viculi nostrae gentis in montibus sint inaccessis ac saltibus dumosis positi, ubi nunquam multis transeuntibus annis sit visus antistes, qui ibidem aliquid ministerii aut gratiae coelestis exhibuerit; quorum tamen nec unus quidem a tributis antistiti reddendis esse possit immunis: nec solum talibus locis desit antistes qui manus impositione baptizatos confirmet, verum etiam omnis doctor qui eos vel fidei veritatem vel discretionem bonae ac malae actionis edoceat, absit. |
16 | Sicque fit, ut episcoporum quidam non solum gratis non evangelizent [Al., quidem non solum gratis evangelizent], vel manus fidelibus imponant; verum etiam, quod gravius est, accepta ab auditoribus suis pecunia, quam Dominus prohibuit, opus verbi quod Dominus iussit exercere contemnant: cum Deo dilectus pontifex Samuel, longe aliter fecisse omni populo teste legatur. |
17 | Itaque conversatus, inquit, coram vobis ab adolescentia mea usque ad diem hanc, ecce praesto sum, loquimini de me coram Domino et coram Christo eius, utrum bovem alicuius tulerim, an asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis. Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicuius quippiam [I Reg. XII]. Cuius innocentiae ac iustitiae merito, inter primos populi Dei duces et sacerdotes annumerari, atque in precibus suis superno auditu atque alloquio dignus existere meruit, dicente Psalmographo: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos qui invocant nomen eius, invocabant Dominum et ipse exaudiebat eos: in columna nubis loquebatur ad eos [Psal. XCVIII]. |
18 | Si autem aliquid utilitatis fidelibus conferri [Al., conferre] manus impositione [Al., impositionem], qua Spiritus sanctus accipitur, credimus et confitemur, constat e contrario quod haec ipsa utilitas eis quibus manus impositio defuerit, abest. Cuius nimirum privatio boni ad quos amplius quam ad ipsos respicit antistites, qui illorum se promittunt esse praesules quibus spiritalis officium praesulatus exhibere aut negligunt aut nequeunt? |
19 | Cuius totius facinoris nulla magis quam avaritia causa est. Contra quam disputans Apostolus, in quo Christus loquebatur, aiebat: Radix omnium malorum est cupiditas [I Tim. VI, 10]. Et rursum: Neque avari, inquit, regnum Dei possidebunt [I Cor. VI, 10]. Cum enim antistes dictante amore pecuniae maiorem populi partem, quam ulla ratione per totum anni spatium peragrare praedicando, aut circuire valuerit, in nomen sui praesulatus assumpserit: satis exitiale [Al., exitiabile] et sibimetipsi, et illis quibus falso praesulis nomine praelatus est, comprobatur concinnare periculum. |
20 | Haec tuae sanctitati, dilectissime antistes, paucis de calamitate qua nostra gens miserrime laborat insinuans, obsecro sedulus ut haec quae perversissime agi conspicis, quantum vales ad rectam vitae normam revocare contendas. Habes enim, ut credo, promptissimum tam iusti laboris adiutorem, regem videlicet Ceolwlfum, qui et pro insita sibi dilectione religionis, quidquid ad regulam pietatis pertinet, firma protinus intentione adiuvare curabit, et maxime illa quae, tu cum sis propinquus illius amantissimus bona coeperis, ipse ut perficiantur opitulabitur [Al., opitulari curabit]. Quapropter velim solerter illum admoneas, ut in diebus vestris statum nostrae gentis ecclesiasticum in melius quam hactenus fuerat instaurare curet [Al., curetis]. Quod non alio magis ut mihi videtur potest ordine perfici, quam si plures nostrae genti consecrentur antistites, exemplumque sequamini legislatoris, qui cum solus iurgia ac pondus Israeliticae plebis sustinere non posset, elegit sibi divino adiutus consilio, et consecravit septuaginta seniores quorum ope [Al., cura] atque consilio [Al., auxilio] impositum sibi onus ferre levius posset [Al., liberius possit]. Quis enim non videat quanto sit melius tam enorme pondus ecclesiastici regiminis in plures, qui hoc dispertitum facilius ferant, dividi, quam unum sub fasce quem portare non possit opprimi? Nam et sanctus papa Gregorius, cum de fide nostrae gentis quae adhuc futura et conservanda erat in Christo, ad beatissimum archiepiscopum Augustinum missis litteris disputaret, duodecim in ea episcopos, postquam ad fidem venirent [Al., venerunt], ordinandos esse decrevit; in quibus Eboracensis antistes, accepto a sede apostolica pallio, metropolitanus esse deberet. |
21 | Quem profecto numerum episcoporum velim modo tua sancta paternitas, patrocinante praesidio piissimi ac Deo dilecti regis praefati, solerter implere contendat, quatenus abundante numero magistrorum, perfectius Ecclesia Christi in his quae ad cultum sacrae religionis pertinent, instituatur. Et quidem novimus quia per incuriam regum praecedentium, donationesque stultissimas factum est, ut non facile locus vacans ubi sedes episcopalis nova fieri debeat, inveniri [Al., invenire] valeat. |
22 | Quapropter commodum duxerim, habito maiori concilio et consensu [Al., consensu, edicto] pontificali simul et regali, edicto prospiciatur locus aliquis monasteriorum ubi sedes episcopalis fiat. Et ne forte abbas vel monachi huic decreto contraire ac resistere tentaverint, detur illis licentia ut de suis ipsi eligant eum qui episcopus ordinetur, et adiacentium locorum quotquot ad eamdem dioecesim pertineant, una cum ipso monasterio curam gerat episcopalem: aut si forte in ipso monasterio qui episcopus ordinari debeat inveniri nequeat, in ipsorum tamen iuxta statuta canonum pendeat examine, qui de sua dioecesi ordinetur antistes. |
23 | Quod si hoc, ita ut suggerimus, Domino adiuvante, perfeceris, facillime etiam [Al. om. etiam], ut arbitramur, hoc obtinebis, ut iuxta decreta sedis apostolicae, Eboracensis Ecclesia metropolitanum possit habere pontificem. Ac si opus esse visum fuerit ut tali monasterio, causa episcopatus suscipiendi, amplius aliquid locorum ac possessionum augeri debeat, sunt loca innumera, ut novimus [Al., sunt innumera, stylo stultissimo, ut novimus] omnes, in monasteriorum ascripta vocabulum, sed nihil prorsus monasticae conversationis habentia: e quibus velim aliqua de luxuria ad castitatem, de vanitate ad temperantiam [Al., veritatem], de intemperantia ventris et gulae ad continentiam et pietatem cordis synodica auctoritate transferantur, atque in adiutorium sedis episcopalis quae nuper ordinari [Al., ordinare] debeat, assumantur. |
24 | Et quia huiusmodi maxima et plurima [Al., plura] sunt loca quae, ut vulgo dici solet, neque Deo neque hominibus utilia sunt, quia videlicet neque regularis secundum Deum ibidem vita servatur, neque illa milites sive comites saecularium potestatum qui gentem nostram a barbaris defendant possident: si quis in eisdem ipsis locis pro necessitate temporum sedem episcopatus constituat [Al., constituere], non culpam praevaricationis incurrere, sed opus virtutis magis agere probabitur. |
25 | Quomodo enim in peccatum reputari potest, si iniusta principum iudicia recto meliorum principum examine corrigantur: ac mendax stylus scribarum iniquorum discreta prudentium sacerdotum sententia deleatur ac redigatur in nihilum, iuxta exemplum sacrae historiae, quae tempora Regum Iudae a David et Salomone usque ad ultimum Zedechiam describens, nonnullos quidem in eis religiosos, sed plures reprobos exstitisse designat, vicibusque alternantibus nunc impios bonorum qui ante se fuerant facta reprobare, nunc e contrario iustos impiorum qui se praecesserant gesta nociva, prout iustum [Al., dignum] erat, iuvante se Dei Spiritu, per prophetas sanctos ac sacerdotes omni instantia correxisse; iuxta illud beati Isaiae praecipientis atque dicentis, Dissolve colligationes violentarum commutationum. |
26 | Dimitte confractos in remissionem, et omnem conscriptionem iniquam disrumpe [Isa. LVIII]. Quo exemplo, tuam quoque sanctitatem decet cum religioso rege, nostrae gentis irreligiosa et iniqua priorum gesta atque scripta convellere, et ea quae provinciae nostrae, sive secundum Deum, sive secundum saeculum sint utilia, prospicere: ne nostris temporibus vel religione cessante, amor timorque interni deseratur inspectoris, vel rarescente copia militiae saecularis, absint qui fines nostros a barbarica incursione tueantur. |
27 | Quod enim turpe est dicere, tot sub nomine monasteriorum loca hi qui monachicae vitae prorsus sunt expertes in suam ditionem acceperunt, sicut ipsi melius nostis, ut omnino desit locus ubi filii nobilium aut emeritorum militum possessionem accipere possint: ideoque vacantes ac sine coniugio, exacto tempore pubertatis, nullo continentiae proposito perdurent, atque hanc ob rem vel patriam suam pro qua militare debuerant trans mare abeuntes relinquant; vel maiore scelere atque impudentia, qui propositum castitatis non habent, luxuriae ac fornicationi deserviant, neque ab ipsis sacratis Deo virginibus abstineant. |
28 | At alii graviore adhuc flagitio, cum sint ipsi laici et nullius vitae regularis vel usu exerciti [Al., exercitii], vel amore praediti, data regibus pecunia, emunt sibi sub praetextu monasteriorum construendorum territoria in quibus suae liberius vacent libidini, et haec insuper in ius sibi haereditarium edictis regalibus faciunt ascribi, ipsas quoque litteras privilegiorum suorum quasi veraciter Deo dignas, pontificum, abbatum et potestatum saeculi obtinent subscriptione confirmari. |
29 | Sicque usurpatis sibi agellulis sive vicis, liberi exinde a divino simul et humano servitio, suis tantum inibi desideriis laici monachis imperantes deserviunt: imo non monachos ibi congregant, sed quoscunque ob culpam inobedientiae veris expulsos monasteriis alicubi forte oberrantes invenerint, aut evocare monasteriis ipsi valuerint; vel certe quos ipsi de suis satellitibus ad suscipiendam tonsuram promissa sibi obedientia monachica invitare quiverint. Horum distortis cohortibus, suas quas instruxere cellas implent, multumque informi atque inaudito spectaculo, iidem ipsi viri modo coniugis ac liberorum procreandorum curam gerunt, modo exsurgentes de cubilibus quid intra septa monasteriorum geri debeat, sedula intentione pertractant. |
30 | Quin etiam [Al., enim] suis coniugibus simili imprudentia construendis, ut ipsi aiunt, monasteriis loca conquirunt, quae pari stultitia cum sint laicae, famularum se Christi permittunt esse rectrices [Al., rectores]. Quibus apte convenit illud vulgi proverbium: quia vespae favos quidem facere cum possint, non tamen in his mella, sed potius venena thesaurizent. |
31 | Sic per annos circiter triginta , hoc est, ex quo Aldfrid rex humanis rebus ablatus est, provincia nostra vesano illo errore dementata est, ut nullus pene exinde praefectorum exstiterit qui non huiusmodi sibi monasterium in diebus suae praefecturae comparaverit [Al., comparaverat], suamque simul coniugem pari reatu nocivi mercatus astrinxerit [Al., astrinxerat]: ac praevalente pessima consuetudine ministri quoque regis ac famuli idem facere sategerint. Atque ita ordine perverso innumeri sint inventi, qui se abbates pariter et praefectos sive [Al., simul et] ministros aut famulos regis appellant, qui etsi aliquid vitae monasterialis ediscere laici non experiendo, sed audiendo potuerint, a persona tamen illa ac professione quae hanc docere debeat [Al., habeat], sunt funditus exsortes. |
32 | Et quidem tales repente, ut nosti, tonsuram pro suo libitu accipiunt, suo examine de laicis non monachi, sed abbates efficiuntur. Sed quia praefatae virtutis nec notitiam probantur habere nec studium, quid his aliud quam evangelica convenit maledictio illa, qua dicitur: Caecus si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt? [Matth. XV.] Quae nimirum caecitas posset aliquando terminari, ac regulari disciplina cohiberi, et de finibus sanctae Ecclesiae cunctis pontificali ac synodica auctoritate procul expelli, si non ipsi pontifices magis huiusmodi sceleribus opem ferre atque astipulari probarentur: qui non solummodo huiusmodi decreta iniusta iustis infringere decretis non curant, verum suis potius subscriptionibus [Al., praescriptionibus], ut praefati sumus, confirmare satagunt: eadem ipsi phylargyria dictante, ad confirmandum male scripta, qua emptores ad comparandum huiusmodi monasteria coacti. |
33 | Multa quidem adhuc tibi possem de his et huiusmodi praevaricatoribus quibus nostra provincia miserrime vexatur, his intimare litteris, si non teipsum nossem haec eadem certissime cognovisse. Nam neque haec ita scripsi, quasi certissime [Al. om. certissime] te ea quae antea nescires essem docturus, sed ut te amica exhortatione commonerem, ea quae optime noveras errata diligenti prout vales instantia corrigere. |
34 | Et iam iamque te multum deprecor atque obtestor in Domino, ut commissum tibi gregem sedulus ab irruentium luporum improbitate tuearis: teque non mercenarium, sed pastorem constitutum esse memineris, qui amorem summi Pastoris solerti ovium ipsius pastione demonstres, proque eisdem ovibus, si ita res poposcerit, cum beato apostolorum principe animam ponere paratus sis. |
35 | Precor sollicite praecaveas, ne cum idem princeps apostolorum caeterique fidelium gregum duces in die iudicii maximum suae pastoralis curae fructum Christo obtulerint, tuarum aliqua pars ovium inter haedos ad sinistram iudicis secerni, atque in aeternum cum maledictione mereatur ire supplicium: Quin potius ipse tunc eorum numero merearis ascribi, de quibus ait Isaias: Minimus erit inter mille [Al., in mille], et parvulus inter gentem [Al., in gentem] fortissimam [Isa. LX]. Tui namque est officii diligentissime prospicere quid in singulis monasteriis tuae parochiae recti, quid perversi geratur: ne vel abbas regularum inscius aut contemptor, vel abbatissa minus digna famulorum famularumve Christi praeponatur examini, nec rursum praevisioni spiritualium magistrorum contemptrix et indisciplinata contumacium auditorum turba resultet; maxime quia, sicut vulgo fertur, dicere estis soliti quod non ad regum curam, non ad aliquorum saeculi principum causam, sed ad vestrum [Al., vestram] tantummodo antistitum inquisitionem atque examen, quid in singulis monasteriis agatur pertineat, nisi forte in monasteriis quilibet in ipsos principes peccasse comprobetur. |
36 | Tui, inquam, est officii procurare ne in locis Deo consecratis diabolus sibi regnum usurpet, ne pro pace discordia, pro pietate iurgia, pro sobrietate ebrietas, pro charitate et castitate fornicationes et homicidia sibi sedem vindicent: nec apud te inveniantur aliqui, de quibus merito quaeratur ac dicatur, vidi impios sepultos, qui cum adviverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate, quasi iustorum [Al., bonorum] operum. |
