Beda Venerabilis, De orthographia, {o}
1 | organum unius musici proprie nomen est, sed generaliter omnia musicorum uasa organa possunt dici. |
2 | Iohannes Constantinopolitanus episcopus: in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra, id est citharam, psalterium, lyram, et cetera. |
3 | organarius autem est qui utitur organo. |
4 | obryza, obryzae genere feminino; et obryzum, obryzi neutro. |
5 | origo, originis initium est; origo, origonis neutrum est, ut est uelum nauis, et habet in plurali numero origona. |
6 | obtineo laudem et impetro ex uno Graeco uenit ἐπιτυγχάνω. |
7 | obiurgo, increpo, corripio, ex uno Graeco transferuntur ἐπιπλήσσω. |
8 | omelia Graecum est; Latine sermo uel colloquium. |
9 | otium et silentium ex uno Graeco uenit, id est ἡσυχία. |
10 | ordibor et ordiar telam, utroque modo dixerunt. |
11 | ostrea feminino genere, non ostreum neutrali. |
12 | ocimum consuetudo neutraliter dicit; sed Aemilius Macer ait: inter praeteritas numerabitur ocimus herbas. |
13 | ordior hanc rem, et ingredior, et incipio ex uno Graeco uenit, quod est ἄρχομαι. |
14 | onus iumentorum, sarcina est hominum. |
15 | optumates, qui Graece dicuntur πρωτοπολῖται, pluraliter solum proferuntur. |
16 | oblitus nostri, non nos; ueteres tamen et hoc modo dixerunt. |
17 | oliua arbor est, olea fetus, oleum liquor. |
18 | odi, odisti, odit, odimus, odistis, oderunt: et praesenti tempore et praeterito perfecto sic declinatur. |
19 | ideo defectiuum dicitur. |