Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, XIII. de synalipha
1 | synalipharum quoque commemoranda ratio est, quia nonnumquam ultima uerbi syllaba uel particula syllabae uidetur absumi. |
2 | unde synalipha Graece dicitur quasi quodam saltu transmittens. |
3 | fit autem duobus modis quia, cum aliqua pars orationis aut in uocalem litteram aut in m consonantem desinit, incipiente a uocali sequente parte orationis, illa quae sequitur pars orationis praecedentem uel litteram uocalem uel syllabam quae in m desierat sua uocali absumit. |
4 | quod dico huiusmodi est: arta uia est uerae quae ducit ad atria uitae. |
5 | scanditur enim ita, artaui dactylus, estue spondeus, intercepta a syllaba per synalipham. |
6 | absumitur et particula syllabae, cum dicit idem Prosper: sumite quae magna adposuit sapientia mensa. |
7 | scanditur enim ita, sumite dactylus, quaema spondeus, gnadposu dactylus, absumpta parte syllabae per synalipham. |
8 | item pars syllabae quae in m desierat synalipha intercipitur, cum dicit: nullus enim est insons sola formidine poenae, qui sanctum et iustum non amat imperium scanditur enim ita, nulluse dactylus, nestin spondeus, absorta im per synalipham; et item, quisanc spondeus, tetiu spondeus, absumente synalipha particulam syllabae um. |
9 | item tota syllaba quae in m terminata est per synalipham interit, cum dicit: magnum praesidium est sacro libamine pasci, si cor participis crimina nulla premunt scanditur namque sic, magnum spondeus, praesidi dactylus, estsa spondeus, intercepta um syllaba per synalipham. |
10 | quaecumque ergo uerba in m terminantur, nisi adpositione consonantis alicuius defendantur, synalipha inrumpente syllabam ultimam aut perdunt semper aut minuunt, excepto cum ab h littera sequens sermo inchoauerit. |
11 | tunc et enim in arbitrio poetarum est, utrum haec instar fortium consonantium synalipham arceat, an pro modo suae fragilitatis nihil ualeat. |
12 | ualuit namque in hoc, quia uoluit poeta: nomine Iohannem hunc tu uocitare memento; et: progenitum fulsisse ducem, hoc caelitus astra. |
13 | item nihil iuuit ad propellendam synalipham, quia poeta neglexit: qui pereuntem hominem uetiti dulcedine pomi. |
14 | sciendum autem quod numquam in eadem parte orationis media fieri potest synalipha. |
15 | uerum si in medio uerbo duae uocales conueniunt, quarum prior sit longa, potest illa quae sequitur priorem facere breuem de longa, si sic poeta uoluerit. |
16 | auferendi autem funditus potestatem non habet. |
17 | est enim longa naturaliter in illo Paulini: ut citharis modulans unius uerbere plectri. |
18 | est breuis licenter in illo Sedulii: unius ob meritum cuncti periere minores. |
19 | item natura longa est in hoc Paulini: discutiebat ouans galea scutoque fidei; licentia breuis in hoc Prosperi: delicias iam nunc promissi concipe regni, uirtute et fidei quod cupis esse tene. |
20 | et hoc, ut supra retulimus, inter communes syllabas computatur. |
21 | ubi autem in metris prendo pro prehendo uel saecla pro saecula legitur uel aliquid huiusmodi, non est synalipha, sed syncope, quae species est metaplasmi, quia non syllaba uel littera scripta scandendo aufertur, sed ne umquam scriberetur libertate poetica prouisum est. |
22 | unde illum Maronis uersiculum: nec tota tamen ille prior praeeunte carina, ita scandendum esse ratio probat, ut primo sit necto spondeus, deinde tatamen dactylus, illepri dactylus, orpraee dactylus, adbreuiata diptongo propter uocalem quae sequitur, unteca rina dactylus et spondeus, qui terminent. |
23 | quis enim audiat Victorinum docentem ut scandamus enteca rina, facientes synalipham in media parte orationis, quod numquam fecere priores? fit autem synalipha in omni parte uersus, etiam in extrema, ut Prosper: sed rerum auctori nullus non cognitus ordo est. |
24 | fit et post uersum synalipha, quae ad sequentis uersus caput intendat, ut Paulinus: quae decus omne operum perimebant inproba foedaque obice prospectum caecantia sunt namque ultimi uersus illius pedes, inproba dactylus, foeda spondeus, at primi sequentis per synalipham, quobice dactylus, prospe spondeus. |