monumenta.ch > Beda Venerabilis > {h}
Beda, De orthographia, {g} <<<     >>> {i}

Beda Venerabilis, De orthographia, {h}

1 hilarus facit pluralem hilari, hilaris pluralem hilares.
2 hospes et qui recipit et qui recipitur.
3 horrendum dicimus et despicabile aliquid et admirandum.
4 Virgilius: oculos horrenda in uirgine fixos.
5 herbidum locum dicimus in quo herba est, etiamsi aridus esse consueuerit; herbosum qui herbam facile generat, etiamsi ad tempus aridus sit.
6 haurio et haustus per aspirationem scribendum.
7 harena per adspirationem quia ab haerendo uel ab hauriendo aquam dicta est.
8 hebescit quia naturae usu tepescit; hebetescit qui amittit aciem.
9 hi pronomen plurale per unum i scribendum; his similiter per unum i.
10 holocaustoma numero singulari, holocaustomata plurali.
11 hamo, hamas, et nomen hamus cum adspiratione scribenda; sic et inhamo et perfectum inhamaui.
12 herbescit ager cum herbam generat, sicut adolescit et pubescit cum spicae proximant.
13 humilis et contrarius superbo dicitur, quod est uirtutis animi, et contrarius sublimi, quod est condicionis.
14 sed et locus humilior, qui inferius iacet, solet appellari.
15 humiliatus etiam in pressuris afflictus appellatur.
Beda Venerabilis HOME

csg249.15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik