monumenta.ch > Beda Venerabilis > 15
Beda, De arte metrica Ed.2, 1, XIV. de episynalipha uel dieresi <<<     >>> XVI. ut prisci poetae quaedam aliter quam moderni posuerunt

Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, XV. quod et auctoritas saepe et necessitas metricorum decreta uiolet

1 at tamen intuendum est nobis quia et auctoritas nonnumquam et necessitas metricae disciplinae regulas licite contemnit.
2 necessitas quidem in his uerbis quae non aliter in uersu poni possunt, ut sunt ea quae quattuor syllabas breues habent, ita, basilica, Italia, religio, uel tres primas syllabas breues, ut reliquiae, uel unam in medio breuem, ut ueritas, trinitas, quae neque dactylum consuetum neque spondeum facere possunt, quod propriis nominibus maxime solet euenire.
3 huius exemplum: Italiam sequimur fugientem et mergimur undis.
4 I contra naturam pro longa posuit, quia non aliter Italiam, quam saepius erat nominaturus, appellare ualebat, nisi aut syllabam quae natura breuis erat produceret aut tribrachum loco dactyli poneret.
5 sic cum de apibus loquens aluearia nominare uellet, necessitate posuit antibachium in uersu dactylico: seu lento fuerint aluearia uimine texta.
6 et Paulinus: qui simul huc sancta pro religione coistis; re contra naturam pro longa posuit, quia non aliter hoc nomen uersus exameter recipere ualebat.
7 tale est et illud eiusdem: basilicis haec iuncta tribus patet area cunctis.
8 namque alibi quia potuit pro breui ponitur eadem syllaba, dicente Fortunato: hic Paulina, Agnes, Basilissa, Eugenia regnant.
9 his et aliis huiusmodi necessitatibus credo factum, quod de libro beati Iob loquens Hieronimus, cum dixisset eum maxima ex parte uersibus exametris apud Hebreos esse descriptum, addidit: qui dactylo spondeoque currentes propter idioma linguae crebro recipiunt et alios pedes eorundem quidem temporum, sed non earundem syllabarum.
10 auctoritate autem contemnitur regula grammaticorum, ut Sedulius in clausula carminis, cuius supra memini, cum dixisset: gloria magna patri, semper tibi gloria, nate, subdidit: cum sancto spiritu gloria magna patri.
11 spiritus enim primam syllabam habet longam; unde uera scansio uersus istius haec est: cumsanc spondeus, tospiri antibachius, non dactylus.
12 sed poeta, ut gloriam sanctae et indiuiduae trinitatis clara uoce decantaret, neglexit regulam grammaticae dispositionis.
13 idem ipse in carmine paschali: sic ait ipse docens, ego in patre et pater in me.
14 sic enim scanditur, sicait.
15 dactylus, ipsedo dactylus, cense trocheus, ginpa spondeus, ablata o per synalipham, aut si scandere uis censego et facere dactylum, contra morem ipsius Sedulii, quem per omnia seruauit, agis ut inmunis stet uocalis altera superueniente uocali de foris.
16 idem in eodem opere: clarifica, dixit, nomen tuum.
17 magnaque caelo.
18 in quo, ut ueritatem dominici sermonis apertius commendaret, postposuit ordinem disciplinae saecularis.
19 idem iterum: scribitur et titulus: hic est rex Iudaeorum.
20 quod quomodo scandendum iudicauerit, uideat qui potest, utrum Iudaeorum duos spondeos quinta et sexta regione contra morem, an solutis syllabis, iuxta quod supra monstrauimus, dactylum fieri uoluerit et spondeum.
Beda Venerabilis HOME

bmv414.42

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik