Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, XVI. ut prisci poetae quaedam aliter quam moderni posuerunt
1 | nam et in exemplis antiquorum inueniuntur aliquoties duo spondei in fine uersus, sicut et duo dactyli nonnumquam, ut sunt illa Maronis: at tuba terribilem sonitum procul excitat horrida; et: aut leues ocreas lento ducunt argento; quamuis hoc rarissime inueniatur, nisi ita ordinatum, ut dactyli qui in fine est ultima syllaba per synalipham sequenti uersui iungatur, et spondeus qui in quinta regione est r litteram habeat alteri consonanti uel praepositam uel subiectam, cuius duritia per adiectam uocalem leuigata, dactylus sentiatur in sono, cum pareat spondeus in scripto. |
2 | quod utrumque ut fiat, exemplis supra monstrauimus. |
3 | qui et aliis in metrico opere regulis multum libere utebantur, quas moderni poetae distinctius ad certae normam definitionis obseruare maluerunt. |
4 | nam et uocalem breuem, quae q et u et uocali qualibet exciperetur, uoluerunt esse communem, ut Lucretius: quae calidum faciunt aquae tactum atque uaporem; et uocalem in fine uerbi breuem, quae exciperetur a consonante et liquida, inter communes syllabas deputarunt, ut Virgilius: aestusque pluuiasque et agentes frigora uentos; et: si tibi lanitium curae, primum aspera silua lappaeque tribulique absint, fuge pabula laeta. |
5 | quod nunc poetae in eadem parte orationis, ut supra docuimus, magis fieri oportere decernunt. |
6 | idem uocalem in fine uerbi correptam, quae excipitur a littera z, inter communes syllabas deputauit, ut eurique zephirique tonat domus. |
7 | qui eadem libertate synalipha utebatur, siquidem et m, ubi uoluit, in fine uerbi positam a superuenientis uocalis absumptione reseruauit, ut iterum iterumque monebo; et longam uocalem longam remanere permisit, ut: sit pecori, apibus quanta experientia parcis; et longam, cum uoluit, breuiauit, ut: et multum formose uale uale, inquit, Iolla; et: credimus, an qui amant ipsi sibi somnia fingunt; et diptongon reseruauit, ut: ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe; et eandem breuiauit, ut insulae Ionio in magno. |
8 | quae cuncta posteriores poetas, ut dixi, distinctius obseruare reperies. |