Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, XVII. de metro falleucio
1 | uerum quia de metro heroico quae uidebantur tractauimus, libet et aliorum genera metrorum, ea dumtaxat quae magis usui haberi reperimus, parumper commemorare. |
2 | est igitur metrum dactylicum falleucium pentametrum, quod constat ex spondeo et dactylo et tribus trocheis. |
3 | huius exemplum: cantemus domino deoque nostro, cui gloria cum honore pollens. |
4 | sese magnificis decorat actis, dum currus celeres Aegyptiorum iunctis equitibus grauique turba rubri marmoris enecat fluentis. |
5 | adiutor ualidus meae salutis plebem de medio tulit profundo. |
6 | custos et genitor salusque uera! hic est, hic dominus meus et altor. |
7 | ipsum conspicua sacrabo laude, qui est progenitor mei parentis. |
8 | ipsum uocibus arduis fatebor, qui bellum tulit obruitque fortes, dignus nomine quo deus uocatur. |