Beda Venerabilis, De orthographia, {q}
1 | quod et quia et cur et quare uerbis subiuncta aliquando indicatiuum uerbum trahunt, aliquando coniunctiuum. |
2 | Gregorius: nouerat quia sine culpa esse uix possunt. |
3 | et rursum: nouerat quia diluendi sunt sacrificiis. |
4 | et rursum: recessit a malo, non quod faciendo contigit, sed quod inueniendo reprobauit. |
5 | item: dictum est quod hoc numero requies designatur. |
6 | item: nonnulli sese intrinsecus, quod per eos purgationis gratia deriuatur, extollunt. |
7 | quoties, toties, septies sine n. |
8 | quicquid in priore syllaba per c scribendum; quanquam in priore per n. |
9 | querela per unum l. |
10 | quatenus aduerbium loci uel temporis (id est, quousque) per e; quatinus coniunctio causalis (id est, ut) per i scribendum. |
11 | quaeritur de inquirendo, queritur de plorando; quaestus lucri, questus lacrimarum. |
12 | querimonia quoque per simplicem e scribenda. |
13 | quicquam per c, non quidquam scribendum per d. |
14 | quorundam, sicut eorundem, per n scribendum, non per m. |
15 | queror de te, queror tibi de illo; item conqueror. |
16 | quo uadis? ad quem locum significat; qua uadis? qua uia dicitur. |
17 | quo aliquando pro ubi ponitur. |
18 | Augustinus: inuenis domum famosam, quo boni habitant, id est ubi habitant. |
19 | quot ad numerum pertinet, sicut et tot; quanti et tanti ad mensuram. |
20 | sed nostri auctores aliquoties quantos pro numero ponunt: Gregorius, sed cum rete magnis piscibus plenum dicitur, additur et quantis, scilicet centum quinquaginta tribus. |
21 | quantus quam magnus dicitur, quotus cuius aetatis; unde et quota luna dicitur. |
22 | Augustinus: quotus quisque apparere et existere potest, qui non conuincatur esse peccator? id est in qua aetate, quo dierum uel annorum numero. |