monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1
>>> Beda, De arte metrica Ed.2, 2, II. de tropis

Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 2, I. de schematibus

1 solet aliquoties in scripturis ordo uerborum causa decoris aliter quam uulgaris uia dicendi habet figuratus inueniri.
2 quod grammatici Graece schema uocant, nos habitum uel formam uel figuram recte nominamus, quia per hoc quodam modo uestitur et ornatur oratio.
3 solet iterum tropica locutio reperiri, quae fit translata dictione a propria significatione ad non propriam similitudinem necessitatis aut ornatus gratia.
4 et quidem gloriantur Graeci talium se figurarum siue troporum fuisse repertores.
5 sed ut cognoscas, dilectissime fili, cognoscant omnes qui haec legere uoluerint quia sancta scriptura ceteris omnibus scripturis non solum auctoritate, quia diuina est, uel utilitate, quia ad uitam ducit aeternam, sed et antiquitate et ipsa praeeminet positione dicendi, placuit mihi collectis de ipsa exemplis ostendere quia nihil huiusmodi schematum siue troporum ualent praetendere saecularis eloquentiae magistri, quod non in illa praecesserit.
6 sunt autem multae schematum species, sed eminentiores hae: prolempsis, zeugma, ypozeuxis, syllempsis, anadiplosis, anafora, epanalempsis, epizeuxis, paronomasia, schesis onomaton, paromoeon, omoeoteleuton, omoeoptoton, polyptoton, hirmos, polysindeton, dialyton.
7 prolempsis, id est, praeoccupatio siue praesumptio, dicitur figura, quando ea quae sequi debent anteponuntur, ut in psalmis: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion.
8 anteposuit eius et postea cuius, id est, domini.
9 et alibi: diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam miserunt sortem, pro diuident et mittent.
10 et Hiezechiel nihil anteponens ita incipit: et factum est in tricesimo anno.
11 sermonem coniunctionis posuit, nihil aliud ante cui hic subiungeretur praeponens.
12 zeugma, id est, coniunctio, dicitur figura, quando multa pendentia aut uno uerbo aut una sententia concluduntur.
13 uerbo, ut apostolus ait: omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis.
14 sententia autem, ut psalmista praeponens: qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam; qui loquitur ueritatem in corde suo, et cetera, ad ultimum ita concludit: qui facit haec non mouebitur in aeternum.
15 ypozeuxis est figura superiori contraria, ubi singula uerba uel sententiae singulis quibusque clausulis subiunguntur.
16 uerba, ut in psalmo: uirtutem terribiliorum tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt.
17 memoriam abundantiae suauitatis tuae eructuabunt, et iustitiam tuam exultabunt.
18 et apostolus, siue prophetiae 'inquit' euacuabuntur; siue linguae, cessabunt; siue scientia, destruetur.
19 sententiae, ut: si consistant aduersum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat in me proelium, in hoc ego sperabo.
20 syllempsis est, cum casus discrepantes in unam significantiam congregamus, ut: adtendite, populus meus, legem meam; inclinate aurem uestram.
21 et item: ad faciendam uindictam in nationibus, increpationes in populis.
22 quod enim ait, ad faciendam uindictam, singularis numeri est; quod addidit, increpationes, pluralis.
23 fit etiam syllempsis in sensu, id est, ubi pro multis unus uel pro uno multi ponuntur.
24 pro multis unus, ut: inmisit in eis muscam caninam et comedit eos; ranam, et exterminauit eos, cum non unam ad exterminandos Aegyptios muscam uel ranam, sed innumeras inmitteret.
25 item pro uno multi, ut: adstiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum.
26 reges enim pro Herode, principes pro Pilato positos apostoli intellexerunt.
27 lege actus eorum.
28 anadiplosis est congeminatio dictionis in ultima parte praecedentis uersus et prima sequentis, ut: stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem, Hierusalem, quae aedificatur ut ciuitas.
29 et Hieremias: me dereliquerunt fontem aquae uiuae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non ualent aquas.
30 anafora, id est, relatio, cum eadem dictio bis saepiusue per principia uersuum repetitur, ut: dominus inluminatio mea et salus mea, quem timebo? dominus defensor uitae meae.
31 et infra: si consistant aduersum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat in me proelium, in hoc ego sperabo.
32 fit autem anafora et in eodem per principia sensuum uersu, ut: uox domini in uirtute, uox domini in magnificentia, uox domini confringentis cedros.
33 quae figura in psalmis usitatissima est.
