monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio > sectio > 14
Beda, De arte metrica Ed.2, 1, XIII. de synalipha <<<     >>> XV. quod et auctoritas saepe et necessitas metricorum decreta uiolet

Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, XIV. de episynalipha uel dieresi

1 coniunctionem etiam solutionemque syllabarum, quam Graeci episynalipham et dieresim uocant, ubi necesse est, licitam scire metricum decet (coniunctionem uidelicet qua duae de tribus, solutionem qua duae de una syllaba efficiuntur).
2 cuius exemplum coniunctionis: aedificant, sectaque intexunt abiete costas; et: custodes sufferre ualent; labat ariete crebro ianua; et: tenuia nec lanae per caelum uellera ferri.
3 abiete enim quattuor syllabas habet breues.
4 stringe illud, et fit ab positione longa, quia a uocalis desinit in b et excipitur ab i loco consonantis posita.
5 sic et ariete: naturaliter breuis est a; iunge r ad ipsam, iunge i et e sibimet, et fit ar syllaba positione longa, quia sequitur i loco consonantis posita.
6 item tenuia: stringe ten et fac u consonantem, et sic de tetrasyllabo proceleumatico facis dactylum trisyllabum.
7 tale est et fluuiorum rex Eridanus.
8 fluuio anapestus est, sed si facis stringendo unam syllabam fluu, alteram io, efficis de anapesto spondeum.
9 haec coniunctio siue solutio saepius in i uel in u litteris fit, quarum et in nostratibus poetis multa habes exempla, ut Paulinus: sim profugus mundi, tamquam benedictus Iacob; Fortunatus: dirigit et Iacobos terra beata sacros.
10 hic I et a discindit, ille conglutinat.
11 item Paulinus: parietibus nouitas, latet intus operta uetustas.
12 parieti dactylum fecit de proceleumatico, conglutinatis contra naturam a et r in unam syllabam, i et e in alteram.
13 item Sedulius, disiunctis u et a: cuius onus leue est, cuius iuga ferre suaue est; Prosper, coniunctis: nec Cristi e templo suauior exit odor.
14 item Paulinus, diuisis u et i iuxta naturam: conscia seruitii, quid gesseris et cui tandem; Fortunatus, conexis iuxta licentiam poeticam: cui tamen hoc opus est, cum uirginitatis honore ut placeat sponso mens moderata suo.
15 item, disiunctis eisdem in alio pronimine, Paulinus: cum subito aut illis corda hostibus aut huic ora; Prosper, conglutinatis: huic homo, si recte famulatur, proximus haeret.
16 Maro, e et i coniunctis: Tityre, pascentes a flumine reice capellas; idem alibi, seiunctis iuxta naturam: reice, ne maculis infuscet uellera pullis.
17 iungit, ni fallor, et Paulinus easdem, ubi ait: ast alii pictis accendant lumina cereis, nisi forte dactylum in ultima uersus regione contra morem posuisse dicendus est.
18 recipit et r littera solutionem quamuis ordine dissimili.
19 ibi enim discissis siue conglutinatis uocalibus syllaba contra naturam aut adcrescit aut interit; hic autem ea uocali, quae nequaquam adscripta est, in sono uocis adsumpta superadcrescere tantum syllaba consueuit, ut: illi continuo statuunt ter dena argenti; et Paulinus: et spatii coepere et culminis incrementa; et rursus: sic prope, sic longe sita culmina respergebat; et Prudens in psychomachia: dixerat haec et laeta libidinis interfectae; et idem in eadem: palpitat atque aditu spiraminis intercepto.
20 neque enim in quinta regione uersus heroici spondeum ponere moris erat.
21 sed ita tamen uersus huiusmodi illos scandere uoluisse reor, ut addita in sono uocali, quam non scribebant, dactylus potius quam existeret spondeus, uerbi gratia, intericepto, incerementa, interifectae, resperigebat, et per synalipham denarigenti.
22 quod ideo magis r littera quam ceterae consonantes patitur, quia, quae dure naturaliter sonat, durior efficitur, cum ab aliis consonantibus excipitur; atque ideo sonus ei uocalis adponitur, cuius temperamento eius leuigetur asperitas.
23 quod etiam in cantilenis ecclesiasticis saepe in eadem r littera facere consuerunt qui antiphonas uel responsoria uel cetera huiusmodi, quae cum melodia dicuntur, rite dicere norunt.
24 sed et hoc commemorandum, quia, cum nomina quae in ius uel in ium terminantur duo i in genetiuo habere debeant casu duarum aeque syllabarum, metrici nonnumquam in eodem genetiuo casu unam syllabam ponunt pro duabus, uel ablata uidelicet una i de duabus uel ambabus in unam syllabam geminatis, quamuis id fieri posse, Donato teste, plurimi negent.
25 dicit enim Paulinus: oblectans inopem sensu fructuque peculii.
26 quod si quis dixerit hic eum more antiquorum dactylum in fine posuisse uersiculi, legat quod idem alibi dicit: excoluit, biiugis laquearii et marmore fabri; excolu dactylus, itbiiu dactylus, gislaque dactylus.
27 qui est ergo pes quartus? ariiet habet enim quattuor syllabas, longam, breuem, et duas longas.
28 epitritus in heroico uersu esse non potest.
29 forte ergo spondeus est, absumente synalipha duas uocales superuentu unius, quod non facile uel a grammaticis permissum uel a poetis usurpatum inuenies, tametsi dixerit Fortunatus: Vincentii Hispania surgit ab arce decus.
30 cuius scansio uersus par est praefati, nisi forte regulam Lucilii secuti sunt, qui Lucium et Aemilium et cetera nomina quae ante u habent i non solum in uocatiuo, sed et in genetiuo casu per unum i scribi posse existimat.
Beda Venerabilis HOME

bmv414.39

Beda, De arte metrica Ed.2, 1, XIII. de synalipha <<<     >>> XV. quod et auctoritas saepe et necessitas metricorum decreta uiolet
monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio > sectio > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik