monumenta.ch > Beda Venerabilis > 22
Beda, De arte metrica Ed.2, 1, XXI. de metro iambico tetrametro <<<     >>> XXIII. de metro trochaico tetrametro

Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, XXII. de metro anacreontio

1 metrum iambicum tetrametrum colophon, quod anacreontium dicitur, recipit anapestum, duos iambos, et semipedem.
2 quo usus est Prosper Tiro in principio exhortationis ad coniugem, ita dicens: age iam precor mearum / comes inremota rerum, / trepidam breuemque uitam / domino deo dicemus.
3 / celeri uides rotatu / rapidos dies meare / fragilisque membra mundi / minui perire labi.
4 / fugit omne quod tenemus, / neque fluxa habent recursum, / cupidasque uana mentes / specie trahunt inani.
5 / ubi nunc imago rerum est? / ubi sunt opes potentum, / quibus occupare captas / animas fuit uoluptas?.
Beda Venerabilis HOME

bmv414.50