Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, XXV. quod tria sint genera poematos
1 | sane quia multa disputauimus de poematibus et metris, commemorandum in calce quia poematos genera sunt tria. |
2 | aut enim actiuum uel imitatiuum est, quod Graeci dramaticon uel micticon appellant; aut enarratiuum, quod Graeci exegematicon uel apangelticon nuncupant; aut commune uel mixtum, quod Graeci coenon uel micton uocant. |
3 | dramaticon est uel actiuum in quo personae loquentes introducuntur sine poetae interlocutione, ut se habent tragoediae et fabulae (drama enim Latine fabula dicitur). |
4 | quo genere scripta est: quo te, Moeri, pedes? an, quo uia ducit, in urbem?. |
5 | quo apud nos genere cantica canticorum scripta sunt, ubi uox alternans Cristi et ecclesiae, tametsi non in hoc interloquente scriptore, manifesta reperitur. |
6 | exegematicon est uel enarratiuum in quo poeta ipse loquitur sine ullius interpositione personae, ut se habent tres libri georgici toti et prima pars quarti, item Lucretii carmina et his similia. |
7 | quo genere apud nos scriptae sunt parabolae Salomonis et ecclesiaste, quae in sua lingua, sicut et psalterium, metro constat esse conscripta. |
8 | coenon est uel micton in quo poeta ipse loquitur et personae loquentes introducuntur, ut sunt scripta Ilias et Odyssia Homeri et Aeneidos Virgilii et apud nos historia beati Iob, quamuis haec in sua lingua non tota poetico, sed partim rethorico, partim sit metrico uel rithmico scripta sermone. |
9 | haec tibi, dulcissime fili et conleuita Cuthberte, diligenter ex antiquorum opusculis scriptorum excerpere curaui, et quae sparsim reperta ipse diuturno labore collegeram tibi collecta obtuli, ut quemadmodum in diuinis litteris statutisque ecclesiasticis imbuere studui, ita et in metrica arte, quae diuinis non est incognita libris, te solerter instruerem. |
10 | cui etiam de figuris uel modis locutionum, quae a Graecis schemata uel tropi dicuntur, paruum subicere libellum non incongruum duxi, tuamque dilectionem sedulus exoro ut lectioni operam inpendas illarum maxime litterarum, in quibus nos uitam habere credimus sempiternam. |