Beda Venerabilis, De orthographia, {g}
1 | gula dicendum non gyla, quia y litteram nulla uox nostra adsciscit. |
2 | gobius piscis nonnumquam gobio legitur. |
3 | gaudium animi, laetitia et exultatio etiam uerborum atque membrorum. |
4 | gremium dicimus interius accinctae uestis secretum; sinum exterius sinuatae uestis receptaculum. |
5 | gluten neutro genere, glutinis, glutini; sed et glutinum Sallustius dicit, glutini, glutino. |
6 | git monoptoton et pluralem numerum non habet. |
7 | est autem neutri generis et per omnes casus declinatur. |
8 | gracilis gracillimus, non gracilissimus. |
9 | gaudeo gaudes perfectum habet gauisus sum. |