monumenta.ch > Beda Venerabilis > 24
Beda, De arte metrica Ed.2, 1, XXIII. de metro trochaico tetrametro <<<     >>> XXV. quod tria sint genera poematos

Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, XXIV. de rithmo

1 haec de metris eminentioribus commemorasse sufficiat, quorum exempla copiosiora apud scriptores inuenimus.
2 praeterea sunt metra alia perplura, quae in libris centimetrorum simplicibus monstrata exemplis quisque cupit reperiet.
3 reperiuntur quaedam et in insigni illo uolumine Porphyrii poetae, quo ad Constantinum Augustum misso meruit de exilio liberari.
4 quae, quia pagana erant, nos tangere non libuit.
5 uidetur autem rithmus metris esse consimilis, quae est uerborum modulata conpositio, non metrica ratione, sed numero syllabarum ad iudicium aurium examinata, ut sunt carmina uulgarium poetarum.
6 et quidem rithmus per se sine metro esse potest, metrum uero sine rithmo esse non potest.
7 quod liquidius ita definitur: metrum est ratio cum modulatione, rithmus modulatio sine ratione.
8 plerumque tamen casu quodam inuenies etiam rationem in rithmo, non artifici moderatione seruata, sed sono et ipsa modulatione ducente, quem uulgares poetae necesse est rustice, docti faciant docte.
9 quomodo instar iambici metri pulcherrime factus est hymnus ille praeclarus: rex aeterne domine, rerum creator omnium, qui eras ante saecula semper cum patre filius; et alii Ambrosiani non pauci.
10 item ad formam metri trochaici canunt hymnum de die iudicii per alphabetum: apparebit repentina dies magna domini, fur obscura uelut nocte inprouisos occupans.
Beda Venerabilis HOME

bmv414.50

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik