Beda Venerabilis, De orthographia, {l}
1 | large et largiter: Iulius Modestus utrumque recte dici ait, sed large esse qualitatis, largiter quantitatis. |
2 | libidinosus a libidine per b. |
3 | liuidus a liuore per u proferendus. |
4 | larba per b. |
5 | ludificor stultum et deludor, quod uenit ex uno Graeco ἐμπαίζω. |
6 | praeterito perfecto ludificatus sum, ueteres uero ludificaui dixerunt. |
7 | labium superius dicitur, labrum inferius; rostrum nonnisi quod incuruum est. |
8 | latere et absconsum esse aliquid dicimus et late patere. |
9 | Virgilius: et scuta latentia condunt. |
10 | lepus animal est, lepos iucunditas uoluptatis; unde et gratum aliquid lepidum dicimus. |
11 | limen aedium est, limes regionum. |
12 | largitas humanitatis est, largitio ambitionis. |
13 | ligat quis uinculo, legat testamento. |
14 | loqui hominis est, obloqui obtrectatoris, sicut obicit opponit; adloqui persuadentis hortantisque uel iubentis, eloqui oratoris. |
15 | Laurentius Caelius et talia plura, quae nominatiuum casum in ius habent, genetiuum singularem et nominatiuum pluralem in duplicem i mittunt, uocatiuum singularem in simplicem i, ut hic Laurentius Caelius, huius Laurentii Caelii, hi Laurentii Caelii, o Laurenti Caeli. |
16 | sic et hic filius, huius filii, hi filii, o fili. |
17 | aut certe uocatiuum in ie, ut hic impius, huius impii, o impie. |
18 | notandum sane in actibus apostolorum, ubi Cornelius uidit angelum dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli. |
19 | hic uocatiuus in Latino recte per simplicem i profertur, in Graeco autem per ie, Cornelie, scriptum est. |
20 | limus, lux, labes, letum, pluralem numerum non habent. |
21 | liberi, quando filios significant, et latebrae singularem non habent. |
22 | lac, liquamen, lenticula, lens, singularia semper. |
23 | locus singulariter masculinum, pluraliter haec loca. |
24 | luter Graecum masculini generis, Latinum labrum. |
25 | luceo et lugeo in eundem perfectum deueniunt, luxi. |
26 | libero te periculo, liberor molestia. |
27 | lino facit perfectum linui et liniui. |