34 hanc quidam epanaforam uocant.
35 epanalempsis est sermonis in principio uersus positi in eiusdem fine repetitio, ut: gaudete in domino semper, iterum dico, gaudete.
36 et in psalmo: deus, quis similis erit tibi? ne taceas neque conpescaris, deus.
37 epizeuxis est eiusdem uerbi in eodem uersu sine aliqua dilatione geminatio, ut: consolamini, consolamini, populus meus, dicit deus uester.
38 et iterum: eleuare, eleuare, consurge Hierusalem.
39 et iterum: uiuens, uiuens ipse confitebitur tibi.
40 et in psalmo: dies diei eructuat uerbum.
41 alibi repetitio eiusdem sermonis palinlogiae optinet nomen.
42 paronamasia, id est, denominatio, dicitur, quoties dictio pene similis ponitur in significatione diuersa, mutata uidelicet littera uel syllaba, ut in psalmo XXI iuxta Hebraicam ueritatem: in te confisi sunt et non sunt confusi.
43 et apostolus: uidete malos operarios, uidete concisionem.
44 nos autem sumus circumcisio qui spiritu deo seruimus.
45 quam Esaias propheta figuram elegantissime in sua lingua confecit, ubi ait: expectaui ut faceret iudicium et ecce iniquitas, et iustitiam et ecce clamor.
46 Hebraice enim iudicium mesphat, iniquitas mesaphaa, iustitia sadaca, clamor appellatur suaca.
47 pulchre itaque, una uel addita uel mutata littera, sic uerborum similitudinem temperauit, ut pro mesphat diceret mesaphaa et pro sadaca poneret suaca.
48 schesis onomaton est multitudo nominum coniunctorum diuerso sono unam rem significantium, ut: uae genti peccatrici, populo graui iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis.
49 et in psalmo: peccauimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
50 paromoeon est, cum ab hisdem litteris diuersa uerba ponuntur.
51 quae nimirum figura, quia ad positionem litterarum pertinet, melius in ea lingua qua scriptura est edita requiritur.
52 habemus tamen nos et in translatione unde demus exemplum.
53 dictum est in psalmo: benediximus uos de domo domini; deus dominus et inluxit nobis.
54 et: ira illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae.
55 omoeoteleuton, id est, similis terminatio, dicitur, quoties media et postrema uersus siue sententiae simili syllaba finiuntur, ut ecclesiastes: melius est uidere quod cupias, quam desiderare quod nescias.
56 et iterum: melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.
57 hac figura et poetae et oratores saepe utuntur, poetae hoc modo: peruia diuisi patuerunt caerula ponti; oratores uero ita: beatus Iob deo soli sibique cognitus in tranquillitate ad nostram notitiam perducendus tactus est uerbere, ut odorem suarum uirium tanto latius spargeret, quanto more aromatum melius ex incensione flagraret.
58 quo schemate ipse, qui haec dixit, beatus papa Gregorius saepissime usus fuisse reperitur.
59 et huiusmodi orationes esse reor, quas Hieronimus concinnas rethorum declamationes appellat.
60 omoeoptoton est, cum in similes sonos exeunt dicta plurima, ut: cantate, exultate, et psallite.
61 et Hiezechiel: quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et paulo post, in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem, egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola leuantem oculos suos, abominationem facientem, ad usuram dantem et amplius accipientem; numquid uiuet? non uiuet.
62 polyptoton est, cum diuersis casibus uariatur oratio, ut apostolus: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum.
63 et in psalmo: niue dealbabuntur in Selmon.
64 montem dei, montem uberem; mons coagulatus, mons pinguis.
65 utquid suspicitis montes uberes? mons in quo beneplacitum est deo habitare in eo.
66 hirmos, id est, conuenientia, dicitur, quando series orationis tenorem suum usque ad ultimum seruat, nulla uidelicet alia uel causa uel persona mutata, ut in psalmo: deus, in nomine tuo saluum me fac, et cetera, usque dum ait, non proposuerunt deum ante conspectum suum.
67 orat enim propheta ut auxilio domini saluatoris ab hostium insecutione liberetur.
68 polysindeton est oratio multis nexa coniunctionibus, ut: dominus conseruet eum et uiuificet eum et beatum faciat eum et emundet in terra animam eius; et non tradat eum in manus inimici eius.
69 dialyton uel asindeton est figura superiori contraria, carens coniunctionibus, ut in psalmo: iubilate deo omnis terra, psalmum dicite nomini eius, date gloriam laudi eius.
70 dicite deo: quam terribilia sunt opera tua.
Beda Venerabilis HOME



>>> Beda, De arte metrica Ed.2, 2, II. de tropis
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik