monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18
Beda, De arte metrica Ed.2, 1, XVII. de metro falleucio <<<     >>> XIX. de metro tetrametro catalectico

Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, XVIII. de metro saphico

1 metrum dactylicum saphicum pentametrum constat ex trocheo spondeo, dactylo, duobus trocheis, cui metro post tres uersus additur semis heroici uersus.
2 hoc metro sanctus antistes Paulinus sextum beati Felicis confessoris librum conposuit, cuius principium est: iamne abis et nos properans relinquis, quos tamen sola regione linguis semper adnixa sine fine et tu mente futurus?.
3 et paulo post dicit: sicut Aegypto pereunte quondam noctis et densae tenebris operta, qua dei uiui sacra gens agebat, lux erat orbi, quae modo in toto species probatur orbe, cum sanctae pia pars fidei fulgeat Cristo, reliquos tenebris: obruat error: / sic meo, qua se feret actus ora, / cuncta Nicetae dominus secundet, / donec optato patriam uehatur / laetus ad urbem.
Beda Venerabilis HOME

bmv414.48