monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11
Beda, De arte metrica Ed.2, 1, X. de metro dactylico exametro uel pentametro <<<     >>> XII. de scansionibus uel caesuris heroici uersus

Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, XI. quae sit optima carminis forma

1 at uero in exametro carmine concatenatio uersuum plurimorum solet esse gratissima, quod in Aratore et Sedulio frequenter inuenies, modo duobus, modo tribus, modo quattuor, aut quinque uersibus, nonnumquam sex uel septem uel etiam pluribus ad inuicem conexis, quale est illud: Loth Sodomae fugiente chaos, dum respicit uxor, in statuam mutata salis stupefacta remansit, ad poenam conuersa suam: quia nemo retrorsum, noxia contempti uitans discrimina mundi, aspiciens saluandus erit, nec debet arator dignum opus exercens uultum in sua terga referre; et Arator: iura ministerii sacris altaribus apti in septem statuere uiris, quos undique lectos Leuitas uocitare placet.
2 quam splendida coepit ecclesiae fulgere manus, quae pocula uitae misceat et latices cum sanguine porrigat agni.
3 uerum huiusmodi conexio si ultra modum procedat, fastidium gignit ac taedium.
4 hymnos uero, quos choris alternantibus canere oportet, necesse est singulis uersibus ad purum esse distinctos, ut sunt omnes Ambrosiani.
5 optima autem uersus dactylici ac pulcherrima positio est, cum primis penultima ac mediis respondent extrema, qua Sedulius frequenter uti consueuit, ut: peruia diuisi patuerunt caerula ponti; et: sicca peregrinas stupuerunt marmora plantas; et: edidit humanas animal pecuale loquelas; item in pentametro: dignatus nostris accubitare thoris; et: rubra quod adpositum testa ministrat holus.
6 nec tamen hoc continuatim agendum, uerum post aliquot interpositos uersus.
7 si enim semper uno modo pedes ordinabis et uersus, tametsi optimus sit, status statim uilescit.
8 aliquando uersum nominibus tantum perficere gratum est, ut Fortunatus: lilia, narcissus, uiolae, rosa, nardus, amomum, oblectant animos germina nulla meos.
9 quod idem et in propriis fecit nominibus: Sarra, Rebecca, Rachel, Hester, Iudith, Anna, Noemi, quamuis praecipue culmen ad astra leuent.
10 fecit et in uerbis: blanditur, refouet, ueneratur, honorat, obumbrat, et locat in thalamo membra pudica suo.
11 studendum est praeterea metricis, quantum artis decori non obsistit, ut mobilia nomina fixis nominibus praeponant, sed nec concinentia nomina coniunctim ponant, uerum interposita qualibet alia parte orationis, ut: mitis in inmitem uirga est animata draconem.
12 prius posuit mitis quam uirga, prius inmitem quam draconem (sed et hoc discretum, id est, interposito uerbo est animata), non quod haec semper obseruari necesse sit, sed quia, cum fiunt, decori sit.
13 nam et Prosper mutato hoc ordine fecit uersum decentissimum: moribus in sactis pulchra est concordia pacis; et item: lex aeterna dei stabili regit omnia nutu nec mutat uario tempore consilium; et Lucanus, poeta ueteranus, Caesaris et Pompei proelia descripturus, ita incipit: bella per Emathios plus quam ciuilia campos / iusque datum sceleri canimus populumque potentem / in sua uictrici conuersum uiscera dextra.
14 / cumque superba foret Babilon spolianda tropheis / Ausoniis umbraque erraret Crassus inulta, / bella geri placuit nullos habitura triumphos.
Beda Venerabilis HOME

bmv414.32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik