monumenta.ch > Beda Venerabilis > {s}
Beda, De orthographia, {r} <<<     >>> {t}

Beda Venerabilis, De orthographia, {s}

1 super praepositio modo ponitur pro de, ut multa super Priamo rogitans, super Hectore multa.
2 modo et pro praepositione pro, ut nihil super imperio moueor.
3 et pro insuper et amplius, ut cui neque apud Danaos usquam locus et super ipsi D(ardanida)e i(nfensi) p(oenas) c(um) s(anguine) p(oscunt)?.
4 et pro desuper, ut haec super e uallo conspectant Troes.
5 et pro superest, ut ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli.
6 interdum et ultra significat, ut super et Garamantas et Indos / proferet imperium.
7 sub praepositio significat modo supra, ut corpora saltu / subiciunt in equos (id est, supra iaciunt); modo praepositionem in, ut namque sub ingenti lustrat dum singula templo (id est, in templo).
8 significat et prope, ut classemque sub ipsa / Antandro.
9 ponitur nonnumquam et pro clam, ut subripuit (id est, clam rapuit).
10 similis sum tui moribus, similis tibi facie.
11 studio tui feci, id est dum studeo tibi; studio tuo feci, id est te studente.
12 sartrix uel sertrix est quae sarcit; sarcinatrix quae sarcinas seruat.
13 subigo hostem perfectae formae est; subigito frequentitiuae.
14 salubre ad locum refertur et ad cibum; salutare consilium est.
15 ita salubre non necet, salutare prodest.
16 supellex, sanies, socordia, sitis, et in neutro sulphur, scrupulum, sinapi, siler, singularia tantum sunt; sed Virgilius, sulphura uiua, et Terentius masculine scrupulum rettulit.
17 sentes (id est, spinae) et sarcinae (cum uasa significant) et sarcinae (id est, auxilia) et scopae et scalae et salinae et in neutro sponsalia semper pluralia; sed nostri scalam dixerunt.
18 sponte mea uenio non habet plurales casus.
19 si amem, ames, amet declinatio est uerbi coniunctiui, sicut cum dicimus cum amem, ames, amet.
20 Scylla habet nomen a spoliando siue uexando nautas; spolio enim et uexo Latine, Graece dicitur scyllo.
21 sanno, sannis, sannui.
22 hoc sannium, querela.
23 sors, sortis et sors, sordis dicitur.
24 Ambrosius: mundat uasa, ne sors aliqua uini gratiam decoloret, tametsi negant quidam sordem nominatiuum singularem habere.
25 si uel etsi nonnumquam indicatiuum uerbum trahunt.
26 Gregorius: frusta miraculum foris ostenditur, si deest quod intus operetur.
27 item: quae etsi ad perfectionem non permanent, fidem tamen tenent.
28 sensus nomen est quartae declinationis; et sensus participium est praeteriti temporis a uerbo passiuo, quod est sentior.
29 cuius etiam perfectum est sensus sum, es, est non sentitus.
30 secturus, non secaturus, a uerbo quod est seco.
31 scamma sunt quae lectis altioribus apponuntur; scabelli qui lectis paruulis uel sellis ob ascensum apponuntur.
32 scabellum autem et subpedaneum dicitur, quod sub pedibus sit.
33 sterceratos agros, non stercoratos dicas, quibus stercus ad fecundandum infertur.
34 sollemne cum dicis siue scribis, m sequenti syllabae conectis.
35 somnium smiliter.
36 saeuus, saeuio, saeui, sauisti, per ae diphthongon; sero, seui, seuisti, per e simplicem.
37 sagena per e cum retia significat; sagina per i pastum et pinguedinem.
38 sol utroque numero declinatur.
39 sed singulariter sol ipsum luminare significat; at soles ipsos dies nominamus in quibus sol totum inluminat polum.
40 nonnulli tamen ueterum ipsa carmina soles nominauere, sicut Horatius in principio cuiusdam uoluminis ita exorsus est: soles meos omni ecclesiae uestrae commendo.
41 et Maro: saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles.
42 secundum praepositio est imitationis, post temporis siue ordinis.
43 segnities uitii est, segnitia frigoris.
44 subscribo epistolis; supplico similiter, ut supplico diuinae pietati.
45 simplex ablatiuum et in i et in e mittit, genetiuum pluralem in um et in ium; ut ab hoc simplice et simplici, horum simplicum et simplicium.
46 suauis ablatiuum casum in e at in i mittit.
47 stachys Graece, Latine spica.
48 sandalin Graece, neutro genere; caliga Latine.
49 sertum et corona ex uno Graeco transferuntur, id est στέφανος.
50 solium proprie sedes regalis est, unde Graece basilicos, thronos, uocatur.
51 senex et senior superlatiuum gradum non habent.
52 sobrius nec comparatiuum recipit nec superlatiuum, sed pro his dicimus magis sobrius et maxime sobrius.
53 senecta et senium duo nomina senectutis sunt et discernuntur a Graecis, apud quos aliud nomen habet grauitas post inuentutem, aliud post ipsam grauitatem ueniens ultima aetas.
54 nam presbyter dicitur grauis, et geron senex.
55 quia uero in Latina lingua duorum istorum nominum distinctio deficit, de senectute ambo sunt posita, senecta et senium.
56 haec Augustinus.
57 at Gregorius, undecima uero 'inquit' est aetas quae decrepita uel ueterana dicitur, unde Graeci ualde seniores non gerontas, sed presbyteros appellant, ut plusquam senes esse insinuent quos prouectiores uocant.
58 suspiro uerbum trahit nomen datiui casus et accusatiui, ut suspiramus patriae caelesti et suspiramus regnum dei, et praepositione addita, suspiramus ad uitam immortalem.
59 subducimus et quae retro subtrahimus et quae in promptu offerimus.
60 supremus, summus, et ultimus et superiorem et inferiorem significat.
61 super est quod eminet; supra quod substratum aliquid habet; subter est quod re aliqua superiore premitur; subtus quod demissum altius non tangitur.
62 seruitium multitudo est seruorum, seruitus condicio seruiendi.
63 sed ueteres indifferenter seruitium et pro seruitute posuerunt.
64 sinapi, sicut et gummi, Graecum est; et Plautus dixit, teritur sinapi, cuius genetiuus cum s profertur.
65 ceteri casus similes sunt nominatiuo.
66 sibilus dici oportet.
67 Virgilius: nam neque me tantum uenientis sibilus austri.
68 sed et neutro genere quidam dixerunt, ut Cornelius Seuerus, et sua concordant sibila saeua dracones.
69 et Macer, theriacon, longo resonantia sibila collo.
70 sal et masculino genere et neutro dicitur.
71 saturitas in cibo tantum dicitur, in ceteris uero satietas; sed Virgilius: odiis exsaturata quieuit.
72 simiam auctores dixerunt etiam in masculino genere.
73 strigem hanc in significatione auis dicas; striga autem castrense uocabulum est, interuallum turmarum significans in quo equi stringuntur.
74 unde etiam strigosi dicuntur corpore macilento.
75 stirps in significatione subolis feminino genere dicitur; sed cum materiam significat, masculino modo: stirpem recisum.
76 dixerunt tamen etiam in significatione subolis masculino genere, ut Pacuuius: qui stirpem occidit meum.
77 sero rumores (id est, diuulgo) {serui}; sero fruges, seui; sero (id est, claudo), unde sera dicta, seraui.
78 Terentius: tutaui atque obseraui ostium.
79 suffragor, non suffrago; et suffragatus sum, non suffragaui.
80 sorbeo, sorbui, non sorpsi.
81 somnio, non somnior; et somniaui, non somniatus sum.
82 sanguis est dum manet; effusus uero cruor.
83 sumimus ipsi, accipimus ab alio.
84 sic cui damus, dicendum accipe; cum permittimus ipsi tollere, dicendum sume.
85 scorpio bellica res est, at scorpius animal.
86 scribo, scripsi, scriptum: cum uocalis sequitur, b debet esse; cum consonans, p.
87 sacer et uenerandus et execrandus.
88 Virgilius: auri sacra fames.
89 suffragia populi et quae honorant dicuntur et quae damnant.
Beda Venerabilis HOME

csg249.32

Beda, De orthographia, {r} <<<     >>> {t}
monumenta.ch > Beda Venerabilis > {s}

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik