Beda Venerabilis, De arte metrica Ed.2, 1, X. de metro dactylico exametro uel pentametro
1 | metrum dactylicum exametrum, quod et heroicum uocatur, eo quod hoc maxime heroum, hoc est, uirorum fortium, facta canerentur, ceteris omnibus pulchrius celsiusque est. |
2 | unde opusculis tam prolixis quam succinctis, tam uilibus quam nobilibus aptum esse consueuit. |
3 | constat autem ex dactylo et spondeo uel trocheo, ita ut recipiat spondeum locis omnibus praeter quintum, dactylum praeter ultimum, trocheum uero loco tantum ultimo; uel, ut quidam definiunt, spondeum ultimo loco semper et omnibus praeter quintum, trocheum uero nusquam, quia, etsi ultima breuis est natura, tamen spondeum facit ad uotum poetarum, qui, ut praediximus, ultimam uersus omnis syllabam indifferenter accipiunt. |
4 | alioquin legitimum numerum XXIIII temporum uersus exameter non habebit, quia tot illum pro sui perfectione habere decebat, quot habet libra plena semiuncias. |
5 | huius exemplum: culmina. multa po.los radi.anti. lumine. complent. |
6 | hoc metrum post Homerum heroici nomen accepit, Pithium antea dictum, eo quod Apollinis oracula illo sint metro edita. |
7 | huic cognatum est et quasi familiariter adhaerens, ita ut sine ipsius praesidio numquam id positum uiderim, metrum dactylicum pentametrum, quod recipit spondeum loco primo et secundo, dactylum locis omnibus, catalecton in medio et in fine. |
8 | huius exemplum: laetan.turque pi.is. agmina. sancta cho.ris. |
9 | huius metri uersus quidam ita scandendos astruunt, ut quinque absolutos pedes eis inesse doceant, spondeum siue dactylum loco primo et secundo, spondeum tertio semper, quarto et quinto anapestum, ueluti si dicas: quaerite regna poli, quaerite regna poli, quaerite dactylus, regnapo dactylus, liquae spondeus, ritere anapestus, gnapoli anapestus. |
10 | quod rationi eiusdem metri, ni fallor, minus uidetur esse conueniens, cum uniuersi qui hoc metro usi sunt uersum omnem in medio diuiserint, quem duabus pentimemeris constare uoluerint, quarum prior dactylum siue spondeum licenter in utraque regione recipit, posterior solum dactylum in utraque. |
11 | hoc autem et superius metrum ubi iuncta fuerint, elegiacum carmen uocatur. |
12 | elegios namque miseros appellant philosophi, et huius modulatio carminis miserorum querimoniae congruit, ubi prior uersus exameter, sequens est pentameter. |
13 | quo genere metri ferunt canticum deuteronomii apud Hebreos, sed et psalmos CXVIII et CXLIIII esse scriptos. |
14 | namque librum beati Iob simplici exametro scriptum esse asseuerant. |
15 | obseruandum est autem in carmine elegiaco nequid umquam de sensu uersus pentametri remaneat inexplicatum, quod in sequente uersu exametro reddatur, sed uel uterque sensibus suis terminetur uersus, ut Sedulius: cantemus, socii, domino, cantemus honorem, / dulcis amor Cristi personet ore pio; uel sibi mutuo prior exameter ac pentameter subsequens, prout poetae placuerit, conserantur iuxta illud Prosperi: solus peccator seruit male, qui licet amplo utatur regno, sat miser est famulus. |
16 | nam sequentes uersiculi, etsi his sunt subiuncti, sibimet sunt tamen inuicem coniuncti et secundus primo dat supplementum. |
17 | sequitur enim: cum mens carnali nimium dominante tyranno tot seruit sceptris dedita quot uitiis. |