monumenta.ch > Beda Venerabilis > 12
Beda, De arte metrica Ed.2, 1, XI. quae sit optima carminis forma <<<     >>> XIII. de synalipha

Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, XII. de scansionibus uel caesuris heroici uersus

1 scansionum autem in uersibus sunt species quattuor, coniuncta, districta, mixta, diuisa.
2 coniuncta, quae ceteris laudabilior habetur, illa est, ubi nusquam pes cum uerbo finitur, ut: inmortale nihil mundi conpage tenetur.
3 districta, ubi uerba cum pedibus terminantur, ut: haec tua sunt, bona sunt, quia tu bonus omnia condis, quam uersificationis speciem rarissime inuenies.
4 nam et si non post duos uel tres pedes syllaba superfuerit, quod pentimemerim et eptimemerim uocant, ratus haberi uersus nequit, sicut hic post duos pedes sunt, post tres tu superest.
5 mixta est scansio quae utrumque in se habet, ut in quibusdam coniunctus, in quibusdam uero separatus sit uersus, ut: nobis certa fides aeternae in saecula laudis; et: pacificos deus in numerum sibi prolis adoptat.
6 diuisa est, ubi primi tres pedes concatenati inter se a reliquis pedibus separati sunt, ut: inde dei genetrix pia uirgo Maria coruscat; et Prosper: corde patris genitum creat, et regit omnia uerbum.
7 nec minus caesurarum intuendus est status, quae et ipsae sunt quattuor, pentimemeris, eptimemeris, cata triton trocheon, bucolice ptomen.
8 pentimemeris est, ubi post duos pedes inuenitur semipes, qui uersum diuidat et partem terminet orationis, ut cum sua gentiles.
9 eptimemeris, ubi post tres pedes inuenitur syllaba, ut cum sua gentiles studeant.
10 dicta autem pentimemeris et eptimemeris Graece quasi semiquinaria et semiseptinaria, quia cum per spondeos fiunt, haec quinque syllabis, illa constat septem, et in hac quinta syllaba semipedem, in illa tenet septima.
11 cata triton trocheon, ubi tertio loco inuenitur trocheus, non quod in medio uersu esse possit trocheus, sed sublata una de dactylo syllaba remanet trocheus, ut grandisonis pompare modis.
12 bucolice ptomen, ubi post quattuor pedes non aliquid remanet, ut: semper principium, sceptrum iuge, gloria consors; et: Cristus erat panis, Cristus petra, Cristus in undis.
13 quae caesura inde nomen habet, quod in bucolicis saepius inueniatur.
14 item ubi post duos pedes superest syllaba, comma dicitur; ubi post duos pedes nihil remanet, colon uocatur.
15 quae tamen nomina apud oratores indifferenter ponuntur, qui integram sententiam periodon appellant; partes autem eius cola et commata dicuntur.
16 ut puta, sustinetis enim, si quis uos in seruitutem redigit, colon est; si quis deuorat, colon est; si quis accipit colon est; si quis extollitur et cetera usque ad plenam sententiam, cola sunt et commata.
17 plena autem sententia periodus est.
18 interpretatur autem colon membrum, comma incisio, periodus clausula siue circuitus.
Beda Venerabilis HOME

bmv414.34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik