Beda Venerabilis, De orthographia, {b}
1 | Belzebub, non Belzebul aut Belzebud. |
2 | Belial, non Beliar. |
3 | byrsa Graece, Latine corium. |
4 | bellus bellissimus comparatiuum non habet, sed pro eo dicendum magis bellus et e contrario minus bellus, id est minus pulcher. |
5 | bucina est qua signum dat bucinator; bucinus ipse canor ex hac editus. |
6 | bucina pastoralis est et cornu recuruo fit, unde et ceratinia Graece uocatur. |
7 | tuba autem de aere uel argento efficitur et sollemnitatibus concrepat. |
8 | baptismus baptismi genere masculino, et baptisma baptismatis neutro, et baptismum baptismi aeque neutro. |
9 | barbam hominis, barbas pecudum dicimus. |
10 | buxus arbor erit, buxum materia ipsa. |
11 | balneum ueteres dixerunt siue balineum, nihil enim differt; sed in priuatis. |
12 | publicis autem feminini generis, et quidem numero semper plurali frequenter balneas. |
13 | baluae, id est thyrae, per b incipiant. |
14 | baratrum singulariter tantum effertur. |
15 | sic autem uocabant gentiles locum apud inferos. |
16 | blanditiae et bigae, sicut et trigae et quadrigae, pluraliter tantum. |
17 | sed in nostrorum litteris scriptorum et bigam et quadrigam. |