Beda Venerabilis, De orthographia, {c}
1 | Cana et Simon Cananaeus per simplicem c; Chanaan et mulier Chananaea adspiratione addita. |
2 | cynomia per y scripta caninam muscam significat, synos enim Graece canis dicitur; coenomia per diphthongon oe communem muscam; coenon enim Graece commune est, unde coenobium a communi uita nomen accepit. |
3 | quod in exodo et in psalterio in primis translatum esse arbitramur, ut omnis generis musca significaretur; sed similitudine soni per incuriam contigisse ut cynomia pro coenomia scriberetur. |
4 | coitus generaliter omnis coeuntia siue itineris siue concordiae siue conubiorum. |
5 | carduus trium syllabarum est, ut arduus, fatuus, mortuus, ideoque similiter declinandum est: huius cardui, huic carduo, et hunc carduum, pluraliter hi cardui, carduorum, carduis. |
6 | cubicularius custos cubiculi; cubicularis uero lectus cubiculo aptus, ut caligarius artifex, caligaris clauus. |
7 | clunes feminino genere dixit Melissus, sed Verrius Flaccus masculino genere dici probat. |
8 | commodamus amico pro tempore equum, uestem, seruum hanc ipsam rem quam dedimus recepturi; mutuo damus pecuniam, triticum, uinum, et his similia, quae mutata recipi necesse est. |
9 | canities, non canitia, dicenda. |
10 | camara dicitur, ut Verrius Flaccus adfirmat, non camera per e. sed Lucretius, cameris ex teretibus dicendo, etiam cameram dici posse ostendit. |
11 | curriculus masculine diminutio est currus; curriculum autem neutraliter spatium ad currendum aptum uel ipsum currendi officium. |
12 | clipeus masculino genere in significatione scuti ponitur; neutro autem genere imaginem significat. |
13 | sed auctoritas utrumque uariat. |
14 | caseus masculini generis est, sed Pomponius neutraliter dixit, caseum molle. |
15 | cuspis cuspidis, non cuspes. |
16 | capparim feminino genere dixit Varro; nam et Graece feminino dicitur ἡ κάππαρις. |
17 | cassidem dicimus nos ab eo quod est haec cassis, sed multi cassidam dicunt, ut et Propertius: aurea cui postquam nudauit cassida frontem, et Virgilius, aurea uati cassida. |
18 | capo nunc, sed Varro, de sermone Latino, ait: ex gallo gallinaceo castrato fit capus. |
19 | cingula hominum generis neutri est; nam et animalium genere feminino has cingulas dicimus. |
20 | capax qui facile capit; capabilis qui facile capitur. |
21 | collocat per l scribendum, non conlocat per n. |
22 | calumnia est crimen falsum, cum nobis aduersarius aut malum quod non fecimus obicit aut bonum quod fecisse probamur in contrarium interpretari conatur. |
23 | consulo tibi, prospicio, prouideo ex uno Graeco ueniunt, quod est προνοῶ σου. |
24 | contemno hostem, despicio, sperno, aspernor ex uno Graeco ueniunt, quod est καταφρονῶ. |
25 | commeio lectum est et permeio; commixi et permixi. |
26 | comitor amicum et amicis. |
27 | Corinthium ciuem dicimus, Corinthiacum uas. |
28 | comminus gladiis pugnamus; eminus iaculis, quia illud a manibus non recedit, hoc e manibus emittitur. |
29 | clipeum armorum; clupeum imaginis est. |
30 | cadit quis etiam in plano; decidit ex alto. |
31 | caerulus naturae color est, caeruleus fingitur; ita alterum est, alterum fit. |
32 | claritas tam luminis est quam perspicuitatis; claritudo generis. |
33 | prior itaque splendoris, posterior nobilitatis est. |
34 | cruciatus est dolor corporis, uel cum homo ab altero cruciatur; cruciamentum quod cruciat. |
35 | cerno et cresco in eundem perfectum cadunt, creui. |
36 | caedo cecidi per ae diphthongon: caeditur et tilia ante iugo leuis Virgilius; cedo cessi per e simplicem. |
37 | cupio cupiui facit et cupii: Cicero in pro Cluentio, et filium et hunc cum maxime filium interfectum cupit pro cupiuit. |
