monumenta.ch > Beda Venerabilis > {d}
Beda, De orthographia, {c} <<<     >>> {e}

Beda Venerabilis, De orthographia, {d}

1 dilibuit unguento, non delibuit.
2 disertus orator est; desertus derelictus.
3 delator qui defert ad accusandum; dilator qui differt ad proferendum.
4 deluit purgat; diluit temperat.
5 deduco de amico producendo; diduco autem est distraho.
6 dimidiatum calicem bibi, non dimidium dicere debemus; non enim ipsum uas bibis sed quod intra uas est.
7 donamus et illud quod damus et illum cui damus.
8 delictum peccatum aliquod dicimus; delectum militiae aut alicuius examinis electionem appellabimus.
9 nam et diligi affectionis est, deligi iudicii.
10 daemon per diphthongon notandus; Deus per e solam.
11 damnatus et addictus et absolutus: Virgilius, quem damnet labor id est, uirtus sua absoluat aut uictorem faciat.
12 dolium per i scribendum, non doleum per e.
13 dilectio et diligo per i et quae declinantur siue deriuantur ex his; delectatio et delector et quae declinantur ex eis per e scribenda.
14 domuncula conclauium, domus domicilium, nidum auis.
15 descendo montes dicere potes, id est, per montes uel in montes; descendo scalas aut piscinam, id est per scalas et per piscinam.
16 degredior monte dicimus recte et significamus de monte.
17 discrucior et crucior animi et animo et animum.
18 decus honoris, decor formae est.
19 deliciae et diuitiae non habent numerum singularem.
20 denarius Latine masculini generis est; denarion Graece neutri.
21 dialogos Graece; disputatio Latine.
22 drama Graece neutri generis; Latine fabula.
23 defunctus cum scripto diuiditur, c sequenti syllabae iugenda.
24 didymus, id est geminus, prima syllaba per i, secunda per y scribitur.
25 deliramentum, non deleramentum, quia a uerbo liro, id est sulco, originem trahit; et sicut boues, cum a recto sulcandi actu declinant, delirare dicuntur, sic et homines qui de bonis ad mala corda diuertunt.
26 diluculum, non deluculum, quia modicam diei lucem ostendit.
27 desiderium est rerum absentium et nondum adeptarum, concupiscentia utrorumque; concupiscuntur enim quae habentur et quae non habentur.
28 nam concupiscendo fruitur homo rebus quas habet; desiderando autem absentia concupiscit.
29 dito et diuito idem et locupleto, Graece πλουτίζω.
30 decurio decuraui et decumo decumaui unum est, Graece δεκατῶ.
31 dimittere est derelinquere; demittere deorsum mittere, uelut, quis demisit lapidem angularem eius? dominor tui et dominor tibi.
32 dogmata Graece; Latine decreta.
33 dogmatizo, decerno, siue censeo.
34 dum coniunctio aliquando indicatiuum uerbum trahit: Gregorius, ne scientia, dum nouit et non diligit, inflet, ut, dum intuetur quod illa aliquando non habuit, temperet dolorem, quod amisit.
35 doleo uicem tui et tuam et doleo tibi: Gregorius papa de Benedicto patre, cum persecutorem suum amaret, magis illi quam sibi doluit.
36 dum coniunctio aliquando modum coniunctiuum, aliquando trahit indicatiuum, ut dum anxiaretur cor meum, et, dum dicitur mihi cotidie: ubi est deus tuus?.
37 et beatus papa Gregorius, amici ergo beati Iob, dum percussionum genera distinguere nesciunt, percussum pro culpa crediderunt.
38 item aliquotiens dum ut significat, ut poeta: Tityre, dum redeo, breuis est uia, pasce capellas.
39 desperatus per e scribendum, dispersus per i.
40 discedo per i, descendo per e.
41 diastole Graece, Latine interdictum.
42 est autem nota ad pedem litterae posita, quae male coniuncta separet, ne puer legens erret, ut: liber a, per, uit reos mouit uestigia campos.
43 domus ablatiuum casum dupliciter effert, et in o uidelicet et in u.
44 sed a domo genetiuus pluralis fit domorum, a domu domuum.
Beda Venerabilis HOME

csg249.9

Beda, De orthographia, {c} <<<     >>> {e}
monumenta.ch > Beda Venerabilis > {d}

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik