monumenta.ch > Beda Venerabilis > {m}
Beda, De orthographia, {l} <<<     >>> {n}

Beda Venerabilis, De orthographia, {m}

1 margarita femino genere et margaritum neutro dicendum.
2 in prouerbiis, inauris aurea et margaritum fulgens.
3 malogranatum et malum granatum consuete dicimus, et utroque modo declinantur; hoc malogranatum, huius malogranati, et haec malogranata, horum malogranatorum, his malogranatis, et cetera; et rursum hoc malum granatum, huius mali granati, et haec mala granata, horum malorum granatorum, et cetera.
4 miseret me senis, et misereor senis, et miseror senem.
5 misertus pauperis per genetiuum, miseratus pauperem per accusatiuum.
6 misereor autem compatior significat.
7 denique Graece dicitur συμπάσχω.
8 mereo honorem et mereor, et miles meret stipendium.
9 memini et memor sum honoris et honorem.
10 maritima sunt loca mari uicina, marina nauis uel belua.
11 metu tui et tuo.
12 materies artificiorum est, materia consiliorum.
13 alii contra referunt materiem esse animi, materiam arboris; materiem qualitatem ingenii, materiam fabris aptam.
14 mas in positione; masculus in diminutione, non mascellus, ut quidam.
15 muscus, herba quae in parietibus uel in corticibus arborum haeret, singulariter tantum effertur; memoria, malitia, murmur, similiter.
16 minae, manubiae, moenia, mapalia, quae sunt casae Afrorum, pluralia semper.
17 mare pluralem numerum non habet nisi tantum maria.
18 mel et mulsum et muria (id est, garos), et cetera liquida pretiosa tantum singularia, quamuis mella et uina legamus.
19 mature, maturius, maturissime dicendum; inuenimus tamen apud auctores etiam maturrime dictum.
20 munio munis perfectum facit munii et muniui.
21 memini, meministi, meminit, meminimus, meministis, meminerunt; et praesenti tempore et praeterito perfecto uno eodemque modo declinatur.
22 ideo corruptum siue defectiuum uocatur.
23 mulceo et mulgeo in unum perfectum ueniunt, mulsi.
24 maiestas cum scribis aut dicis, s secundae syllabae complicari debet.
25 sic in similibus.
26 miramur opera, admiramur uirtutes.
27 minores esse res aliquas aut homines dicimus; minoris emptum aut aestimatum quippiam recte scribimus.
28 memini me facere dicere debemus, non memini me fecisse; nam memini sermo est totus praeteriti temporis, qui ante actam rem in praesens reuocat, et si dixeris, memini me fecisse, duo praeterita simul iungis.
29 Virgilius uno tantum loco: namque sub Oebaliae memini me turribus altis Corycium uidisse senem.
30 quod poetae pro necessitate metri usurpare licuit.
31 meracam potionem dicimus quae merum aliunde recepit; merosum autem uinum appellamus.
32 muliebre dicitur a mulieribus aliquid factum; mulierarium per mulieres ordinatum et per uiros gestum.
33 merula non merulus dicendum.
34 Matthaeus et Matthias per duo t scribenda, quia Graeci per t et θ scribunt.
35 maestum animo, tristem aspectu dicimus.
36 malus (nauis) masculinum; malus (arbor frugifera) femininum est.
37 mendum neutraliter.
38 Varro in admirandis dixit, magnum mendum; sed Ouidius feminine, nocte latent mendae.
39 item: eximet ipse dies omnis e corpore mendas.
40 ergo mendum in mendacii significatione dicitur, menda in culpa operis uel corporis.
41 munificus est tamquam beneficus et maleficus; munifex autem tamquam opifex et artifex.
42 itaque munificus munera largitur; munifex autem munere fungitur.
43 morticina non dicuntur nisi mortuorum; mortalia uero etiam uiuentium corporum nomen est.
Beda Venerabilis HOME

csg249.20

Beda, De orthographia, {l} <<<     >>> {n}
monumenta.ch > Beda Venerabilis > {m}

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik