Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 2, II. de tropis
1 | tropus est dictio translata a propria significatione ad non propriam similitudinem ornatus necessitatisue causa. |
2 | sunt autem tropi, qui Latine modi uel mores interpretari possunt, tridecim: metafora, catachresis, metalempsis, metonomia, antonomasia, epitheton, synecdoche, onomatopeia, perifrasis, hyperbaton, hyperbole, allegoria, homoeosis. |
3 | metafora est rerum uerborumque translatio, haec fit modis quattuor: ab animali ad animale, ab inanimali ad inanimale, ab animali ad inanimale, ab inanimali ad animale. |
4 | ergo ab animali ad animale, ut: quare fremuerunt gentes?. |
5 | et: dominus, qui eripuit me de manu leonis et de manu ursi. |
6 | et: si sumpsero pennas meas ante lucem. |
7 | nam et homines et bestiae et uolucres animam habent. |
8 | ab inanimali ad inanimale, ut: aperi, Libane, portas tuas. |
9 | et: qui perambulant semitas maris. |
10 | translatio est enim a ciuitate ad montem et a terra ad mare, quorum nulla animam habent. |
11 | ab animali ad inanimale, ut: exsiccatus est uertex Carmeli. |
12 | homines enim, non montes uerticem habent. |
13 | ab inanimali ad animale, ut: auferam a uobis cor lapideum. |
14 | non enim lapis, sed populus animam habet. |
15 | hic tropus et ad deum fit multifarie. |
16 | a uolucribus, ut: sub umbra alarum tuarum protege me. |
17 | a feris, ut: dominus de Sion rugiet. |
18 | a membris humanis, ut: quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderauit?. |
19 | ab homine interiori, ut: inueni Dauid filium Iesse, uirum secundum cor meum. |
20 | a motibus mentis humanae, ut: tunc loquetur ad eos in ira sua. |
21 | et: paenitet me fecisse hominem. |
22 | et: zelatus sum Sion zelo magno. |
23 | et innumera huiusmodi. |
24 | a rebus insensibilibus, ut: ecce ego stridebo super uos, sicut stridet plaustrum onustum foeno. |
25 | qui uidelicet tropus et in communi locutione usitatissimus est, ut cum dicimus, fluctuare segetes, gemmare uites, floridam iuuentutem, et lacteam canitiem. |
26 | catachresis est abusio nominis aut uerbi ad significandam rem quae propria appellatione deficit, ut: pones uectes in quattuor angulis mensae per singulos pedes. |
27 | et: sextum sagum in fronte tecti duplices. |
28 | et: ibi confringet cornua arcuum. |
29 | et: labium calicis et repandi lilii. |
30 | haec eo a metafora differt quod illa uocabulum habenti largitur aliud, haec quia non habet proprium, alieno utitur. |
31 | pedes quippe et frons et cornu et labium hominum tantum sunt et animantium, non etiam rerum insensibilium. |
32 | quae nomina si scriptura praefatis rebus non inposuisset, quid proprium his diceret non haberet. |
33 | ad hunc tropum pertinet quod scriptum est: est autem Hierosolimis probatica piscina. |
34 | a piscibus enim uocabulum accepit aqua, quae nequaquam propter pisces, sed ad lauandas, ut ferunt, hostias collecta est, unde et probatica cognomen sortita est. |
35 | metalempsis est dictio gradatim pergens ad id quod ostendit, et ab eo quod praecedit id quod sequitur insinuans, ut: labores fructuum tuorum manducabis. |
36 | labores enim posuit pro his quae laborando adquiruntur bonis. |
37 | metonomia est quaedam ueluti transnominatio. |
38 | huius multae sunt species. |
39 | aut enim per id quod continet id quod continetur ostendit, ut: effundens hydriam in canalibus. |
40 | aut contra, ut: accipe litteras tuas. |
41 | neque enim hydria effundebatur, sed quod in ea continebatur, nec litterae in manus, sed carta quae litteras continet adsumitur. |
42 | et iterum: et dimittite eam et uadat et aspicietis. |
43 | non enim arca, sed plaustrum quo continebatur arca, uel boues qui ducebant plaustrum, ire poterant. |
44 | haec et per efficientem id quod fit, et econtra per hoc quod fit efficientem saepe designat. |
45 | antonomasia est significatio uice nominis posita: ex accidentibus uidelicet propriam significat personam. |
46 | quae fit tribus modis: ab animo, a corpore, extrinsecus. |
47 | ab animo, ut: numquid non tu percussisti superbum?. |
48 | a corpore, ut: uir spurius altitudinis sex cubitorum et palmo, ab elatione enim animi diabolus, a quantitate corporis gigans significatur. |
49 | extrinsecus quae sumuntur in plures species diuiduntur. |
50 | descendunt enim a genere, ut: numquid omnibus uobis dabit filius Isai agrum?. |
51 | a loco, ut: auctorem seditionis sectae Nazarenorum. |
52 | ab actu, ut: qui autem tradidit illum dedit eis signum. |
53 | ab euentu, ut: discipulus ille quem diligebat Iesus. |
54 | per hunc tropum aliquoties et dominus ipse demonstratur. |
55 | a genere, ut: osanna filio Dauid. |
56 | a loco, ut: qui sedes super Cherubin, appare. |
57 | ab actu, ut: peccaui, quid faciam tibi, o custos hominum?. |
58 | epitheton est praeposita dictio proprio nomini. |
59 | nam antonomasia uicem nominis sustinet, epitheton numquam sine nomine fit, ut: dilectus deo et hominibus Moyses. |
60 | et: misericors et miserator dominus. |
61 | et: iustum Loth oppressum. |
62 | fit etiam epitheton modis tribus: ab animo, a corpore, extrinsecus. |
63 | his duobus tropis uel uituperamus aliquem uel ostendimus uel ornamus. |
64 | synecdoche est significatio pleni intellectus capax, cum plus minusue pronuntiat. |
65 | aut enim totum a parte ostendit, ut: uerbum caro factum est. |
66 | et: eramus uero in naui uniuersae animae CCLXXVI. |
67 | aut contra, ut: ibi ergo propter parasceuen Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. |
68 | onomatopeia est nomen de sono factum, ut: cymbalum tinniens. et: clangor tubarum. |
69 | et: stridebant cardines templi. |
70 | ad hunc tropum pertinere quidam asseuerant fremitus leonum, balatus pecorum, rugitus asinorum, sibilos serpentium, porcorum stridores et suricum, ceterorumque uocem confusam animantium, quae et ipsa scripturis sanctis saepius indita reperitur, ut: rugitus leonis et uox leaenae. |
71 | et: feruens et fremens sorbet terram. |
72 | perifrasis est circumlocutio, quae fit ut aut breuitatem splendide describat et producat aut foeditatem circuitu euitet. |
73 | splendide producta breuitas, ut: scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, quod aedificationem ex deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis. |
74 | foeditatem circuitu euitans, ut: nam feminae eorum inmutauerunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. |
75 | similiter autem et masculi, et cetera. |
76 | hyperbaton est transcensio quaedam uerborum ordinem turbans, cuius species sunt quinque: hysterologia, anastrophe, parenthesis, tmesis, synchisis. |
77 | hysterologia uel hysteroproteron est, sententiae cum uerbis ordo mutatus, ut: hic accipiet benedictionem a domino, et misericordiam a deo salutari suo. |
78 | prius enim dominus miserando iustificat impium et sic benedicendo coronat iustum. |
79 | anastrophe est uerborum tantum ordo praeposterus, ut: quamobrem ego deprecabor dominum pro ob quam rem. |
80 | parenthesis est interposita ratiocinatio diuisae sententiae, ut: cum uidissent gratiam quae data est mihi (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes), Iacobus, Cephas, et Iohannes dextras dederunt mihi et Barnabae societatis. |
81 | tmesis est unius conpositi aut simplicis uerbi sectio, una dictione uel pluribus interiectis. |
82 | quae species non facile in scripturis sanctis, quae ex Herbraeo uel Graeco sermone translatae sunt, potest inueniri. |
83 | est autem huiusmodi: Hiero quem genuit solymis, Dauitica proles, hoc est, Hierosolymis. |
84 | synchisis est hyperbaton ex omni parte confusum, ut: si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius, et cetera usque, niue dealbabuntur in Selmon. |
85 | prius enim hic, ut Augustinus ait, quaerendus est ordo uerborum, quomodo finiatur sententia; quae utique pendet, cum dicitur: si dormiatis. |
86 | deinde {quod ait: pennae columbae deargentatae, utrum singulari numero intellegendum est huius pennae, an plurali hae pennae. |
87 | sed singularem numerum Graecus excludit, ubi omnino pluraliter hoc positum legitur. sed adhuc} incertum est utrum hae pennae, an o uos pennae, ut ad ipsas pennas loqui uideatur. |
88 | utrum ergo uerbis quae praecesserunt finiatur ista sententia, ut ordo sit: dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtute multa, si dormiatis inter medios cleros, o uos pennae columbae deargentatae, an his quae sequuntur, ut ordo sit: si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae niue dealbabuntur in Selmon, id est, ipsae pennae dealbabuntur, si dormiatis inter medios cleros, ut illis hoc dicere intellegatur, qui speciei domus tamquam spolia diuiduntur, id est, si dormiatis inter medios cleros, o uos qui diuidimini speciei domus per manifestationem spiritus ad utilitatem, ut alii quidem detur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alii fides, alii genera curationum in eodem spiritu, et cetera; si ergo uos dormiatis inter medios cleros, tunc pennae columbae deargentatae niue dealbabuntur in Selmon. |
89 | potest et sic intellegi: si uos, pennae columbae deargentatae, dormiatis inter medios cleros, niue dealbabuntur in Selmon, ut subintellegantur homines, qui per gratiam remissionem accipiunt peccatorum. |
90 | unde etiam de ipsa ecclesia dicitur in cantico canticorum: quae est ista quae ascendit dealbata?. |
91 | promissio quippe dei tenetur per prophetam dicentis: si fuerint peccata uestra tamquam Foenicium, sicut niuem dealbabo. |
92 | potest et sic intellegi, ut in eo quod dictum est: pennae columbae deargentatae, subaudiatur eritis, ut iste sit sensus: uos qui tamquam spolia speciei domus diuidimini, si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae eritis, id est, in altiora eleuabimini, conpagini tamen ecclesiae cohaerentes. |
93 | nullam quippe aliam melius hic intellegi puto columbam deargentatam quam illam de qua dictum est: una est columba mea. |
94 | deargentata est autem, quia diuinis eloquiis erudita; eloquia namque domini alio loco dicuntur argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum. |
95 | magnum itaque aliquod bonum est dormire inter medios cleros, quae nonnulli duo testamenta esse uoluerunt, ut dormire sit inter medios cleros in eorum testamentorum auctoritate requiescere, id est, utriusque testamenti testimoniis adquiescere, ut quando aliquid ex his profertur et probatur, omnis intentio pacifica quiete finiatur. |
96 | hyperbole est dictio fidem excedens augendi minuendiue causa. |
97 | augendi, ut: aquilis uelociores, leonibus fortiores. |
98 | minuendi, ut: terrebit te sonitus folii uolantis. |
99 | et: denigrata est super carbonem facies eorum. |
100 | allegoria est tropus quo aliud significatur quam dicitur, ut: leuate oculos uestros et uidete regiones, quia albae sunt iam ad messem. |
101 | hoc est, intellegite quia populi iam parati sunt ad credendum. |
102 | huius species multae sunt, ex quibus eminent septem: ironia, antifrasis, enigma, charientismos, paroemia, sarcasmos, astimos. |
103 | ironia est tropus per contrarium quod conatur ostendens, ut: clamate uoce maiore; deus est enim Baal et forsitan loquitur et in diuersorio est, aut dormit ut excitetur. |
104 | hanc enim nisi grauitas pronuntiationis adiuuerit, confiteri uidebitur quod negare contendit. |
105 | antifrasis est unius uerbi ironia, ut: amice, ad quod uenisti?. |
106 | inter ironiam autem et antifrasin hoc distat quod ironia pronuntiatione sola indicat quod intellegi uult; antifrasis uero non uoce pronuntiantis significat contrarium, sed suis tantum uerbis, quorum est origo contraria. |
107 | enigma est obscura sententia per occultam similitudinem rerum, ut: pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in specie auri, cum significet eloquia scripturae spiritalis diuino lumine plena, sensum uero eius interiorem maiori caelestis sapientiae gratia refulgentem, uel certe uitam sanctae ecclesiae praesentem, uirtutum pennis gaudentem, futuram autem, quae in caelis est, aeterna cum domino claritate fruituram. |
108 | charientismos est tropus quo dura dictu gratius proferuntur, ut: nonne pro Rachel seruiui tibi? quare inposuisti mihi?. |
109 | uno enim leuissimo inpositionis uerbo iniuriam quam patiebatur grauissimam temperantius loquens signauit. |
110 | paroemia est adcommodatum rebus temporibusque prouerbium, ut: canis reuersus ad uomitum suum. |
111 | et: num et Saul inter prophetas?. |
112 | quorum uno, cum quemlibet post actam paenitentiam ad uitia relabi, altero tunc utimur, cum indoctum quemque officium docendi assumere uel aliud quid artis, quam non didicit, sibimet usurpare uiderimus. |
113 | hic tropus adeo late patet, ut liber Salomonis, quem nos secundum Hebraeos parabolas dicimus, apud Graecos ex eo nomen paroemiarum, hoc est, prouerbiorum, acceperit. |
114 | sarcasmos est plena odio atque hostilis inrisio, ut: alios saluos fecit, se ipsum non potest saluum facere; si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. |
115 | astismos est tropus multiplex numerosaeque uirtutis. |
116 | namque astismos putatur dictum omne quod simplicitate rustica caret et faceta satis urbanitate expolitum est, ut: utinam abscidantur qui uos conturbant. |
117 | notandum sane quod allegoria aliquando factis, aliquando uerbis tantummodo fit. |
118 | factis quidem, ut: scriptum est quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. |
119 | quae sunt duo testamenta, ut apostolus exponit. |
120 | uerbis autem solummodo, ut: egredietur uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. |
121 | quo significatur de stirpe Dauid per Mariam uirginem dominum saluatorem fuisse nasciturum. |
122 | aliquando factis simul et uerbis una eademque res allegorice significatur. |
123 | factis quidem, ut: uendiderunt Ioseph Ismahelitis XX argenteis; uerbis uero, ut: appenderunt mercedem meam XXX argenteos. |
124 | item factis, ut: erat autem Dauid rufus et pulcher aspectu, et unxit eum Samuhel in medio fratrum suorum; uerbis, ut: dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex milibus. |
125 | quod utrumque mystice significat mediatorem dei et hominum decorum quidem sapientia et uirtute, sed sui fuisse sanguinis effusione roseum, eundemque unctum a deo patre oleo laetitiae prae consortibus suis. |
126 | item allegoria uerbi siue operis aliquando historicam rem, aliquando typicam, aliquando tropologicam, id est, moralem rationem, aliquando anagogen, hoc est, sensum ad superiora ducentem figurate denuntiat. |
127 | per historiam namque historia figuratur, cum factura primorum sex siue septem dierum totidem saeculi huius conparatur aetatibus. |
128 | per uerbum historia, dum hoc quod dicit Iacob patriarcha: catulus leonis Iuda; ad praedam, fili mi, ascendisti, et cetera, de regno ac uictoriis Dauid intellegitur. |
129 | per uerbum spiritalis de Cristo siue ecclesia sensus, cum idem sermo patriarchae de dominica passione ac resurrectione fideliter accipitur. |
130 | item allegoria facti tropologicam, hoc est, moralem perfectionem designat, ut tunica talaris et polymita, quam Iacob patriarcha filio suo Ioseph fecit, uariarum uirtutum gratiam, qua nos deus pater usque ad terminum uitae nostrae semper indui et praecepit et donat, insinuat. |
131 | allegoria uerbi eandem morum perfectionem, ut: sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes. |
132 | allegoria facti anagogicum, hoc est, ad superiora ducentem sensum exprimit, ut: septimus ab Adam Enoch translatus de mundo, sabbatum futurae beatitudinis, quae post opera bona saeculi huius, quod sex aetatibus peragitur, electis in fine seruatur, figurate praesignat. |
133 | allegoria uerbi eadem uitae caelestis gaudia demonstrat, ut: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae, quia ubi mediator dei et hominum est corpore, ibi nimirum et nunc subleuatae ad caelos animae et, celebrata gloria resurrectionis, colligentur etiam corpora iustorum. |
134 | nonnumquam in uno eodemque re uel uerbo historia simul et mysticus de Cristo siue ecclesia sensus et tropologia et anagoge figuraliter intimatur, ut: templum domini iuxta historiam domus quam fecit Salomon; iuxta allegoriam corpus dominicum de quo ait: soluite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, siue ecclesia eius, cui dicitur: templum enim dei sanctum est, quod estis uos; per tropologiam quisque fidelium, quibus dicitur: an nescitis quia corpora uestra templum est spiritus sancti qui in uobis est; per anagogen supernae gaudia mansionis, cui suspirabat qui ait: beati qui habitant in domo tua, domine; in saeculum saeculi laudabunt te. |
135 | simili modo quod dicitur: lauda, Hierusalem, dominum; lauda deum tuum, Sion. |
136 | quoniam confortauit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. |
137 | de ciuibus terrenae Hierusalem, de ecclesia Cristi, de anima quaque electa, de patria caelesti, iuxta historiam, iuxta allegoriam, iuxta tropologiam, iuxta anagogen recte potest accipi. |
138 | iuxta allegoriam de ecclesia diximus sequentes exemplum doctissimi tractatoris Gregorii, qui in libris moralibus ea, quae de Cristo siue ecclesia per figuram dicta siue facta interpretabatur, allegoriam proprie nuncupare solebat. |
139 | homoeosis est minus notae rei per similitudinem eius quae magis nota est demonstratio. |
140 | huius species sunt tres: icon, parabole, paradigma. |
141 | icon est personarum inter se uel eorum quae personis accidunt conparatio, ut: uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre. |
142 | et: neque nubunt neque ducunt uxores, neque enim ultra mori poterunt; aequales enim angelis sunt. |
143 | parabole est rerum genere dissimilium conparatio, ut: simile est regnum caelorum grano sinapis. |
144 | et: sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. |
145 | paradigma est praepositio exempli hortantis aut deterrentis. |
146 | hortantis, ut: Helias homo erat similis nobis passibilis, et orationem orauit ut non plueret super terram, et non pluit, et cetera. |
147 | et: respicite uolatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et pater uester caelestis pascit illa. |
148 | deterrentis, ut: in illa hora qui fuerit in tecto et uasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et qui in agro similiter non redeat retro. |
149 | memores estote uxoris Loth |