37 | Eorum quoque qui in populari adhuc vita continentur sollicitam te necesse est curam gerere, ut sicut in primordio huius epistulae praemonuimus, sufficientes eis doctores vitae salutaris adhibere memineris, et hoc eos inter alia discere facias, quibus operibus maxime Deo placere, a quibus se debeant qui Deo placere desiderant abstinere peccatis, qua cordis sinceritate in Deum credere, qua divinam clementiam supplicantes debeant devotione precari, quam frequenti diligentia signaculo se Dominicae crucis suaque omnia adversum continuas immundorum spirituum insidias necesse habeant munire, quam salutaris [Al., salutare] sit omni Christianorum generi quotidiana Dominici corporis ac sanguinis perceptio, iuxta quod Ecclesiam Christi per Italiam, Galliam, Africam, Graeciam, ac totum Orientem solerter agere nosti. |
38 | Quod videlicet genus religionis, ac Deo devotae sanctificationis tam longe a cunctis pene nostrae provinciae laicis per incuriam docentium quasi prope peregrinum abest, ut hi qui inter [Al. add. illos] religiosiores esse videntur, non nisi in Natali Domini et Epiphania et Pascha sacrosanctis mysteriis communicare praesumant, cum sint innumeri innocentes et castissimae conversationis pueri ac puellae, iuvenes et virgines, senes et anus, qui absque ullo scrupulo controversiae, omni die Dominico, sive etiam in natalitiis sanctorum apostolorum, sive martyrum, quomodo ipse in sancta Romana et apostolica Ecclesia fieri vidisti, mysteriis coelestibus communicare valeant. |
39 | Ipsi etiam coniugati, si quis sibi mensuram continentiae ostendat, et virtutem castitatis insinuet, idem et licenter possint, et libenter facere velint. |
40 | Haec tibi, sanctissime antistes, et tuae dilectionis intuitu et generalis gratia utilitatis breviter adnotare studui, multum desiderans multumque exhortans ut gentem nostram a vetustis abstrahere cures erroribus, et ad certiorem et directiorem vitae callem reducere satagas. Et si sunt aliqui cuiuslibet gradus sive ordinis viri, qui bona tua coepta retinere atque impedire conentur, tu tamen propositum sanctae virtutis, supernae memor retributionis, ad firmum usque finem perducere contendas. |
41 | Scio namque nonnullos huic nostrae exhortationi multum contradicturos, et maxime eos qui seipsos illis facinoribus a quibus te prohibemus esse sentiunt irretitos: sed meminisse te decet apostolicae responsionis: Quia obedire oportet Deo magis quam hominibus [Act. V]. Mandatum quippe est Dei: Vendite quae possidetis, et date eleemosynam [Luc. XII]. Et: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus [Luc. XIV]. Traditio autem moderna quorumdam est, qui se Dei famulos esse profitentur, non solum [Al. om. non solum] possessa non vendere, verum etiam [Al., iterum et] comparare non habita. Qua ergo fronte audet quisquam ad servitium Domini accessurus, vel ea quae [Al., eas quas] in saeculari vita habuerat retentare, vel sub praetextu vitae sanctioris illas quas non habuerat congregare divitias: cum etiam apostolica sit notissima censura, quae Ananiam et Sapphiram hoc facere molientes, non ullo poenitentiae vel satisfactionis remedio corrigere, sed ex ipsa statim mortis ultricis acceleravit damnatione puniri? Et quidem illi non aliena colligere, sed sua incongrue retinere maluerunt. |
42 | Unde manifeste patet quam longe abstiterit animus apostolorum a suscipiendis pecuniarum acquisitionibus, qui sub illa proprie regula Domino serviebant: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei [Luc. VI]; et e contra, partis sinistrae proposito nihilominus instituebantur exemplo: Vae nobis divitibus quia habetis consolationem vestram [ibid.]. An forte errasse ac mendacium scripsisse putamus Apostolum, cum nos admonens dicebat: Fratres, nolite errare; statimque subtexuit: Neque avari, neque ebriosi, neque rapaces regnum Dei possidebunt [I Cor. VI]. Et iterum: Hoc autem scitote, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, aut rapax, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei [Ephes. V]. Cum ergo Apostolus avaritiam et rapacitatem idololatriam manifeste cognominet, quomodo putandum est eos errasse qui vel subscriptioni avari mercatus, rege licet imperante, manum subtraxerint, vel ad eradendas [Al. radendas; al., erudiendas] inutiles scripturas ac subscriptiones eorum manum apposuerint? |
43 | Et quidem miranda est temeritas stultorum, vel potius deflenda miseria caecorum, qui cum sine ullo respectu superni timoris, passim ea quae [Al., timoris, ea quotidie quae] apostoli et prophetae afflatu sancti Spiritus scripserunt, rescindere ac nihili pendere probantur: illud e contra, quod ipsi vel similes ipsorum instinctu avaritiae vel luxuriae scripserunt, quasi sanctum ac divinitus cautum eradere atque emendare formidant, in morem, ni fallor, ethnicorum, qui contempto Dei cultu ea quae ipsi sibi de corde suo finxerunt ac fecerunt, numina venerantur, timent, colunt, adorant et obsecrant, Dominica illa insectatione dignissimi, qua Pharisaeos cum suas deuteroses legi Dei praeponerent, redarguit, dicens; Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? [Matth. XV.] Qui si etiam chartas protulerint in defensionem concupiscentiarum suarum ascriptas, ac nobilium personarum subscriptione confirmatas; tu nunquam, precor, Dominicae sanctionis obliviscaris, in qua dicitur, Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur [Ibid.]. Et certe a te discere vellem, sanctissime antistes, Domino protestante ac dicente, Quia lata porta et spatiosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam: cum angusta porta et arcta via sit quae ducit ad vitam, et pauci sint qui inveniant eam [Matth. VII]; quid de eorum vita vel salute aeterna confidas, qui toto vitae suae tempore per latam portam et spatiosam viam incedere noscuntur, et ne in minimis quidem rebus voluptati suae vel corporis vel animi, causa supernae retributionis obsistere vel repugnare curabant: nisi forte per eleemosynas, quas inter concupiscentias quotidianas ac delicias pauperibus dare videbantur, criminibus absolvi posse [Al., potuisse] credendi sunt: cum manus ipsa et conscientia quae munus offerat Deo, munda a peccatis esse debeat et absoluta, aut certe per mysteria sacrosanctae oblationis, quibus ipsi dum viverent indigni exstiterant, per alios iam mortui redimi posse sperandi sunt. |
44 | An forte illis permodica culpa videtur esse concupiscentiae? De qua paulo latius disputem. Haec Balaam virum [Al., Haec virum] prophetiae spiritu plenissimum a sorte sanctorum fecit extorrem, Achan communione anathematis polluit ac perdidit, Saul regni infulis nudavit, Giezi prophetiae meritis privavit ac perpetuae leprae peste cum suo semine foedavit. |
45 | Iudam Iscariotem de apostolatus gloria deposuit, Ananiam et Sapphiram de quibus praediximus monachorum collegio indignos etiam corporis morte mulctavit, et, ut ad superiora veniamus, haec angelos a coelo deiecit, et protoplastos a paradiso perpetuae voluptatis expulit: Et si nosse vis, hic est ille triceps inferorum canis, cui fabulae Cerberi nomen indiderunt [Al., imponunt], a cuius rabidis dentibus nos prohibens Ioannes Apostolus ait: Charissimi, nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. |
46 | Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum et superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est [I Ioan. II]. Haec contra virus avaritiae breviter sunt dicta. Caeterum si de ebrietate, comessatione, luxuria, et caeteris huiusmodi contagionibus pari ratione tractare voluerimus, epistulae modus in immensum extenderetur. |
47 | Gratia te summi Pastoris ad pastionem ovium suarum salutiferam perpetuo conservet incolumem, dilectissime in Christo antistes. Amen [Al., antistes. Scripta Non. Nov., indict. 3]. |