38 | calumnior innocenti, non innocentem; tametsi quidam interpretum Graecam locutionem secuti accusatiuum posuerint dicentes, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos cur aduerbium saepius indicatiuum uerbum trahit: Gregorius, discutiendum est cur quadam die factum aliquid coram domino dicitur. |
39 | clauus singulariter, quae est purpurata uestis, et declinatur genere feminino. |
40 | callum quoque et caenum et crocum neutro, sed Virgilius masculino, crocumque rubentem. |
41 | cani, cancelli, et casses singularem numerum non habent (casses autem retia dicuntur). |
42 | caulae similiter, caerimoniae, cunae, et compedes, et in neutro genere castra, cibaria, crepundia, cunabula. |
43 | cruor pluralem non habet: Virgilius plurali cruores, atque atros siccabat ueste cruores. |
44 | contagium et contagia neutro genere dicenda; et haec contagio feminino. |
45 | comoedia carmina quae in conuiuiis canuntur, quia comessatio Graece κῶμος dicitur. |
46 | cartallos Graece, Latine fiscella. |
47 | calamos Graece, Latine arundo. |
48 | canon Graece, Latine regula. |
49 | cados Graece, Latine situla. |
50 | cunabula sunt panni infantiae, sed Iohannes Constantinopolitanus episcopus scribit Lazarum in monumento cunabulis inuolutum. |
51 | cantator et cantatrix a uerbo canto, et cantor atque cantrix a uerbo cano, recte dicitur. |
52 | comburo per m scribendum, non per n; comparo similiter et compono ceteraque huiusmodi. |
53 | conspectus, cum in scriptura diuidendum est, c sequenti syllabae iungis. |
54 | complaceo, non conplaceo; commoratus, non conmoratus; comprehendo per m. |
55 | camelus per unum l scribendum. |
56 | commodat et commendat per m; computrescit per m; complures per m. |
57 | columna cum scripto diuidenda est, m sequenti syllabae nectis; calumnia similiter. |
58 | celo celas (id est, abscondo) per simplicem e scribendum; caelo caelas, cum picturam significat, per diphthongon ae proferendum. |
59 | unde caelum melius intellegitur dictum ab eo quod caelati instar multifaria sit siderum uarietate depictum quam quod inuisibilia et incerta mortalibus celet arcana. |
60 | cantarus animal est; cantarum camara domus. |
61 | clamo clamoris simplicis est; conclamo simul cum multis. |
62 | est etiam acclamo, cum falso aliquem accuso, sicut Cicero, de Prasio, solis innocens acclamationibus punitus est; reclamo, aliquem exeuntem uocitans; inclamo et succlamo, murmurandi est; proclamo, laudandi uel deprecandi exaltatio; declamo, rhetorizandi; exclamo, quando pro uiribus uocem eleuo. |
63 | curro hoc tantum significat, quod in itinere positus nullam facio comperendinationem; curso autem, paulo citius aliqua necessitate extorquente festinare cogor; cursito uero, quando hoste me insequente fugio. |
64 | circa ad uisibilem materiam uel locum pertinet; erga autem ad animum spectat, maxime cum aliquem propensiorem affectum gerat proximorum. |
65 | circa ad tempus refertur, circiter ad numerum. |
66 | carcer ubi homines coercentur singulariter semper; carcares unde currus effunduntur pluraliter dicuntur, utrumque masculine. |
67 | cepit de capiendo scribimus; coepit de incipiendo. |
68 | coepta per diphthongon; incepta per simplicem e. |
69 | columbae quae mansuefieri possunt et domibus adsuescere; palumbes ferae et saxis siluisque inhabitantes. |
70 | conscribere est multa simul scribere; exscribere quod alibi scriptum sit transferre; transcribere, cum ius nostrum in alium transit; inscribere accusationis est; adscribere adsignationis; describere dictionis uel ordinationis. |
71 | consuescimus bona; insuescimus mala; adsuescimus utraque. |
72 | crassari corporis est et saginae; grassari animi et crudelitatis. |