Beda Venerabilis, De orthographia, {e}
1 | egeo uictus et uictum et uictu. |
2 | eripio flammae hominem. |
3 | egredior domo et ciuitate. |
4 | error est rei uitium, ut amor, dolor; erratio certae uiae; erratrix personam respicit, ut uenatrix; erratica hedera, uitis. |
5 | eloquentia et eligantia singularia semper. |
6 | exuuia, exequiae, excubiae, quae Graece νυκτοφυλάκια dicuntur, exta quoque tantum pluralia. |
7 | emporia feminino genere et est Graecum; Latine mercatus. |
8 | emolumentum per e simplicem scribendum; aemulatio per ae diphthongon. |
9 | equo sedeo datiuo casu et ablatiuo sine praepositione dicendum; et equum sedeo accusatiuo, et in equo et super equum similiter. |
10 | emanat fons siue terra aquam, id est gignit et producit; et emanat aqua de terra siue fonte, id est profluit. |
11 | Gregorius: qui locus a Romana urbe quadraginta fere milibus distans frigidas atque perspicuas emanat aquas. |
12 | et iterum: de eodem sepulchro illius fraglantia suauitatis emanauit. |
13 | exprobrat qui commemorat quae praestitit; obprobrat qui obprobrium obiectat, hoc est uitium. |
14 | expectatur uenturus; spectatur qui uidetur uel probatur. |
15 | exercitus laboribus, exercitatus studiis. |
16 | exstruere est in altum struere; instruere aciem uel actionem; adstruere adfirmare; construere in struendo coniungere; substruere re aliqua supra posita subter struere. |
17 | excubiae per b, exuuiae per u scribendae. |
18 | eorundem et earundem per n exprimenda, non per m. |